*15:2 Per quod et salvamini. Si retinetis illud Evangelium, id est resurrectionem mortuorum, ea ratione qua confirmavi vobis, id est per resurrectionem Christi. Nisi frustra credidistis. Quod est, si non tenetis resurrectionem mortuorum. Incassum est fides quæ non accipitur sub spe resurrectionis.
†15:4 Resurrexit tertia die. Et hoc dixi secundum Scripturas. Inquit enim Osee: Post biduum vivificabit nos, et in die tertio resurgemus in conspectu ejus Ose. 6.. Si mortuus et sepultus resurrexit, ne dubitetis mortuos et sepultos resurgere.
‡15:5 Visus est Cephæ. Prius quam aliis viris quibus apparuisse legitur in Evangelio, aliter contrarium esset ei quod primo mulieribus apparuisse legitur.
§15:8 Abortivo. Abortivus dicitur quia extra tempus legitimum natus, id est antequam debeat, vel post et tardius renatus apostolatum accepit, jam Christo assumpto. Vel similis abortivo, quia sum minimus, vel tempore et vocatione, non dignitate, labore et prædicatione. Hoc causa humilitatis vere dixit, et probat dicens: Non sum dignus. Cur ergo Apostolus? Gratia autem Dei Primum sola gratia, cum non præcederent nisi mala merita. Sed post per gratiam incipiunt merita.
**15:10 Abundantius. Hoc magis impletum est, quia de opere manuum vixit, nec Evangelio minus fecit. Et ne voluntas sine gratia Dei putaretur aliquid posse, subdit: Non ego, sed gratia, etc
††15:11 Et sic credidistis. Arguit eos: quia cum hæc manifesta fides esset apud omnes ecclesias, illi tamen inde desciverant.
‡‡15:14 Si autem Christus. Hucusque Christum resurrexisse ostendit. Nunc per resurrectionem ejus probat resurrectionem mortuorum. Negabant pseudoapostoli Christum vere passum fuisse, aut sepultum, aut resurrexisse vel in carnem venisse.
§§15:15 Invenimur autem. Hæc et alia ideo inferuntur, ut erubescant Corinthii sequentes errorem pseudoapostolorum, quem absurda hæc consequuntur, quæ etiam ipse damnat. Ne ergo in hoc errore remaneant, dicit: Inveni, etc. Adversus Deum. Non min re, sed majore fortassis scelere in Deo laudatur falsitas, quam vituperatur veritas.
***15:17 Quod si Christus non, etc. Si Christus non resurrexit; Christus in morte retinetur. Et si in morte, tunc et in peccato, quod est causa mortis Et si in peccato tenetur, peccata vestra remittere non potuit. Et ita adhuc estis in peccatis vestris, quæ remissa vobis credebatis, et sic est vana fides ves tra.
†††15:21 Quoniam quidem per hominem. Ecce primitiæ, homo et homo, homo ad vitam, homo ad mortem, sed ille non nisi homo, iste Deus et homo.
‡‡‡15:22 Et sicut. Per sicut, notatur similitudo et causa, quia sicut ex corruptione Adæ ad mortem, ita ex spiritu Christi ad vitam.
§§§15:23 Unusquisque. Ordines exponit, ut de re certa: et tempora quando factum sit, et quando futurum sit, ut resurgant mortui. Deinde qui sunt. Alia littera: Deinde hi qui sunt Christi in adventu ejus, scilicet resurgent. Itaque qui in Christum credunt, et minus eo digni sunt, resurgent posteriores tempore, et dignitate minores. Et qui sint Christi, exponit subdens: Qui in adventu ejus crediderunt, etc.
*15:24 Deinde finis. Hoc ponit ad commendationem resurrectionis, qua impleta finis erit mundi et consummatio omnium. Cum evacuaverit. Dum durat mundus, angeli angelis præsunt, dæmones dæmonibus, nomines hominibus: ad utilitatem viventium, vel ad deceptionem. Sed hominibus collectis in angelis et hominibus omnis prælatio cessabit, non erit inter præsidentes et subditos illa dissensio. Tunc autem notum erit omnibus, nihil horum aliquos terrenos vel cœlestes habuisse ex se, sed ab illo, ex quo sunt omnia.
†15:25 Oportet autem illum regnare. Sensus est: Oportet regnum ejus interim manifestari, donec omnes inimici eum regnare fateantur: dicendo donec excludit majorem manifestationem, non ampliorem regni permanentiam. Unde alibi: Oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur, etc. Non ut tunc avertantur, sed ut nihil amplius requirant.
