*22:1 Non videbis. Moraliter. Frater tuus doctor Ecclesiæ, cujus discipulum vel doctum, qui significatur per bovem, vel indoctum, qui significatur per ovem, si videris errare, noli negligere, sed exhortare ut fratri, id est, magistro possis reconciliare. Duc in domum tuam I Cor. 11., id est, adhibe curam. Et si non est propinquus, id est Ecclesiæ tuæ, sed alterius doctor.
†22:3 Similiter. Gentili, scilicet, cujus utilitatem et immunditiam non debemus despicere. Vestimento. Plebe qua ornatur doctor. Ad litteram quoque omnia hæc et similia servanda sunt.
‡22:5 Non induetur mulier, etc. AUG., quæst. 32. Alia editio, etc., usque ad non debet aliquid femineum vel molle in doctrina sua habere. Mulier. Cujus naturaliter diversus color, motus incestus, vires, cui non permittitur docere, nec dominari in virum, nec usurpet officium prædicandi I Cor. 13.. Contra naturam est virum muliebria facere, comam crispare, torquere capillos, unde Apostolus: Vir, si comam nutrierit, ignominia est illi. Mulieri autem capilli pro velamine dati sunt; non ergo induetur vir veste feminea, operatione scilicet fluxa et dissoluta. RAB. Per viam imus, etc., usque ad sed ex ea allegoricum sensum in mente retinemus.
§22:8 Domum novam, id est Ecclesiam. Murum tecti, id est virtutum custodiam. Ne effundatur sanguis in domo tua, hoc est ne alio peccante reus tenearis. GREG., lib. VIII Moral., cap. 39. Ne effundatur. Per incuriam atque desidiam. Unde qui virtutes sine humilitate congregat, quasi pulverem in ventum portat.
**22:9 Vineam, doctrinam, vel plebem doctoribus commissam, ubi vinum spiritalis gratiæ abundare debet. Altero semine, id est hæretico. Semen bonum verbum Dei; semen nequam quod inimicus seminavit Matth. 13.: cavendum ergo ne immisceatur aliquid erroris, et corrumpatur semen Dei.
††22:10 Non arabis. ISID. In bove et asino arat, qui recipit Evangelia cum Judæorum observantia, quæ præcessit in umbra. In bove quoque bene operantium vita, in asino stultorum socordia: quasi, fatuum sapienti in prædicatione non socies, ne per eum qui rem implere non valet ei obsistas qui prævalet. Stultus vero et sapiens bene conjunguntur, ut unus præcipiat et alter obediat, non ut æquali potestate verbum Dei annuntient. Allegorice lineis vestibus lanam vel purpuram miscet, qui inordinate vivit, et profectionibus diversi generis, ut si sanctimonialis habeat ornamenta uxoris, vel uxor gerat speciem virginis. Hoc autem figurabatur in vestibus, quod nunc declaratur in moribus.
‡‡22:12 Funiculos. Ad differentiam scilicet, sicut signum circumcisionis Isrælitas separat a cæteris. Superstitiosi vero magistri captantes auram populi, et lucra ex mulierculis, dilatabant fimbrias et eis alligabant spinas, ut vel ambulantes vel sedentes pungerentur, et sic ad serviendum Deo monerentur, unde: Dilatant phylacteria sua et magnificam fimbrias.
§§22:13 Si duxerit. AUG., quæst. 33. Apparet quomodo subditas viris feminas, etc., usque ad qua fuerat alter plectendus.
***22:15 Pater et mater ejus. Doctores Ecclesiæ qui quasi pater et mater fovent plebem: patres auctoritate, matres pietate.
†††22:18 Et verberabunt. Non mirum, si vir, qui falso accusat, jubetur cædi, et multam reddere; puella vero, si culpabilis sit, lapidari: quia per feminam initium peccati, quæ virum seduxit et dupliciter peccavit, prius in Deum, postea in virum, vir tantum in Deum
‡‡‡22:19 Centum siclis, etc. Perfectione doctrinæ et sollicitudinis, quam impendat subjectæ plebi, vel pœnitentiæ. Centenarius enim perfectus est, quinquagenarius pœnitentiæ consecratus.
§§§22:23 Si puellam virginem desponderit. In hoc capitulo, sicut in duobus præcedentibus et duobus succedentibus, corporalem condemnat fornicationem.
*22:26 Nihil patietur. Sed ad incœptam fidem revocabitur per gratiam baptismi liberata ab hostibus.
†22:29 Non poterit. AUG., quæst. 34. Merito quæritur utrum ista pœna sit, ut non eam possit dimittere per omne tempus, quam inordinate et illicite violavit; si enim intelligimus eam non posse, id est non debere dimitti per omne tempus, quia uxor effecta est, occurrit quod Moyses permisit dare libellum repudii et dimittere. In his autem quæ illicite vitiant noluit licere, ne videatur ad ludibrium fecisse, et potius finxisse quod eam duxerit. Hoc quoque de illa jussit, cui vir calumniatus fuerit de virginalibus non inventis.
‡22:30 Non. Pater noster Christus est, cujus Ecclesia uxor est; non licet homini dignitatem istius sponsi transferre in se, nec sponsam ejus violare, ut amorem ejus commutet in se, ex dono virtutum vel ex prædicatione laudem suam quærendo non Dei; cui dicere convenit: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam Psal. 103..