*5:1 Ne temere, Deus. Quia omnia audit et videt, et stultitiam tuam arguit quamvis ipse in cœlo, et tu in terra.
†5:2 Multas. Quasi sicut qui multa cogitat, ipsa frequenter somniat, sic in stultitiam recidit, qui ultra se, de Deo disputat. Vel, quia modo videmus per speculum et in ænigmate, quasi per somnum, æstimamus nos tenere, quod non habemus, et tamen nihil habemus.
‡5:3 Cum votum voveris. HIER. Melius est non promittere, etc., usque ad, vapulabit multis plagis.
§5:4 Multoque. Sicut Judæi qui dixerunt: Omnia quæcunque præcepit nobis Deus, faciemus Exod. 24, 32.: et adoraverunt vitulum.
**5:5 Ne dederis os tuum. Quasi ne dicas te ex infirmitate carnis tuæ peccare, tanquam reflectens culpam in auctorem. Coram angelo. Qui astat unicuique, et omnia Deo nuntiat: ne putes omnia latere Deum.
††5:6 Ubi multa sunt. Quasi, Ne dederis os tuum, etc., quia hæc vita est quasi somnia, et multa videntur vera, quæ sunt falsa; sic et excusatio tua.
‡‡5:7 Si videris calumnias. Ac si dicat: Ne dicas coram angelo, non est Providentia: quod est contra eos qui omnia casibus agi putant, et Dei providentiam negant. Si tamen videris calumnias egenorum, etc.
§§5:8 Universæ terræ, etc. Deus patiens et redditor, qui dicit, Cum accepero tempus, ego justitias judicabo.
***5:11 Dulcis est somnus. HIER. Divitem avarum, etc., usque ad quoniam ipsi Deum videbunt.
†††5:12 Est et alia infirmitas. Possumus hæc de philosophis, etc., usque ad cum scriptum sit: Perdam sapientiam sapientium, etc.
‡‡‡5:17 Hoc itaque mihi visum est bonum, etc. Melius dicit esse, etc., usque ad quam inspirat Dei gratia in adjuvando bona opera.