6
Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum: Ecce locus in quo habitamus coram te, angustus est nobis. Eamus usque ad Jordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut ædificemus nobis ibi locum ad habitandum. Qui dixit: Ite. Et ait unus ex illis: Veni ergo et tu cum servis tuis. Respondit: Ego veniam. Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Jordanem, cædebant ligna. Accidit autem ut cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam: exclamavitque ille, et ait: Heu ! heu ! heu ! domine mi: et hoc ipsum mutuo acceperam.* Accidit autem. RAB. Cum impios Judæos, per corpus operata præsentia Christi, tanquam infructuosas arbores cæderet; unde: Ecce securis ad radicem arboris posita est. Ab eis interveniente passione corpus ipsum deservit: profunda descendit, quod in sepultura depositum tanquam ad manubrium spiritu redeunte resurrexit. ID. Curandum valde est, ne intellectus otio torpeat, ne in exercitatione operis vitio elationis evanescat. GREG. Ferrum in manubrio, intellectus est in corde: hoc ligna cæduntur, cum prave agentes increpantur. Quod dum fluxe agitur, dum lapsus vanæ gloriæ non vitatur; ferrum in aqua perditur, quia ex dissoluto opere, intelligentia fatuatur, quæ ad hoc datur, ut dantis ante oculos ex bona actione restituatur, unde sequitur: Hoc ipsum. Electi vero si quando offendunt, ad cor velociter redeunt, et culpam lacrymis insequuntur, unde: Heu, heu, etc. Qui flentes caute inspiciunt, non solum quæ mala commiserunt, sed etiam quæ ex accepto munere reddere bona debuerunt, et hoc est: Heu, heu, heu, et hoc mutuo acceperam; ac si dicat: Illud per dissolutionem negligentiæ perdidi, quod ut per bona opera redderem, ex gratia Redemptoris accepi: sed nunquam Deus mentem deserit, quæ in peccatis se veraciter agnoscit. Unde Elisæus lignum deorsum misit, et ferrum in superficie attulit, quia Redemptor cor peccatoris humiliat, et eam quam amiserat intelligentiam reformat. Unde in alia translatione dicitur: Quod confregit lignum et jactavit, et sic ferrum sustulit. Lignum frangere est cor ab elatione conterere, ad ima jactare, cogitatione propriæ infirmitatis humiliare. Illico ferrum rediit, quia ad usum exercitationis pristinæ intelligentia recurrit. Dixit autem homo Dei: Ubi cecidit? At ille monstravit ei locum. Præcidit ergo lignum, et misit illuc: natavitque ferrum, et ait: Tolle. Qui extendit manum, et tulit illud. Rex autem Syriæ pugnabat contra Israël, consiliumque iniit cum servis suis, dicens: In loco illo et illo ponamus insidias. Misit itaque vir Dei ad regem Israël, dicens: Cave ne transeas in locum illum: quia ibi Syri in insidiis sunt. 10 Misit itaque rex Israël ad locum quem dixerat ei vir Dei, et præoccupavit eum, et observavit se ibi non semel neque bis. 11 Conturbatumque est cor regis Syriæ pro hac re: et convocatis servis suis, ait: Quare non indicatis mihi quis proditor mei sit apud regem Israël? 12 Dixitque unus servorum ejus: Nequaquam, domine mi rex, sed Eliseus propheta qui est in Israël, indicat regi Israël omnia verba quæcumque locutus fueris in conclavi tuo. 13 Dixitque eis: Ite, et videte ubi sit, ut mittam, et capiam eum. Annuntiaveruntque ei, dicentes: Ecce in Dothan. 14 Misit ergo illuc equos et currus, et robur exercitus: qui cum venissent nocte, circumdederunt civitatem. Qui cum venissent. ID. Qui in nequitiæ armis confidens, Christi famulis insidias præparat, nocte perfidiæ excæcatus, bellum contra Ecclesiam gerit. 15 Consurgens autem diluculo minister viri Dei, egressus vidit exercitum in circuitu civitatis, et equos et currus: nuntiavitque ei, dicens: Heu ! heu ! heu ! domine mi: quid faciemus? Heu, heu, etc. GREG. Hic notat illos qui pusillanimitate cordis, pœnas verentur corporales. 16 At ille respondit: Noli timere: plures enim nobiscum sunt, quam cum illis.§ Nolite timere. Nolite timere eos qui occidunt corpus, et post non habent quid faciant vobis. Plures. ID. Possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plusquam duodecim legiones angelorum. Domine, aperi. ID. Valde necesse est ut Elisæus noster aperiat oculos cordis ad considerandum, quia omnes qui confidunt in illum non confundentur. 17 Cumque orasset Eliseus, ait: Domine, aperi oculos hujus, ut videat. Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit: et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei. 18 Hostes vero descenderunt ad eum: porro Eliseus oravit ad Dominum, dicens: Percute, obsecro, gentem hanc cæcitate. Percussitque eos Dominus ne viderent, juxta verbum Elisei.** Percute. ID. Bonum est oculum scandalizantem erui, ut intuitus superbiæ et malitiæ obturetur, et oculus sanæ fidei ac simplicitatis aperiatur. RAB.. Postquam Elisæus hostes in Samariam adduxit, non eos occidi permisit, sed refectionem illis præparans, dimisit eos in pace. Et Saulum diu contra stimulum calcitrantem, primum Dominus excæcavit, deinde scientia spirituali ditavit. Nobisque præcepit ita: Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui oderunt vos Luc. 6.. 19 Dixit autem ad eos Eliseus: Non est hæc via, neque ista est civitas: sequimini me, et ostendam vobis virum quem quæritis. Duxit ergo eos in Samariam: 20 cumque ingressi fuissent in Samariam, dixit Eliseus: Domine, aperi oculos istorum, ut videant. Aperuitque Dominus oculos eorum, et viderunt se esse in medio Samariæ. 21 Dixitque rex Israël ad Eliseum, cum vidisset eos: Numquid percutiam eos, pater mi? 22 At ille ait: Non percuties: neque enim cepisti eos gladio et arcu tuo, ut percutias: sed pone panem et aquam coram eis, ut comedant et bibant, et vadant ad dominum suum. 23 Appositaque est eis ciborum magna præparatio, et comederunt et biberunt, et dimisit eos, abieruntque ad dominum suum, et ultra non venerunt latrones Syriæ in terram Israël. 24 Factum est autem post hæc, congregavit Benadad rex Syriæ universum exercitum suum, et ascendit, et obsidebat Samariam.†† Congregavit. RAB. Benadad et exercitus, est diabolus et iniqui, scilicet pagani, Judæi et hæretici, quos contra Ecclesiam bellum gerere excitat. Per tales affligitur populus Dei, qui est positus in Samaria, id est legis custodia: fitque fames, cum non permittitur doctoribus verbum Dei prædicare. Sed Elisæo revelante, id est, Redemptore per Evangelium indicante, salus quæ a peccatoribus longe est, timentibus Deum prope esse scitur. Dicit enim Dominus: Cras modius, etc. Modius similæ perfecta est mensura divinæ sapientiæ quæ est in Novo Testamento. Duo modii hordei sunt scientia legis et prophetarum, qui comparantur statere uno, hoc est fide catholica, in porta Samariæ, id est in prædicatione apostolica, per quam intratur in Ecclesiam. Cessante enim turbine persecutionis quæ fit hodie, dabit Dominus cras, id est tempore futuro, tranquillitatem, ut prædicatio perfecte compleatur. 25 Factaque est fames magna in Samaria: et tamdiu obsessa est, donec venundaretur caput asini octoginta argenteis, et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis.‡‡ Factaque fames, etc. AUG., serm. 211, de temp. Dum a cultu Dei gens iniqua discedit, horrenda fame comprimitur, et justa necessitate turbatur. Cur famem, o miserrime, pateris? Cur tanta penuria laceraris? Crescit famis quotidie pœna, quia quotidie crescit et culpa. Perseverant flagella, quia in populo perseverant et delicta. Deinceps vita peccata, delicta compesce, ad Deum convertere, relinque idolum: tunc poteris hostes divino adjutorio vincere. Nec quisquam nocere poterit ulterius, si damnato scelere, divinus in te germinaverit cultus. Proh nefas! horrenda cadavera et columbarum stercora peccator populus vescitur, nec Dei cultum quærit. Inquinatas carnes et horrendas escas fames et necessitas poscit; et adhuc figmentum duritia colit. In cibum pietas vertitur, in pabulum suscepta soboles commutatur. Ante parricidium geritur, quam ad funestas epulas veniatur. Innocens sanguis effunditur, ut parentum fames rabida saginetur. 26 Cumque rex Israël transiret per murum, mulier quædam exclamavit ad eum, dicens: Salva me, domine mi rex. 27 Qui ait: Non te salvat Dominus: unde te possum salvare? de area, vel de torculari? Dixitque ad eam rex: Quid tibi vis? Quæ respondit: 28 Mulier ista dixit mihi: Da filium tuum, ut comedamus eum hodie, et filium meum comedemus cras. 29 Coximus ergo filium meum, et comedimus. Dixique ei die altera: Da filium tuum, ut comedamus eum. Quæ abscondit filium suum. 30 Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua, et transibat per murum. Viditque omnis populus cilicium quo vestitus erat ad carnem intrinsecus. 31 Et ait rex: Hæc mihi faciat Deus, et hæc addat, si steterit caput Elisei filii Saphat super ipsum hodie. 32 Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Præmisit itaque virum: et antequam veniret nuntius ille, dixit ad senes: Numquid scitis quod miserit filius homicidæ hic, ut præcidatur caput meum? videte ergo: cum venerit nuntius, claudite ostium, et non sinatis eum introire: ecce enim sonitus pedum domini ejus post eum est. 33 Adhuc illo loquente eis, apparuit nuntius qui veniebat ad eum. Et ait: Ecce, tantum malum a Domino est: quid amplius expectabo a Domino?

