*11:6 Quadrupedia terræ, etc. RAB. Miror quosdam hoc interpretari super escis, etc., usque ad mysterium hujus visionis exposuit.
†11:18 Ergo et gentibus, etc. Hoc est quod in Job legitur: Ab Aquilone aurum veniet, et ad Deum formidolosa laudatio, quia prius frigido gentium in pectore splendor fidei exortus est, et pro eadem inopinata fide, Judæa Deum tremendo glorificat.
‡11:19 Et illi quidem, etc. Revertitur ad id quod dixerat: igitur qui dispersi erant, pertransibant evangelizantes verbum. Interserta est autem narratio de Philippo, Petro, Joanne, Paulo.
§11:20 Erant autem quidam. RAB. Non de illis qui fuerant dispersi ab Jerusalem, sed, etc., usque ad inter Græcos conversati sunt in dispersione.
**11:21 Multusque numerus. BEDA. Jam post revelationem evangelicæ syndonis (in qua sancta animalia superna spe quiescerent) cœpit Ecclesia crescere, cum per exteras provincias, insulas et civitates non solum Judæis, sed etiam gentibus Evangelium prædicatur.
††11:22 Et miserunt Barnabam. RAB. Barnabas virilis in bonitate. Barnabas sæpe in hoc libro laudatur, ne ob indignitatem meriti apostolatu caruisse credatur, qui postea ab apostolis gentium apostolus est ordinatus.
‡‡11:23 Et hortabatur, etc. Nihil mutavit vel addidit, sed perseverantiam docuit, quia vera et plena fides erat in eis.
§§11:25 Tarsum. Dictum est enim superius quod fratres deduxerunt eum nocte Cæsaræam et dimiserunt Tarsum. Ut quæreret Saulum. Ecce bonitas Barnabæ, qui non solus præsumit docere plebem, sed apostolatus quærit consortem.
***11:26 Discipuli, Christiani. In his, etc. Videntur discipuli in hoc non servasse mandatum Dei dicentis: Nolite solliciti esse de crastino Matth. 6.. Sed constat non hoc eum improbare, si quis humano more ista procuret, sed non pro eis Deo militet, ut in opere suo non regnum Dei, sed temporalia intueatur. Ad hanc ergo regulam hoc præceptum redigitur, ut in horum provisione regnum Dei attendamus: sed in militia Dei ista non cogitemus. Prophetæ. RAB. De quibus dictum est: Et prophetabunt filii vestri Jœl. 2.. Laus est Antiochiæ quo multi perfecti conveniebant.