*7:1 Ab omni iniquitate. Scilicet mentis: quod tunc fit, si timorem Dei sequimur, quia qui sine Deo hæc agit, sanctus mundi est, non Dei. Ab omni inquinamento carnis. Id est carnalis observantiæ, et perficientes sanctificationem quæ est tantum Spiritus sancti.
†7:3 Ad commoriendum. Vel ut mecum patiamini, vel ut mecum coronemini.
‡7:4 Repletus sum consolatione. Per jam correctos, invitat alios ad correctionem. Superabundo, etc. Hoc contingit Apostolo dum videt eos proficere pro quibus patitur.
§7:5 Caro nostra. Dicit caro, quia in adversis anima quæ est in corpore quod patitur, spe futuri quiescit. Foris. Hoc intelligitur de apertis inimicis, intus de falsis fratribus, qui difficilius tolerantur. Vel ab his qui foris sunt, est tribulatio: de his, scilicet fidelibus qui intus, id est in Ecclesia; timores, ne moveantur. Vel de his qui sunt intus, id est in Ecclesia, corpore, non mente: nomine, non homine, id est de falsis fratribus, ut prius.
**7:7 Qua consolatus est in vobis. Quia vidi Titum consolatum in vobis, et ego consolatus sum.
††7:8 Et si prius pœniteret. Hoc dicit ne videatur inhumanus, qui de aliorum tristitia gauderet. Videns. Quasi dicat, non me pœnitet, sed gaudeo. Videns quod, id est quamvis videam quod Epistola contristavit; unde primum dolui, et me pœnituit.
‡‡7:9 Contristati estis. Non cum ira quæ pejores efficit, sed cum pudore qui corrigit.
§§7:10 Pœnitentiam in salutem. Satisfactio pœnitentiæ est causas peccatorum excidere, nec earum suggestionibus aditum indulgere. Sæculi autem, etc. Dum dolet peccator se detectum.
***7:11 Ecce enim. Tristitia secundum Deum facit pœnitere in salutem: quia quæ ducunt ad salutem, sollicitudinem operantur. Quantam in vobis. Qui pœnitet sollicitus est ne denuo peccet, et non se excusat, sed confitetur: quod est se defendere a gehenna: et desiderat reformari, qui scit se per peccatum deformem, et habet zelum bonorum operum, et vindicat in se quod deliquit. Exhibuistis, etc. Id est, ostendistis puniendo illum qui incestum admiserat, vos esse incontaminatos, a negotio, id est gravi peccato illius qui uxorem patris habuit, cui consentiendo inquinati eratis.
†††7:12 Qui fecit injuriam. Ut ille qui incestum fecit. Vel illos tangit quos superius in prima. Epistola injurias et fraudes fratribus fecisse dixit. Et ostendit non magis causa eorum qui peccaverunt scripsisse remitti eis, quam causa Ecclesiæ quæ omni contumeliam aut fraudem patienti compatitur et indignatur. Et hoc est quod ait: Igitur etsi scripsi vobis, non tantum propter eum qui fecit injuriam, id est fraudem proximo suo, nec propter eum qui passus est fraudem, sed ad manifestandam sollicitudinem nostram, quam, etc. Totius populi sollicitudinem se habere ostendit, ut scilicet injusti emendentur et polluti sanctificentur, et Ecclesiæ reconcilientur.
‡‡‡7:13 Abundantius magis. Quasi dicat de utroque, id est de correctione vestra et de gaudio Titi. Sed magis abundantius de gaudio Titi sumus gavisi, quia se gaudebat Apostolus non solum de correctis, sed etiam de aliis quos sperabat corrigendos.
§§§7:14 Sed sicut, etc. In corrigendo veritas arguentis apparet, dum qui arguuntur se emendant. Dum enim correcti emendantur, testimonium perhibent arguenti. Verum ergo ostendens Apostolus prædicationem suam, per efficaciam illorum ait: Sed sicut omnia in veritate, etc. Et viscera ejus, etc. Sancti affectus in omni bono est.