34
Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho: ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan,* Ascendit ergo. Tam Moyses quam cæteri patres Veteris Testamenti per spiritum in altitudinem contemplationis levati, prævidere potuerunt gratiam Novi Testamenti, quæ in Christo data est, et virtutum collatione et cœlestis regni perceptione: sed eam in carne exspectare non potuerunt, in fide autem et spe mortui sunt, ad inferos deducti, ubi exspectabant Redemptoris adventum, qui per sanguinem suæ redemptionis inde eos liberaret. Ostenditque ei. Terram promissionis vidit Moyses, nec intravit, quia lex adventum Christi et doctrinam Evangelii verbis et figuris præsignavit, sed neminem ad perfectum duxit. et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Juda usque ad mare novissimum, Omnem terram. Partem omnis terræ, quam ex altissimo monte potuit videre. Vel omnem terram ostendit ei in spiritu. et australem partem, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum usque Segor. Dixitque Dominus ad eum: Hæc est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam. Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino: Mortuusque est ibi, etc. Nulli electorum parcit, et minima quoque peccata ulciscitur Deus etiam in amicis; unde: Moyses et Aaron sacerdotibus ejus, et addidit: Propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum. Lege scilicet finita, quæ servivit Domino in tempore suo, urbs destructa et altare, nusquam sacrificia, nusquam libamina, nusquam sacerdos vel pontifex. et sepelivit eum in valle terræ Moab contra Phogor: et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in præsentem diem.§ In valle. In monte mortuus est, in valle sepultus est, quia lex tempore suo gloriosa fuit: sed comparata Evangelio abscondita videtur et humilis; unde: Dedi eis præcepta non bona. Et non cognovit homo. Judæi autumant hoc factum, ne Judæi semper ad idololatriam proni mortuum colerent tanquam Deum; sed secundum allegoriam tempus et modum finiendi legis in sola Dei præscientia significat esse abscondita, nec profunditatem sapientiæ Dei, vel secretum consilii alicui patere, quia incomprehensibilia judicia ejus, et investigabiles viæ ejus. Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est: non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt.** Moyses centum et viginti annorum. Si ab uno per naturalem ordinem usque ad quindecim singulorum numerorum summas conjunxeris, unum scilicet et duo et tria, et deinceps, centum et viginti fiunt. Quindenarius vero ex septem et octo conficitur, septem ad sabbatum refertur, octo ad circumcisionem, quia octava die circumcidebatur puer. Si vero ad Novum Testamentum respicias, habes septem dona Spiritus sancti, et in octavo resurrectionem Christi, centum et viginti ergo eos significant qui vel in Veteri Testamento Legis et Evangelii præcepta implere student. Moyses centum et viginti annorum. Hoc significat tam eum quam cæteros patres Veteris Testamenti post perfectionem mandatorum Dei, quæ est in duobus præceptis charitatis, per gratiam Christi et sanguinis redemptionem, æternæ quieti et futuræ vitæ aptos esse; quorum oculus non caligavit, piæ scilicet intentionis intuitus nubilo non fuit obscuratus, nec dentes malitiæ moti, quia non est perturbatus tempestate vitiorum, ordo discretionis eorum centum et viginti sunt anni legislatoris quo numero confirmata est altitudo Salomonici templi. Primitiva quoque Ecclesia post passionem et resurrectionem, Dominique ascensionem hoc numero virorum gratiam Spiritus sancti accepit. Quindecim namque qui ex septem et octo constant, futuram vitam significant quæ nunc geritur in sabbato animarum et perficietur in resurrectione corporum. In trigonum quoque quindenarius ductus, id est cum partibus suis adnumeratus, efficit centum et viginti. Apte ergo centenario et vicenario electorum beatitudo in futura vita signatur, et tertium domus Dei cœnaculum consummatur, quia post fidelium labores, post requiem animarum plena Ecclesiæ felicitas in resurrectionis gloria complebitur. Fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus: et completi sunt dies planctus lugentium Moysen.†† Fleveruntque. Quia regnavit mors etiam in eos qui non peccaverunt ab Adam usque ad Moysen: ideo lacrymæ prosequuntur ad inferos descendentem. HIERON., epist. ad Paulam. Non mirum si Moysi et Aaron, etc., usque ad sed intrinsecus esse, id est voluntati Domini ministrare. Et completi. Hinc videtur orta consuetudo, ut fidelibus mortuis triginta diebus pietatis officia persolvantur. Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israël, feceruntque sicut præcepit Dominus Moysi.‡‡ Posuit super eum. In Scripturis suis testimonium ei perhibuit dicens: Prophetam Deus suscitabit, etc. Deut. 18., unde: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi Joan. 5.. 10 Et non surrexit ultra propheta in Israël sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem,§§ Et non surrexit, etc. Hoc ut fertur Esdras de suo adjecit, qui bibliothecam a Chaldæis exustam divino sensu reparavit, et litteras quibus Judæi nunc utuntur invenit, unde et velox scriba appellatus est. Et non surrexit propheta. Quia Moyses omnibus prophetis Veteris Testamenti præstantior: unde Judæi arroganter dicunt: Nos Moysi discipuli sumus Joan. 9.. Sed postquam Dominus prophetarum incarnatus venit in mundum, omnis illa prior dignitas et umbra futurorum cessavit: quia lex et figura per Mosen data est: gratia et veritas per Jesum Christum, qui est finis legis ad justitiam omni credenti Hebr. X; Joan. I; Rom. 10.. Et sepelivit eum in valle. Scilicet Dominus. Et per hoc significatur quod amoto impedimento naturæ per Christum anima munda separata ascendit ad Deum: et corpus quod sepelitur in terra remanet usque ad judicium. Ecclesiastes 12: Donec pulvis revertatur in pulverem unde erat, et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum. Quem reditum prosperum nobis concedat, qui vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen. 11 in omnibus signis atque portentis, quæ misit per eum, ut faceret in terra Ægypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universæque terræ illius, 12 et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, quæ fecit Moyses coram universo Israël.

