*19:2 Tres. Fidem, spem et charitatem, ad quas omnes pœnitentes debent confugere. Tres civitates refugii ultra Jordanem constituit Moyses homicidis qui non sponte homicidium commiserunt, alias tres circa Jordanem jubet separari Num. XXXV; Josue. 20., mystice insinuans quod ante perceptionem baptismi, qui vult a peccato salvari et ab hostibus spiritualibus liberari, sanctæ Trinitatis fidem debet sincera mente confiteri, et post baptismum in fide, spe et charitate viriliter operari. Sicque religiose coversans in mundo, qui senario conditus est numero, post perfectionem bonorum operum requiem æternam exspectat in sabbatismo.
†19:3 In tres. Ut qui salvandus est facilius evadat. Prædicatores quoque verbo et exemplo debent peccatoribus consulere et æqualiter in tota terra Ecclesiæ fidem Trinitatis omnibus insinuare, ut viam veritatis et portam fidei agnoscant patere sibi, et se merito damnandos si intrare noluerint. Sed abiisse. Exemplo enim ostendit qualis homicida salvandus sit. GREG., Past. part. 2, cap. 10, tom. 3. Ad silvam cum amico imus, etc., usque ad quæ non malitiose perpetratur. AMBR., lib. de Fuga sæculi, cap. 2. Congrue provisum liquet, etc., usque ad percussus Levitico gladio moriatur sensus carnis, ut vivat anima vestra.
‡19:9 Addes tibi. In libro Jesu Nave, sex civitates refugii decernuntur talibus homicidis Josue 20.. Cades in Galilæa montis Nepthali, Sichem in monte Ephraim, et Cariatharbe, quæ est Hebron, in monte Juda. Et trans Jordanem Bosor de tribu Ruben, et Ramoth in Galaad de tribu Gad, et Gaulon in Basan, de tribu Manasse. AMBR., ubi supra. Sex autem civitatum refugia sunt, etc., usque ad vel interdictorum declinatione veneremur.
§19:11 Si quis autem odio habens proximum. Qui malitia aliquem percutit, et in mortem animæ ducit, reus est æternæ mortis, unde: Si quis scandalizaverit unum de pusillis qui in me credunt, etc. Et alibi: Qui odit fratrem homicida est, et non habebit vitam æternam Matth. XVIII; I Joan. 3.. Hic ab altari divellitur, tanquam sacramentis Dominicis indignus, nec veniam nisi per condignam pœnitentiam promeretur. Qui autem non sponte occidit, habet urbes refugii, Ecclesiam scilicet catholicam, ubi se angustia pœnitentiæ cœrcens, per omne tempus præsentis vitæ bonis operibus studeat, et si spem in morte summi pontificis, scilicet Redemptoris sui, posuerit, tandem merebitur salvari. Qui fraternum odium retinet in corde, non potest fructuosam pœnitentiam agere, nec Deum sibi placare.
**19:14 Non assumes et transferes terminos, etc. Unde: Ne transgrediaris terminos quos posuerunt patres tui Prov. 22., id est, præcedentium patrum regulas et definitiones vivendi.
††19:15 Non stabit testis unus. Hoc etiam historialiter servare debemus. Et contra impios vel hæreticos, cum testimoniis Scripturarum indigemus, duos testes, id est, Vetus et Novum Testamentum adhibemus, vel tres, id est, Evangelium, prophetas, apostolum, et sic stat verbum.
‡‡19:21 Animam pro anima. Qui enim animam errare fecit, venia dignus non est. Dentem pro dente Exod. XXI; Lev. XXIV; Matth. 5.. Verborum virtutem. Dentes enim verba significant secundum illud: Filii hominum, dentes eorum arma Psal. 56.. Et alibi: Dentes ejus lacte, id est lege, candidiores Gen. 29.. Manum, etc. Operationem, ut ea, scilicet. sunt ei utilia aut nociva quæ in alio pervertit.