18
Post hæc egressus ab Athenis, venit Corinthum: et inveniens quemdam Judæum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem ejus (eo quod præcepisset Claudius discedere omnes Judæos a Roma), accessit ad eos.* Eo quod præcepisset Claudius discedere omnes. BED. Hoc Josephus nono anno Claudii factum narrat. Suetonius dicit quod Claudius Judæos Roma expulit. Et quia ejusdem erat artis, manebat apud eos, et operabatur. (Erant autem scenofactoriæ artis.) Sceno factoriæ artis. ID. Quasi exsules et peregrini tentoria sibi quibus in via utantur ædificant, etc., usque ad et a ventis insidiarum verbo et opere defendit. Et disputabat in synagoga per omne sabbatum, interponens nomen Domini Jesu: suadebatque Judæis et Græcis. Cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus, instabat verbo Paulus, testificans Judæis esse Christum Jesum. Contradicentibus autem eis, et blasphemantibus, excutiens vestimenta sua, dixit ad eos: Sanguis vester super caput vestrum: mundus ego: ex hoc ad gentes vadam. Sanguis vester. CHRYS. Hoc facit, ut non solo verbo terreat, et vehementius disserit, utpote multis persuasis. Et migrans inde, intravit in domum cujusdam, nomine Titi Justi, colentis Deum, cujus domus erat conjuncta synagogæ.§ Titi Justi, colentis Deum. Titus Justus aut proprium nomen viro fuit, aut merito justitiæ sic cognominatus est. Non fuit hic Titus discipulus Pauli cui ipse Epistolam scripsit, et Cretæ episcopum ordinavit; cum quo et Barnabas ascendens Jerosolymam, contulit Evangelium cum apostolis, inquirens in concilio eorum an recte prædicaret per baptisma fidei gentes sine circumcisione salvari, non quia ipse de hoc dubitaret, sed ut mentes dubitantium apostolorum auctoritate confirmaret. Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua: et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur. Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: Noli timere, sed loquere, et ne taceas: 10 propter quod ego sum tecum, et nemo apponetur tibi ut noceat te: quoniam populus est mihi multus in hac civitate. 11 Sedit autem ibi annum et sex menses, docens apud eos verbum Dei. 12 Gallione autem proconsule Achaiæ, insurrexerunt uno animo Judæi in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal, 13 dicentes: Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum. 14 Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Judæos: Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o viri Judæi, recte vos sustinerem. 15 Si vero quæstiones sunt de verbo, et nominibus, et lege vestra, vos ipsi videritis: judex ego horum nolo esse.** Si vero quæstiones sunt de verbo. Nunc nimirum declarato et narrato, id est Evangelio: et nominibus (Jesus) et (Dei) vel (Dei Patris). In Græco: Apprehendentes omnes Græci Sosthenem, etc. 16 Et minavit eos a tribunali. 17 Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagogæ, percutiebant eum ante tribunal: et nihil eorum Gallioni curæ erat. 18 Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens, navigavit in Syriam (et cum eo Priscilla et Aquila), qui sibi totonderat in Cenchris caput: habebat enim votum.†† Qui sibi totonderat. RAB. Qui sibi totonderint caput est incertum, fuere tamen Paulus vel Aquila; vel timore Judæorum, vel aviditate convertendi eos? Ambigue tamen hoc dictum est, sed secundum Hieronymum, de Paulo est intelligendum. 19 Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judæis. 20 Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit, 21 sed valefaciens, et dicens: Iterum revertar ad vos, Deo volente: profectus est ab Epheso. 22 Et descendens Cæsaream, ascendit, et salutavit ecclesiam, et descendit Antiochiam.‡‡ Cæsaream. ID. Cæsarea metropolis est Cappadociæ. Nondum enim in Syriam Phœnicis venerat. 23 Et facto ibi aliquanto tempore profectus est, perambulans ex ordine Galaticam regionem, et Phrygiam, confirmans omnes discipulos. 24 Judæus autem quidam, Apollo nomine, Alexandrinus genere, vir eloquens, devenit Ephesum, potens in scripturis. 25 Hic erat edoctus viam Domini: et fervens spiritu loquebatur, et docebat diligenter ea quæ sunt Jesu, sciens tantum baptisma Joannis. 26 Hic ergo cœpit fiducialiter agere in synagoga. Quem cum audissent Priscilla et Aquila, assumpserunt eum, et diligentius exposuerunt ei viam Domini. 27 Cum autem vellet ire Achaiam, exhortati fratres, scripserunt discipulis ut susciperent eum. Qui cum venisset, contulit multum his qui crediderant.§§ Contulit multum. Alia translatio: Profuit multum credentibus, per gratiam, hoc est quod Apostolus scribit: Ego plantavi, Apollo rigavit I Cor. 3., etc. 28 Vehementer enim Judæos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Jesum.

*18:2 Eo quod præcepisset Claudius discedere omnes. BED. Hoc Josephus nono anno Claudii factum narrat. Suetonius dicit quod Claudius Judæos Roma expulit.

18:3 Sceno factoriæ artis. ID. Quasi exsules et peregrini tentoria sibi quibus in via utantur ædificant, etc., usque ad et a ventis insidiarum verbo et opere defendit.

18:6 Sanguis vester. CHRYS. Hoc facit, ut non solo verbo terreat, et vehementius disserit, utpote multis persuasis.

§18:7 Titi Justi, colentis Deum. Titus Justus aut proprium nomen viro fuit, aut merito justitiæ sic cognominatus est. Non fuit hic Titus discipulus Pauli cui ipse Epistolam scripsit, et Cretæ episcopum ordinavit; cum quo et Barnabas ascendens Jerosolymam, contulit Evangelium cum apostolis, inquirens in concilio eorum an recte prædicaret per baptisma fidei gentes sine circumcisione salvari, non quia ipse de hoc dubitaret, sed ut mentes dubitantium apostolorum auctoritate confirmaret.

**18:15 Si vero quæstiones sunt de verbo. Nunc nimirum declarato et narrato, id est Evangelio: et nominibus (Jesus) et (Dei) vel (Dei Patris). In Græco: Apprehendentes omnes Græci Sosthenem, etc.

††18:18 Qui sibi totonderat. RAB. Qui sibi totonderint caput est incertum, fuere tamen Paulus vel Aquila; vel timore Judæorum, vel aviditate convertendi eos? Ambigue tamen hoc dictum est, sed secundum Hieronymum, de Paulo est intelligendum.

‡‡18:22 Cæsaream. ID. Cæsarea metropolis est Cappadociæ. Nondum enim in Syriam Phœnicis venerat.

§§18:27 Contulit multum. Alia translatio: Profuit multum credentibus, per gratiam, hoc est quod Apostolus scribit: Ego plantavi, Apollo rigavit I Cor. 3., etc.