27
Ut autem judicatum est navigare eum in Italiam, et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Julio cohortis Augustæ,* Ut autem judicatum est eum navigare, etc. In Græco: Ut judicatum est nos navigare in Italiam, tradiderunt Paulum et quosdam alios vinctos centurioni. ascendentes navem Adrumetinam, incipientes navigare circa Asiæ loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi. Adrumetinam. RAB. Id est ad Romam navigantem secundum quosdam, sed melius derivatur de nomine civitatis Africæ quæ Adrumetis dicitur. Sequenti autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Julius Paulum, permisit ad amicos ire, et curam sui agere. Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cyprum, propterea quod essent venti contrarii. Et pelagus Ciliciæ et Pamphyliæ navigantes, venimus Lystram, quæ est Lyciæ: Venimus Lystram. BED. Pro Lystra, in Græco Smyrna scriptum est. Hieronymus vero Myrrham ponit. et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam, transposuit nos in eam. Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretæ juxta Salmonem: et vix juxta navigantes, venimus in locum quemdam qui vocatur Boniportus, cui juxta erat civitas Thalassa. Multo autem tempore peracto, et cum jam non esset tuta navigatio eo quod et jejunium jam præteriisset, consolabatur eos Paulus,§ Jejunium. RAB. Fames magna in navigio infirmiores reddens nautas. Alii dicunt tunc fuisse quadragesimam ante natale Domini, quod non est probabile. Melius jejunium septimum putandum est, in quo occisus erat Godolias. Vel dies jejunii decimi in Januario, quando cognoverunt in Babylone captivi templum esse destructum. 10 dicens eis: Viri, video quoniam cum injuria et multo damno non solum oneris, et navis, sed etiam animarum nostrarum incipit esse navigatio. 11 Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat, quam his quæ a Paulo dicebantur. 12 Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phœnicen hiemare, portum Cretæ respicientem ad Africum et ad Corum.** Portum, etc. ID. Portus Cretæ dicitur qui est in Phœnice e regione Cretæ: portum autem Cretæ petebant, quia Cretam navigabant. Ad Africum, etc. Africus stat inter meridianam plagam et occidentalem, magis vergens ad occidentalem; Corus inter septentrionalem et occidentalem, plus deflexus ad occidentem; et provincia Phœnicis Cretam habebat ad occidentem. 13 Aspirante autem austro, æstimantes propositum se tenere, cum sustulissent de Asson, legebant Cretam.†† Asson. RAB. Nomen est loci sic vocati, quia inde solvebantur naves in mare progredientes. 14 Non post multum autem misit se contra ipsam ventus typhonicus, qui vocatur Euroaquilo.‡‡ Typhonicus. Alia translatio: ventus tempestuosus. Euroaquilo. RAB. Id est Boreas, ventus inter aquilonem et orientem; hic ventus erat contrarius navi navigaturæ in Phœnicen. 15 Cumque arrepta esset navis, et non posset conari in ventum, data nave flatibus, ferebamur. 16 In insulam autem quamdam decurrentes, quæ vocatur Cauda, potuimus vix obtinere scapham. 17 Qua sublata, adjutoriis utebantur, accingentes navem, timentes ne in Syrtim inciderent, summisso vase sic ferebantur.§§ Syrtim. ID. Angustia sive tribulatio dicitur Syrtis. 18 Valida autem nobis tempestate jactatis, sequenti die jactum fecerunt: 19 et tertia die suis manibus armamenta navis projecerunt. 20 Neque autem sole, neque sideribus apparentibus per plures dies, et tempestate non exigua imminente, jam ablata erat spes omnis salutis nostræ. 21 Et cum multa jejunatio fuisset, tunc stans Paulus in medio eorum, dixit: Oportebat quidem, o viri, audito me, non tollere a Creta, lucrique facere injuriam hanc et jacturam.*** Oportebat quidem, etc. ID. Quasi dicat: Deum non audistis, quod supra hortabatur eos Paulus; vel oportebat me audito, id est ut audiretis me. 22 Et nunc suadeo vobis bono animo esse: amissio enim nullius animæ erit ex vobis, præterquam navis. 23 Astitit enim mihi hac nocte angelus Dei, cujus sum ego, et cui deservio, 24 dicens: Ne timeas, Paule: Cæsari te oportet assistere: et ecce donavit tibi Deus omnes qui navigant tecum. 25 Propter quod bono animo estote, viri: credo enim Deo quia sic erit, quemadmodum dictum est mihi. 26 In insulam autem quamdam oportet nos devenire.††† In insulam autem quamdam oportet nos devenire. ID. Quasi dicat: Pro signo est prophetia veritatis de insula, ut, cum ad illam venerint, de salute sua certi sint. 27 Sed posteaquam quartadecima nox supervenit, navigantibus nobis in Adria circa mediam noctem, suspicabantur nautæ apparere sibi aliquam regionem.‡‡‡ In Adria. Regio est ad quam navigabant; vel, nomen cujusdam freti in Tyrrhenc mari, seu potius videtur nomen illius terræ de qua Adriaticus sinus vocatur. Aliter, Adria pluraliter accipitur pro scopulis, et ideo putabant nautæ regionem apparere. In libro Hebræorum nominum, Adria, continens mala, vel locus malorum dicitur. 28 Qui et summittentes bolidem, invenerunt passus viginti: et pusillum inde separati, invenerunt passus quindecim. 29 Timentes autem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quatuor, optabant diem fieri. 30 Nautis vero quærentibus fugere de navi, cum misissent scapham in mare, sub obtentu quasi inciperent a prora anchoras extendere, 31 dixit Paulus centurioni et militibus: Nisi hi in navi manserint, vos salvi fieri non potestis. 32 Tunc absciderunt milites funes scaphæ, et passi sunt eam excidere. 33 Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens: Quartadecima die hodie exspectantes jejuni permanetis, nihil accipientes. 34 Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra: quia nullius vestrum capillus de capite peribit.§§§ Sumere cibum. BED. Nemo sæculi tempestates evadit, nisi qui pane vitæ pascitur, et qui in nocte tribulationum, sapientiæ, fortitudini, temperantiæ et justitiæ innititur, auxilio Domini coruscante portum salutis consequitur, ita ut sæculo expeditus, flammam dilectionis qua calefiunt interiora, quærat. 35 Et cum hæc dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium: et cum fregisset, cœpit manducare. 36 Animæquiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum. 37 Eramus vero universæ animæ in navi ducentæ septuaginta sex.* Eramus universæ animæ. RAB. Non ait viri, quia fortasse erant et mulieres; vel, propter confusionem Christianorum, militum et nautarum ita dicitur. 38 Et satiati cibo alleviabant navem, jactantes triticum in mare. 39 Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant: sinum vero quemdam considerabant habentem littus, in quem cogitabant si possent ejicere navem. 40 Et cum anchoras sustulissent, committebant se mari, simul laxantes juncturas gubernaculorum: et levato artemone secundum auræ flatum, tendebant ad littus. 41 Et cum incidissemus in locum dithalassum, impegerunt navem: et prora quidem fixa manebat immobilis, puppis vero solvebatur a vi maris. Bithalassum. BED. Græci Thalassan vocant mare, etc., usque ad et mare a Græcis dicitur Thelasson. 42 Militum autem consilium fuit ut custodias occiderent, ne quis cum enatasset, effugeret. 43 Centurio autem volens servare Paulum, prohibuit fieri: jussitque eos qui possent natare, emittere se primos, et evadere, et ad terram exire: 44 et ceteros, alios in tabulis ferebant, quosdam super ea quæ de navi erant. Et sic factum est, ut omnes animæ evaderent ad terram.