*6:5 Accidit autem. RAB. Cum impios Judæos, per corpus operata præsentia Christi, tanquam infructuosas arbores cæderet; unde: Ecce securis ad radicem arboris posita est. Ab eis interveniente passione corpus ipsum deservit: profunda descendit, quod in sepultura depositum tanquam ad manubrium spiritu redeunte resurrexit. ID. Curandum valde est, ne intellectus otio torpeat, ne in exercitatione operis vitio elationis evanescat. GREG. Ferrum in manubrio, intellectus est in corde: hoc ligna cæduntur, cum prave agentes increpantur. Quod dum fluxe agitur, dum lapsus vanæ gloriæ non vitatur; ferrum in aqua perditur, quia ex dissoluto opere, intelligentia fatuatur, quæ ad hoc datur, ut dantis ante oculos ex bona actione restituatur, unde sequitur: Hoc ipsum. Electi vero si quando offendunt, ad cor velociter redeunt, et culpam lacrymis insequuntur, unde: Heu, heu, etc. Qui flentes caute inspiciunt, non solum quæ mala commiserunt, sed etiam quæ ex accepto munere reddere bona debuerunt, et hoc est: Heu, heu, heu, et hoc mutuo acceperam; ac si dicat: Illud per dissolutionem negligentiæ perdidi, quod ut per bona opera redderem, ex gratia Redemptoris accepi: sed nunquam Deus mentem deserit, quæ in peccatis se veraciter agnoscit. Unde Elisæus lignum deorsum misit, et ferrum in superficie attulit, quia Redemptor cor peccatoris humiliat, et eam quam amiserat intelligentiam reformat. Unde in alia translatione dicitur: Quod confregit lignum et jactavit, et sic ferrum sustulit. Lignum frangere est cor ab elatione conterere, ad ima jactare, cogitatione propriæ infirmitatis humiliare. Illico ferrum rediit, quia ad usum exercitationis pristinæ intelligentia recurrit.

