*26:1 Cumque intraveris, etc. Sicut Isrælitæ in terra promissionis suas primitias jubentur offerre pro gratiarum actione, quia erepti sunt de Ægypto sic nos per spiritalem Jordanem, id est baptismum, terram Ecclesiæ intrantes ponamus in cartalo conversationis nostræ primitias operationis bonæ, et offeramus Deo in altari fidei catholicæ, ut sacerdos noster Christus suscipiat, ibique confiteamur Domino dicentes quod Syrus, qui interpretatur sublimis, vel humectans, id est diabolus, persequebatur patrem nostrum, id est protoplastum, ut deceptum per superbiam, gulam et avaritiam, paradisi possessione privaret, unde exsul in Ægypto hujus mundi peregrinatus est in parvo numero, quia multi idololatriam secuti sunt, et pauci fideles remanserunt. Sed postquam lege data plures surrexerunt, scientiam et fidem unius Dei accipientes, afflixerunt eos Ægyptii, id est dæmones, onera peccatorum gravissima imponentes. Sed respexit Deus humani generis afflictionem et laborem, et misit Filium suum, qui manus ejus et brachium dicitur, ut eriperet de potestate tenebrarum, et transferret in regnum lucis. Sic tradidit nobis terram lacte et melle manantem, id est, potentem Ecclesiam, ubi lac innocentiæ et favus doctrinæ, unde nutriantur parvuli, et mel dulcis et multiplicis sapientiæ, unde satientur perfecti.
†26:10 Quam Dominus Deus dedit, etc. Quasi non offero nisi quod dedit: omne enim bonum a Deo est. Domini Dei tui. Qui quasi sub oculis servabit, et reddet in illa die justus judex.
‡26:11 Epulaberis, spiritali convivio, de quo dicitur: Comedite, amici, et inebriamini, charissimi Cantic. 5.. Et Levites, verus Dei minister assumptus ex hominibus, et constitutus pro hominibus in his quæ ad Deum sunt.
§26:12 Quando compleveris: hoc legis implesse Tobiam, sed qui longe erant a templo tertio anno collectas trium annorum decimas dabant pauperibus et Levitis qui secum morabantur.