9
[Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit.* Sunt justi, etc. Melior est canis. HIER. Canis vivus, pauper justus, leo mortuus, potens iniquus, qui nihil secum aufert de mundo. Sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa æque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator; ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat.] [Hoc est pessimum inter omnia quæ sub sole fiunt: quia eadem cunctis eveniunt. Unde et corda filiorum hominum implentur malitia et contemptu in vita sua, et post hæc ad inferos deducentur. Nemo est qui semper vivat, et qui hujus rei habeat fiduciam; melior est canis vivus leone mortuo. Viventes enim sciunt se esse morituros; mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum. Mortui vero. ID. Quidam asserunt etiam post mortem crescere, etc., usque ad creaturas rationales et promereri. Amor quoque, et odium, et invidiæ simul perierunt; nec habent partem in hoc sæculo, et in opere quod sub sole geritur. Vade ergo, et comede in lætitia panem tuum, et bibe cum gaudio vinum tuum, quia Deo placent opera tua. Omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat. Perfruere vita cum uxore quam diligis, cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ: hæc est enim pars in vita et in labore tuo quo laboras sub sole. 10 Quodcumque facere potest manus tua, instanter operare, quia nec opus, nec ratio, nec sapientia, nec scientia erunt apud inferos, quo tu properas.] Erunt. Id est, valebunt tibi post mortem. 11 [Verti me ad aliud, et vidi sub sole nec velocium esse cursum, nec fortium bellum, nec sapientium panem, nec doctorum divitias, nec artificum gratiam; sed tempus casumque in omnibus.§ Bellum. Victorum vel etiam imitatores belli, secundum illud: Sine me nihil potestis facere. Divitias. Bonorum operum. 12 Nescit homo finem suum; sed sicut pisces capiuntur hamo, et sicut aves laqueo comprehenduntur, sic capiuntur homines in tempore malo, cum eis extemplo supervenerit.** Sicut pisces capientur. Hæretici quoque habent sagenam suam missam, et laqueos quibus capiant simplices. 13 Hanc quoque sub sole vidi sapientiam, et probavi maximam: 14 civitas parva, et pauci in ea viri; venit contra eam rex magnus, et vallavit eam, exstruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio. 15 Inventusque est in ea vir pauper et sapiens, et liberavit urbem per sapientiam suam; et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis.†† Vir pauper. Christus, de quo Psalmus: Ego sum pauper et dolens Psal. 68.. Et in quo omnes thesauri sapientiæ et scientiæ sunt absconditi Col. 2.. Per sapientiam suam. Non per potentiam. 16 Et dicebam ego meliorem esse sapientiam fortitudine. Quomodo ergo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita? 17 Verba sapientium audiuntur in silentio, plus quam clamor principis inter stultos.‡‡ Verba sapientium. HIER. Qui favorem et plausum non quærunt, sed salutem audientium: nec clamant ut audiantur, sed cupiunt, ut exaudiantur. Inter stultos. Stulti qui non quærunt proficere, sed laudem sibi acquirere. 18 Melior est sapientia quam arma bellica; et qui in uno peccaverit, multa bona perdet.]

*9:1 Sunt justi, etc. Melior est canis. HIER. Canis vivus, pauper justus, leo mortuus, potens iniquus, qui nihil secum aufert de mundo.

9:5 Mortui vero. ID. Quidam asserunt etiam post mortem crescere, etc., usque ad creaturas rationales et promereri.

9:10 Erunt. Id est, valebunt tibi post mortem.

§9:11 Bellum. Victorum vel etiam imitatores belli, secundum illud: Sine me nihil potestis facere. Divitias. Bonorum operum.

**9:12 Sicut pisces capientur. Hæretici quoque habent sagenam suam missam, et laqueos quibus capiant simplices.

††9:15 Vir pauper. Christus, de quo Psalmus: Ego sum pauper et dolens Psal. 68.. Et in quo omnes thesauri sapientiæ et scientiæ sunt absconditi Col. 2.. Per sapientiam suam. Non per potentiam.

‡‡9:17 Verba sapientium. HIER. Qui favorem et plausum non quærunt, sed salutem audientium: nec clamant ut audiantur, sed cupiunt, ut exaudiantur. Inter stultos. Stulti qui non quærunt proficere, sed laudem sibi acquirere.