‡15:26 Novissima autem. Inter alia constat quod et potestatem suscitandi habet Christus cum subdit: Novissime autem inimica destruetur mors. Modo Christus regnat, et tunc regnabit: sed novissime, id est post omnia destruetur mors, quia amplius non dissolventur homines sicut hæretici arbitrantur. Novissime. Quia non erit aliquid quod destruat; postquam hoc mortale induat immortalitatem. Inimica. Cui inimicamur: vel ipsa nobis. Iterum commendatio resurrectionis.
§15:27 Præter eum qui subjecit ei omnia. Qui sicut ex nullo est, ita nulla ratione potest alicui esse subjectus: Ipse enim principium est omnium. Ut sit Deus omnia. Quia cum dicet omnis creatura Christum esse suum caput, Christi autem caput, Deum, non tantum in omnibus, id est in confessione omnium, unus erit Deus, sed et omnis creatura fatebitur ipsum esse ex quo sunt omnia.
**15:28 Ut sit Deus. Ipse est finis quem supra toties concludens posuit: post membratim explicat quæ sit consummatio futura. Omnia. Quæ desiderari possunt. In omnibus, membris suis: quia præmium virtutis erit ipse qui dedit virtutem, quia Deus erit unde satientur.
††15:29 Pro mortuis. Id est pro peccatis delendis. Vel, pro se mortuis faciendis ad similitudinem mortis Christi, quid facient cum non sint vitam habituri? Si omnino, etc. Ita ut nec Christus surrexerit? ut quid baptizantur cum peccata non dimittantur, si Christus non resurrexerit?
‡‡15:31 Propter vestram. Vel: Per vestram gloriam. Ecce Apostolus jurat ut sciamus quia verum jurare non est peccatum, sed non ideo in dubiis jurandum est; et tutius est non jurare quam consuetudine jurandi pejerare. Falsum vero jurare, gravissimum est peccatum. Contra præceptum non est juratio: quæ non est a malo jurantis, sed increduli vel infirmi, qui aliter non credit.
§§15:32 Si secundum hominem. Id est agens rationabiliter quia hominis est credere, non mori hominem ut bestiam, pugnavi, id est disputavi. Manducemus et bibamus, cras enim moriemur. Hoc propter eos qui quasi nihil futurum sit post mortem, ventri tantum student ut pecora, dicentes: Quis inde venit? Non audivi vocem cujusquam inde venientis. Quibus dicitur: Stulte, si pater tuus surgeret, crederes? Dominus omnium surrexit, et non credis. Qui voluit mori et surgere, ut omnes uni crederemus, ne a multis deciperemur. Crederes patri iterum morituro, et non credis jam immortalis, qui denique testimonium habet in cœlo, testimonium in terra, testimonium ab angelis, testimonium ab inferis.
***15:33 Nolite seduci, etc., a pseudo; qui de medicina quærunt vulnus et de Scripturis conantur torquere vinculum, unde laqueum mortis injiciant. Corrumpunt bonos mores, etc. THEODOR. Bonos hic leves vocavit qui facile decipiuntur.
†††15:34 Evigilate. Hoc nolite, sed evigilate a corpore; et sic eritis justi; et post: Nolite peccare illis consentiendo, quia ignorant Deum.
‡‡‡15:35 Sed dicet aliquis. Hactenus per rationes probavit resurrectionem mortuorum, modo per ipsam rerum naturam posse fieri ostendit; quasi dicat per hæc probatur: sed tamen aliquis depravatus sic loqui posset, quasi mortuorum resurrectio per naturam fieri non possit: Et si resurgent: qualive corpore, quasi dicat: Non poterit aliud esse quam modo, id est passibile et mortale. Respondet Apostolus: Insipiens, id est qui non attendis quod quotidie vides in grano.
§§§15:36 Insipiens tu: quod seminas. Ita mortuus poterit vivere, et meliori corpore: ut quod seminas, melius surgit.
*15:38 Deus autem dat. Sicut ergo nudum granum seminatur, et Dei nutu quodammodo vestitum resurgit multa secum habens incrementa, ita mortuus Dei virtute poterit vivere, et meliori corpore resurgere. Unicuique seminum. Ita et nobis reformabit corpora nostra antiqua, ut Job ait: Quem visurus sum ego ipse, et non alius. Sed erit differentia in gloria et dignitate, quamvis de eadem sint natura. Sicut non omnis caro est ejusdem dignitatis, licet de eisdem elementis, et hoc est quod ait:
†15:39 Et eadem caro. Omnis caro corpus, sed non e converso: ut lignum.
‡15:40 Cœlestia. Resurgentium corpora sunt cœlestia; terrestria antequam moriantur, quia ex Adam. Et quia Christus cœlestis est, ex eo corpora cœlestia dicuntur, et non jam caro dicuntur. Ex Adam vero, quia terrestris est, terrestria corpora denominantur.
