*5:1 Seniores. Cum supra distincte monuisset liberos et servos, viros et ipsas mulieres, post interpositam communem exhortationem, sic alloquitur senes et juvenes.
†5:2 Non coacte. Nolite prædicare Evangelium, ut de Evangelio vivere possitis, sed spontanee secundum Deum, id est tantum intuitu supernæ mercedis.
‡5:5 Similiter adolescentes. BEDA. Postquam seniores, quomodo præessent, etc., usque ad continuo generaliter admonendo subdit: Omnes autem invicem humilitatem insinuate, senes quidem docendo, juvenes autem subsequendo.
§5:6 Humiliamini. BEDA. Quæ sit gratia quam Deus confert humilibus, etc., usque ad sequitur congrua merces exaltationis.
**5:8 Tanquam leo rugiens, etc. Sicut rugitus leonis impedit aures, ne alium sonum excipiant, sic diabolus fidelium mentes terrendo, et illicita suggerendo, a via veritatis, ne vocem Christi audiant, avertit.
††5:9 Scientes. BEDA. Tanto majorem habete fiduciam, etc., usque ad pudeat vos solos præ omnibus non posse pati.
‡‡5:12 Scripsi. Vobis, inquit, scripsi non ut imperans, sed obsecrans et contestans auctoritate Scripturarum hanc esse veram gratiam quam scribendo prædico, quia non est in alio aliquo salus, in quo oportet vos salvos fieri. Vel, obsecrans vos, ut hanc gratiam in qua statis, et qua imbuti estis, esse faciatis veram gratiam vestram et teneatis ut proficientem vobis. Qui gratiam spernit non gratiam minuit, sed hanc non suam, id est non sibi utilem reddit.
§§5:13 In Babylone. BED. Romam vocat Babylonem propter confusionem multiplicis idololatriæ, etc., usque ad pressura diaboli non potest esse immunis.