*11:3 Majores. RAB. Prophetæ apostoli pari devotione ad Christum concurrunt, unde: Principes populi convenerunt in unum cum Deo Abraham Psal. 2..
†11:5 Dixeruntque. Cæcos et claudos et leprosos ad contemptum regis statuentes super muros, et dicentes quia prohibuerunt eum cæci et claudi. Mystice, David Jebusæum de Jerusalem ejiciens, significat Christum dæmones expellentem a cordibus fidelium, et ibidem mansionem suam statuentem. Jebusæus enim interpretatur conculcatus, Jerusalem visio pacis. Unde et discipulis suis ait: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes, etc. Luc. 10.. Bene ergo in Regum scriptum est, quod ejectis cæcis et claudis qui odiebant animam, David cepit arcem Sion, suamque civitatem vocavit, quia dum Christus malignos spiritus et turbam vitiorum de anima expellit, illuminans eam sapientia, merito arx Sion, id est speculationis et visio pacis vocatur, de qua recte dicitur psal. LXXV: Notus in Judæa Deus, et in Isræl magnum nomen ejus. Et factus est in pace locus ejus.
‡11:8 Joab autem reliqua urbis exstruxit. Per industriam enim militis civitatem munivit. Josephus tamen dicit David superiorem civitatem munisse, eique copulando arcem unum corpus effecisse et cuncta muro circumdedisse. Super opus autem murorum constituisse Jacob, expulisse Jebusæos et Jerosolymam vocasse. Jero enim Hebraice munitio est. Christus quoque in Judæa primum Evangelium prædicavit, Et ecclesiam fidei suæ munitione firmavit. Joab, qui reliqua urbis exstruxit, significat apostolos et apostolicos viros qui post ascensionem Domini plurimos de gentibus converterunt; unde: Dei adjutores sumus, Dei agri.
§11:11 Jesbaam. HIERON. Hunc Josephus Eusebium nominat, et filium dicunt Achimeæ, qui in aciem hostium frequenter irrumpens, non cessabat donec octingentos occiderat. Alii hunc David intelligunt, quia Jesbaan interpretatur sedens in populo. Ahamoni vero sapientissimus, unde in Regum scribitur: Sedens in cathedra sapientissimus II Reg. 23.. Sed ibi vermiculo ligni comparatur, quia minuebatur illi sapientia propter peccatum, quod in Uriam commiserat. Unde ibi octingentos uno impetu interfecisse, hic autem trecentos, pro peccato enim minorata est fama.
**11:12 Ahohites. Ahohi, ut Hebræi tradunt, frater fuit Isai patris David, cujus filius fuit Eleazar, qui fuit inter tres potentissimus, quos Josephus dicit esse Eusebium filium Achimeæ, et Eleazar filium Addi, et Semeiam filium Heli GREG. hom. 34. in Evang. Cogitandum summopere est, etc., usque ad contra se rigidus etiam a licitis abstinebat.
††11:21 Verumtamen usque ad tres primos. Hic apparet quod Abisai princeps erat inter tres sequentes. Sed ad tres primos non pervenit, Jesbaam, Eleazarum et Semmaa. Mystice autem significatur quod nemo sanctorum, licet virtutibus emineat, ad æqualitatem potentiæ Patris et Filii et Spiritus sancti perveniat. Quoniam, quis in nubibus æquabitur Domino? etc. Psal. 88.
‡‡11:22 Ariel Moab, id est leones, sicut in Regum dicitur, viros scilicet fortissimos in regno Moab tanquam leones. Interfecit leonem. Hebræus hunc leonem Joab arbitratur, qui in domo Domini tenens cornua altaris occisus est. Altare enim cisterna dicitur, quia sicut aqua cisternæ mundat, ita sanctuarium Dei hominum expiat peccata. RAB. Quem liber Regum, etc., usque ad et hastam quam non recte tenebat, extorsit. Tempore nivis. Qua potest gratia Christi, quæ mundo resplenduit, et frigus charitatis, quo refrigescunt homines, significari. Banaias vero, qui ædificator Dominus interpretatur, Christum significat, de quo dicitur: Ædificans Jerusalem Dominus, etc. Psal., CXLVI. Hic multa opera perpetravit, qui ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor Joan. 5.. Hic est de Cabseel, id est, de congregatione Domini, quia ad eum omnis sanctorum cœtus pertinet qui descendens de cœlis, et factus homo, leonem, id est diabolum qui infidelitatis suæ frigore torpentem mundum possidebat, morte sua interficiens in infernum demersit. Hic Ægyptium, id est, Antichristum peccatis nigerrimum, id est quinque sensibus corporis abutentem ad scelera, per virgam crucis superans, propria reum nequitia virtute damnavit perpetua. In diebus nivis, quia per mortem peccatum expiavit. Unde: Lavabis me et super nivem dealbabor Psal. 50..
§§11:24 Inter tres. Abisai et Sobochai et Jonathan, quibus viribus æquabatur, qui erat super triginta, sicut Hebræus affirmat.