§15:41 Stella enim a stella differt, etc. In domo Patris mei mansiones multæ sunt, etsi idem denarius, id est vita æterna omnibus. Una est enim beatitudo, quam justi percipiunt; sed dispar retributionis qualitas. Cum sint autem resurgentes imparis claritatis, tamen Deus est omnia in omnibus, quia Deus charitas est, et per charitatem fiet; ut quod habent singuli, communiter sit omnium.
**15:42 Seminatur. Id est, quamvis homo ex quo concipitur usque ad dissolutionem sit in corruptione et post vermibus scateat, tamen surget in incorruptione.
††15:44 Corpus animale. Id est quod nihil habet ab anima, nisi quod sensificetur per eam, sicut animalia. Surget spirituale. Transiens in naturam spiritus, id est habens quædam spiritualia, quia agile, leve, cibis non indigens. Cum dixit corpus transiturum ad incorruptionem, corruptionis mentionem facit, ut ostendatur major dignitas resurrectionis. Si est corpus. Vere surget corpus spituale, quia si modo est, animale est, id est constat esse; quandoque erit spirituale. Sicut enim animales sumus quia pater noster carnalis factus est in animam viventem: sic erimus in resurrectione spirituales: quia Pater noster spiritualis factus est in sua resurrectione in spiritum vivificantem.
‡‡15:45 Homo. Totum genus humanum sunt quodammodo illi duo homines, primus et secundus: ex illo nati, ex hoc renati. Christus dicitur Adam, quia de eadem materia; novissimus, quia post eum non succedit homo alius, qui sit caput vel auctor humani corporis. Sed non. Dixit corpora nostra futura spiritualia; sed ne quis dubitet an animale possit fieri spirituale, probat per similitudinem Christi; quasi dicat, factus est in spiritum vivificantem. Sed non prius fuit in eo illud quod est spirituale, sed quod est animale, deinde spirituale. Sic et de nobis poterit fieri.
§§15:47 Primus homo. Vere primus est in animam viventem; quia de pulvere terræ formatus est animalis et passibilis ex natura. Secundus homo, quia de cœlo, id est quia divina natura fuit humanæ unita, ideo cœlestis, id est spiritualis in resurrectione; et quia primus pater fuit terrenus, tales sunt omnes. Cœlestis. Dicitur esse Christus, quia non humano ritu, sed divino nutu conceptus est et natus.
***15:50 Hoc autem dico. Judæi credebant futuram resurrectionem, sed more hujus vitæ, ut nuberent et generarent: unde sadducæis quidam non poterant respondere de septemvira muliere, de resurrectione enim erant hi carnaliter cogitantes: sed hoc Apostolus removet, dicens: Quia caro. Per carnem et sanguinem, ventrem et libidinem, id est opera carnis (quæ ibi non erunt) significat. Neque corruptio incorruptelam possidebit. Ne putares secundum substantiam carnis hoc dici, aperuit. Ideo dixit quod caro non possidebit regnum Dei: quia corruptio mortalitatis, quæ nomine carnis hic ostenditur, non possidebit incorruptibilitatem.
†††15:51 Omnes quidem. Vel (secundum Hieronymum qui vivos repertos non morituros asserit, ad Marcellam scribens) omnes mortui resurgent, et non omnes vivi reperti immutabuntur, sed soli sancti.
‡‡‡15:52 In novissimo. Id est in novissimo signo, quod dabitur, ut ista impleantur. Hæc tuba est clamor de quo dicitur: Media nocte clamor factus est: ecce sponsus venit. Tubæ nomine aliquod evidens et præclarum signum dicitur, quod vox archangeli et tuba Dei alibi dicitur, et in Evangelio appellatur vox quam audient mortui qui in monumentis sunt et procedent, etc. Immutabimur. Exponit quomodo hoc fiat, vel qualis sit immutatio.
§§§15:54 Absorpta est. Id est destructa in victoria Christi; vel in hoc quod modum vincendi excessit, Christum invadendo; vel mors est peccati delectatio cum consensu, quæ victa est in hoc quod servi Dei vincent concupiscentias carnis suæ.
*15:55 Ubi est, mors, victoria tua? Hæc sunt verba prophetæ, vel Apostoli lætantis et morti insultantis in persona resurgentium, ut certior sit resurrectio: quasi dicat: Vicisti in morientibus, victa es in resurgentibus. Victoria tua qua absorbueras corpora morientium, temporalis fuit: qua in corporibus resurgentium absorpta es; æterna constabit.