7
Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis, dixit ad Nathan prophetam: Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium? Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade, fac: quia Dominus tecum est.* Omne quod est in corde tuo, vade et fac. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Patet quod prophetiæ spiritus, prophetarum mentes non semper irradiat. Spiritus enim ubi vult spirat Joan. 3.. Hinc Eliseus ait: Dominus celavit a me, et non indicavit mihi IV Reg. 4.. Quod Deus ex dispensatione pietatis disponit: quia dum prophetiæ spiritum dat et subtrahit, prophetantium mentes elevat in celsitudine, et custodit in humilitate, ut accipientes spiritum inveniant quid de Deo sint, et rursum prophetiæ spiritum non habentes cognoscant quod sint de semetipsis. GREG., lib. VII Moral., cap. 17. Mundus in se esse a vitiis debet, etc., usque ad necesse est ut instituere proximorum mentes erubescat. Factum est autem in illa nocte: et ecce sermo Domini ad Nathan, dicens: Vade, et loquere ad servum meum David: Hæc dicit Dominus: Numquid tu ædificabis mihi domum ad habitandum? Nunquid. RAB. Alia translatio, etc., usque ad ipse ædificabit mihi domum. Neque enim habitavi in domo ex die illa, qua eduxi filios Israël de terra Ægypti, usque in diem hanc: sed ambulabam in tabernaculo, et in tentorio. Per cuncta loca quæ transivi cum omnibus filiis Israël, numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israël, cui præcepi ut pasceret populum meum Israël, dicens: Quare non ædificastis mihi domum cedrinam? Et nunc hæc dices servo meo David: Hæc dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges, ut esses dux super populum meum Israël: et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua: fecique tibi nomen grande, juxta nomen magnorum qui sunt in terra. 10 Et ponam locum populo meo Israël, et plantabo eum, et habitabit sub eo, et non turbabitur amplius: nec addent filii iniquitatis ut affligant eum sicut prius, Et ponam locum. Tempus Salomonis describit, quo filii Isræl pacem undique habuerunt, nec afflicti sunt sicut tempore Judicum. 11 ex die qua constitui judices super populum meum Israël: et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis: prædicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus. 12 Cumque completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus. 13 Ipse ædificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum. 14 Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum. 15 Misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea. 16 Et fidelis erit domus tua, et regnum tuum usque in æternum ante faciem tuam, et thronus tuus erit firmus jugiter.§ Et fidelis. RAB., ex Aug. de Civit., lib. 17, cap. 8. Hoc vere de Christo dicitur, etc., usque ad locus ergo tam pacatæ et securæ habitationis æternus est, ubi erit verus Isræl, id est, videns Deum. Et sedit coram. Sedere coram Domino, est beneficia ejus in humilitate confiteri. Lex Adam. RAB. Scilicet hominis, ut tibi in simplicitate cordis et puritate serviat, et tu facias ei secundum misericordiam tuam, sicut mihi fecisti. 17 Secundum omnia verba hæc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David. 18 Ingressus est autem rex David, et sedit coram Domino, et dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, quia adduxisti me hucusque? 19 Sed et hoc parum visum est in conspectu tuo, Domine Deus, nisi loquereris etiam de domo servi tui in longinquum: ista est enim lex Adam, Domine Deus. 20 Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te? tu enim scis servum tuum, Domine Deus. 21 Propter verbum tuum, et secundum cor tuum, fecisti omnia magnalia hæc, ita ut notum faceres servo tuo. 22 Idcirco magnificatus es, Domine Deus, quia non est similis tui, neque est deus extra te, in omnibus quæ audivimus auribus nostris. 23 Quæ est autem ut populus tuus Israël gens in terra, propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Ægypto, gentem, et deum ejus.** Quæ est. In terra alia præter electam, propter quam venit Dei Filius in mundum velut in Ægyptum, ut commercio sanguinis redimeret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Deum autem ejusdem populi hominem Dominicum intelligimus, quem de Ægypto, id est, mundo per uterum virginis assumpsit. Ex Ægypto. Gente et Deo ejus vel gente et Deum ejus, gentem Isræl, et Deum ejus Moysen de quo: Constitui te Deum Pharaonis Exod. 7.. 24 Firmasti enim tibi populum tuum Israël in populum sempiternum: et tu, Domine Deus, factus es eis in Deum. 25 Nunc ergo Domine Deus, verbum quod locutus es super servum tuum, et super domum ejus, suscita in sempiternum: et fac sicut locutus es, 26 ut magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, atque dicatur: Dominus exercituum, Deus super Israël. Et domus servi tui David erit stabilita coram Domino, 27 quia tu, Domine exercituum Deus Israël, revelasti aurem servi tui, dicens: Domum ædificabo tibi: propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac.†† Invenit servus. Nihil corde fugacius, quod invenitur cum per discretionem restringitur. 28 Nunc ergo Domine Deus, tu es Deus, et verba tua erunt vera: locutus es enim ad servum tuum bona hæc. 29 Incipe ergo, et benedic domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te: quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum.

*7:3 Omne quod est in corde tuo, vade et fac. RAB. in lib. Reg., tom. 3. Patet quod prophetiæ spiritus, prophetarum mentes non semper irradiat. Spiritus enim ubi vult spirat Joan. 3.. Hinc Eliseus ait: Dominus celavit a me, et non indicavit mihi IV Reg. 4.. Quod Deus ex dispensatione pietatis disponit: quia dum prophetiæ spiritum dat et subtrahit, prophetantium mentes elevat in celsitudine, et custodit in humilitate, ut accipientes spiritum inveniant quid de Deo sint, et rursum prophetiæ spiritum non habentes cognoscant quod sint de semetipsis. GREG., lib. VII Moral., cap. 17. Mundus in se esse a vitiis debet, etc., usque ad necesse est ut instituere proximorum mentes erubescat.

7:5 Nunquid. RAB. Alia translatio, etc., usque ad ipse ædificabit mihi domum.

7:10 Et ponam locum. Tempus Salomonis describit, quo filii Isræl pacem undique habuerunt, nec afflicti sunt sicut tempore Judicum.

§7:16 Et fidelis. RAB., ex Aug. de Civit., lib. 17, cap. 8. Hoc vere de Christo dicitur, etc., usque ad locus ergo tam pacatæ et securæ habitationis æternus est, ubi erit verus Isræl, id est, videns Deum. Et sedit coram. Sedere coram Domino, est beneficia ejus in humilitate confiteri. Lex Adam. RAB. Scilicet hominis, ut tibi in simplicitate cordis et puritate serviat, et tu facias ei secundum misericordiam tuam, sicut mihi fecisti.

**7:23 Quæ est. In terra alia præter electam, propter quam venit Dei Filius in mundum velut in Ægyptum, ut commercio sanguinis redimeret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum. Deum autem ejusdem populi hominem Dominicum intelligimus, quem de Ægypto, id est, mundo per uterum virginis assumpsit. Ex Ægypto. Gente et Deo ejus vel gente et Deum ejus, gentem Isræl, et Deum ejus Moysen de quo: Constitui te Deum Pharaonis Exod. 7..

††7:27 Invenit servus. Nihil corde fugacius, quod invenitur cum per discretionem restringitur.