6:14 Qui cum venissent. ID. Qui in nequitiæ armis confidens, Christi famulis insidias præparat, nocte perfidiæ excæcatus, bellum contra Ecclesiam gerit.

6:15 Heu, heu, etc. GREG. Hic notat illos qui pusillanimitate cordis, pœnas verentur corporales.

§6:16 Nolite timere. Nolite timere eos qui occidunt corpus, et post non habent quid faciant vobis. Plures. ID. Possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi plusquam duodecim legiones angelorum. Domine, aperi. ID. Valde necesse est ut Elisæus noster aperiat oculos cordis ad considerandum, quia omnes qui confidunt in illum non confundentur.

**6:18 Percute. ID. Bonum est oculum scandalizantem erui, ut intuitus superbiæ et malitiæ obturetur, et oculus sanæ fidei ac simplicitatis aperiatur. RAB.. Postquam Elisæus hostes in Samariam adduxit, non eos occidi permisit, sed refectionem illis præparans, dimisit eos in pace. Et Saulum diu contra stimulum calcitrantem, primum Dominus excæcavit, deinde scientia spirituali ditavit. Nobisque præcepit ita: Diligite inimicos vestros, et benefacite his qui oderunt vos Luc. 6..

††6:24 Congregavit. RAB. Benadad et exercitus, est diabolus et iniqui, scilicet pagani, Judæi et hæretici, quos contra Ecclesiam bellum gerere excitat. Per tales affligitur populus Dei, qui est positus in Samaria, id est legis custodia: fitque fames, cum non permittitur doctoribus verbum Dei prædicare. Sed Elisæo revelante, id est, Redemptore per Evangelium indicante, salus quæ a peccatoribus longe est, timentibus Deum prope esse scitur. Dicit enim Dominus: Cras modius, etc. Modius similæ perfecta est mensura divinæ sapientiæ quæ est in Novo Testamento. Duo modii hordei sunt scientia legis et prophetarum, qui comparantur statere uno, hoc est fide catholica, in porta Samariæ, id est in prædicatione apostolica, per quam intratur in Ecclesiam. Cessante enim turbine persecutionis quæ fit hodie, dabit Dominus cras, id est tempore futuro, tranquillitatem, ut prædicatio perfecte compleatur.

‡‡6:25 Factaque fames, etc. AUG., serm. 211, de temp. Dum a cultu Dei gens iniqua discedit, horrenda fame comprimitur, et justa necessitate turbatur. Cur famem, o miserrime, pateris? Cur tanta penuria laceraris? Crescit famis quotidie pœna, quia quotidie crescit et culpa. Perseverant flagella, quia in populo perseverant et delicta. Deinceps vita peccata, delicta compesce, ad Deum convertere, relinque idolum: tunc poteris hostes divino adjutorio vincere. Nec quisquam nocere poterit ulterius, si damnato scelere, divinus in te germinaverit cultus. Proh nefas! horrenda cadavera et columbarum stercora peccator populus vescitur, nec Dei cultum quærit. Inquinatas carnes et horrendas escas fames et necessitas poscit; et adhuc figmentum duritia colit. In cibum pietas vertitur, in pabulum suscepta soboles commutatur. Ante parricidium geritur, quam ad funestas epulas veniatur. Innocens sanguis effunditur, ut parentum fames rabida saginetur.