*2:1 Decrevit Salomon ædificare domum, etc. BED., quæst. in lib. Reg., tom. 2. Domus quam ædificavit Salomon, etc., usque ad qui seipsos ædificio Dei, credendo, operando, alios docendo, præparant. Salomon. Et nomine et regno pacatissimo illum significat, etc., usque ad et illuminationis Spiritus sancti.
†2:8 Et erunt servi. RAB. Apostoli mei et doctores primi, etc., usque ad et ideo subtilius expugnaverunt.
‡2:14 Filium mulieris. Ostendit eum esse de progenie Salomith; de tribu Dan, de quo in libro Numerorum legitur. Patrem ejus tradunt Hebræi fuisse Hebræum, de stirpe Oliab, de tribu Dan, qui cum Beseleel in eremo operatus est. Quod vero Tyrium vocat, aiunt Hebræi hoc translatione factum fuisse. Zocri enim lingua eorum psalmatio interpretatur. Chyros enim quam illi Zor vocant, aliquando angustiam, aliquando plasmationem sonat. Qui novit operari in auro et argento. In his omnibus Hiram spiritualis novit operari, ut ornatus domus Dei coram oculis hominum digno decore fulgeat, et bonæ opinionis odore Deo acceptabilis fiat.
§2:16 Nos autem, etc. RAB. Significat quod gentes audita fama Evangelii diversas personas per fidem ad baptismum transmittit. Solius tamen est veri pacifici, ut absolvendo peccata per baptismi sacramenta unitati Ecclesiæ illos adunare, de quo dicitur: Super quem videritis Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat Matth. 3..
**2:17 Numeravit igitur, etc. Fuerunt operarii domus Domini de filiis Isræl, etc. RAB. usque ad Ecclesiam Christi recte vivendo et docendo construunt. Tria millia et sexcenti. In Paralipomenon pro tribus millibus trecentis præpositis, qui in Regum numerantur, tria millia sexcenti scribuntur pro perfectione sublimium virorum. In senario enim Deus mundi ornatum complevit: et quia sancta Scriptura fidem Trinitatis docet et opera justitiæ, recte tria millia sexcenti perhibentur fuisse.