*34:1 Ascendit ergo. Tam Moyses quam cæteri patres Veteris Testamenti per spiritum in altitudinem contemplationis levati, prævidere potuerunt gratiam Novi Testamenti, quæ in Christo data est, et virtutum collatione et cœlestis regni perceptione: sed eam in carne exspectare non potuerunt, in fide autem et spe mortui sunt, ad inferos deducti, ubi exspectabant Redemptoris adventum, qui per sanguinem suæ redemptionis inde eos liberaret. Ostenditque ei. Terram promissionis vidit Moyses, nec intravit, quia lex adventum Christi et doctrinam Evangelii verbis et figuris præsignavit, sed neminem ad perfectum duxit.

34:2 Omnem terram. Partem omnis terræ, quam ex altissimo monte potuit videre. Vel omnem terram ostendit ei in spiritu.

34:5 Mortuusque est ibi, etc. Nulli electorum parcit, et minima quoque peccata ulciscitur Deus etiam in amicis; unde: Moyses et Aaron sacerdotibus ejus, et addidit: Propitius fuisti eis, et ulciscens in omnes adinventiones eorum. Lege scilicet finita, quæ servivit Domino in tempore suo, urbs destructa et altare, nusquam sacrificia, nusquam libamina, nusquam sacerdos vel pontifex.

§34:6 In valle. In monte mortuus est, in valle sepultus est, quia lex tempore suo gloriosa fuit: sed comparata Evangelio abscondita videtur et humilis; unde: Dedi eis præcepta non bona. Et non cognovit homo. Judæi autumant hoc factum, ne Judæi semper ad idololatriam proni mortuum colerent tanquam Deum; sed secundum allegoriam tempus et modum finiendi legis in sola Dei præscientia significat esse abscondita, nec profunditatem sapientiæ Dei, vel secretum consilii alicui patere, quia incomprehensibilia judicia ejus, et investigabiles viæ ejus.