*27:1 Ut autem judicatum est eum navigare, etc. In Græco: Ut judicatum est nos navigare in Italiam, tradiderunt Paulum et quosdam alios vinctos centurioni.

27:2 Adrumetinam. RAB. Id est ad Romam navigantem secundum quosdam, sed melius derivatur de nomine civitatis Africæ quæ Adrumetis dicitur.

27:5 Venimus Lystram. BED. Pro Lystra, in Græco Smyrna scriptum est. Hieronymus vero Myrrham ponit.

§27:9 Jejunium. RAB. Fames magna in navigio infirmiores reddens nautas. Alii dicunt tunc fuisse quadragesimam ante natale Domini, quod non est probabile. Melius jejunium septimum putandum est, in quo occisus erat Godolias. Vel dies jejunii decimi in Januario, quando cognoverunt in Babylone captivi templum esse destructum.

**27:12 Portum, etc. ID. Portus Cretæ dicitur qui est in Phœnice e regione Cretæ: portum autem Cretæ petebant, quia Cretam navigabant. Ad Africum, etc. Africus stat inter meridianam plagam et occidentalem, magis vergens ad occidentalem; Corus inter septentrionalem et occidentalem, plus deflexus ad occidentem; et provincia Phœnicis Cretam habebat ad occidentem.

††27:13 Asson. RAB. Nomen est loci sic vocati, quia inde solvebantur naves in mare progredientes.

‡‡27:14 Typhonicus. Alia translatio: ventus tempestuosus. Euroaquilo. RAB. Id est Boreas, ventus inter aquilonem et orientem; hic ventus erat contrarius navi navigaturæ in Phœnicen.

§§27:17 Syrtim. ID. Angustia sive tribulatio dicitur Syrtis.

***27:21 Oportebat quidem, etc. ID. Quasi dicat: Deum non audistis, quod supra hortabatur eos Paulus; vel oportebat me audito, id est ut audiretis me.

†††27:26 In insulam autem quamdam oportet nos devenire. ID. Quasi dicat: Pro signo est prophetia veritatis de insula, ut, cum ad illam venerint, de salute sua certi sint.

‡‡‡27:27 In Adria. Regio est ad quam navigabant; vel, nomen cujusdam freti in Tyrrhenc mari, seu potius videtur nomen illius terræ de qua Adriaticus sinus vocatur. Aliter, Adria pluraliter accipitur pro scopulis, et ideo putabant nautæ regionem apparere. In libro Hebræorum nominum, Adria, continens mala, vel locus malorum dicitur.

§§§27:34 Sumere cibum. BED. Nemo sæculi tempestates evadit, nisi qui pane vitæ pascitur, et qui in nocte tribulationum, sapientiæ, fortitudini, temperantiæ et justitiæ innititur, auxilio Domini coruscante portum salutis consequitur, ita ut sæculo expeditus, flammam dilectionis qua calefiunt interiora, quærat.

*27:37 Eramus universæ animæ. RAB. Non ait viri, quia fortasse erant et mulieres; vel, propter confusionem Christianorum, militum et nautarum ita dicitur.

27:41 Bithalassum. BED. Græci Thalassan vocant mare, etc., usque ad et mare a Græcis dicitur Thelasson.