**34:7 Moyses centum et viginti annorum. Si ab uno per naturalem ordinem usque ad quindecim singulorum numerorum summas conjunxeris, unum scilicet et duo et tria, et deinceps, centum et viginti fiunt. Quindenarius vero ex septem et octo conficitur, septem ad sabbatum refertur, octo ad circumcisionem, quia octava die circumcidebatur puer. Si vero ad Novum Testamentum respicias, habes septem dona Spiritus sancti, et in octavo resurrectionem Christi, centum et viginti ergo eos significant qui vel in Veteri Testamento Legis et Evangelii præcepta implere student. Moyses centum et viginti annorum. Hoc significat tam eum quam cæteros patres Veteris Testamenti post perfectionem mandatorum Dei, quæ est in duobus præceptis charitatis, per gratiam Christi et sanguinis redemptionem, æternæ quieti et futuræ vitæ aptos esse; quorum oculus non caligavit, piæ scilicet intentionis intuitus nubilo non fuit obscuratus, nec dentes malitiæ moti, quia non est perturbatus tempestate vitiorum, ordo discretionis eorum centum et viginti sunt anni legislatoris quo numero confirmata est altitudo Salomonici templi. Primitiva quoque Ecclesia post passionem et resurrectionem, Dominique ascensionem hoc numero virorum gratiam Spiritus sancti accepit. Quindecim namque qui ex septem et octo constant, futuram vitam significant quæ nunc geritur in sabbato animarum et perficietur in resurrectione corporum. In trigonum quoque quindenarius ductus, id est cum partibus suis adnumeratus, efficit centum et viginti. Apte ergo centenario et vicenario electorum beatitudo in futura vita signatur, et tertium domus Dei cœnaculum consummatur, quia post fidelium labores, post requiem animarum plena Ecclesiæ felicitas in resurrectionis gloria complebitur.

††34:8 Fleveruntque. Quia regnavit mors etiam in eos qui non peccaverunt ab Adam usque ad Moysen: ideo lacrymæ prosequuntur ad inferos descendentem. HIERON., epist. ad Paulam. Non mirum si Moysi et Aaron, etc., usque ad sed intrinsecus esse, id est voluntati Domini ministrare. Et completi. Hinc videtur orta consuetudo, ut fidelibus mortuis triginta diebus pietatis officia persolvantur.

‡‡34:9 Posuit super eum. In Scripturis suis testimonium ei perhibuit dicens: Prophetam Deus suscitabit, etc. Deut. 18., unde: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi Joan. 5..

§§34:10 Et non surrexit, etc. Hoc ut fertur Esdras de suo adjecit, qui bibliothecam a Chaldæis exustam divino sensu reparavit, et litteras quibus Judæi nunc utuntur invenit, unde et velox scriba appellatus est. Et non surrexit propheta. Quia Moyses omnibus prophetis Veteris Testamenti præstantior: unde Judæi arroganter dicunt: Nos Moysi discipuli sumus Joan. 9.. Sed postquam Dominus prophetarum incarnatus venit in mundum, omnis illa prior dignitas et umbra futurorum cessavit: quia lex et figura per Mosen data est: gratia et veritas per Jesum Christum, qui est finis legis ad justitiam omni credenti Hebr. X; Joan. I; Rom. 10.. Et sepelivit eum in valle. Scilicet Dominus. Et per hoc significatur quod amoto impedimento naturæ per Christum anima munda separata ascendit ad Deum: et corpus quod sepelitur in terra remanet usque ad judicium. Ecclesiastes 12: Donec pulvis revertatur in pulverem unde erat, et spiritus redeat ad Deum qui dedit illum. Quem reditum prosperum nobis concedat, qui vivit et regnat in sæcula sæculorum. Amen.