8
Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ingredere ad Pharaonem, et dices ad eum: Hæc dicit Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi: sin autem nolueris dimittere, ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis,* Ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis, etc. STRAB. Tria sunt genera ranarum: unum fluviale et vocale, alterum ejus quæ calamita dicitur, de qua fertur quod si in os latrantis canis projicitur, statim obmutescit; tertium ejus quæ rubeta dicitur, eo quod in vepribus agat. ORIG. Ranæ significant carmina pœtarum, quæ inani et inflata modulatione, velut ranarum sonis et cantibus, mundo deceptionis fabulas intulerunt: ad nihil enim animal illud utile est, nisi quod sonum vocis improbis et importunis clamoribus reddit. RAB. Secundum præceptum: Non accipies nomen Dei tui in vanum. Nomen Dei veritas est: ipse enim ait: Ego sum veritas. Qui loquitur veritatem, de Deo loquitur; qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur. Veritatem enim loqui est rationabiliter loqui: vanitatem loqui, strepere est. Secundum ergo præceptum est de dilectione veritatis, cui contraria est dilectio iniquitatis. Loquitur veritas, perstrepit vanitas. Huic contraria est secunda plaga, ranarum abundantia, quarum loquacitas vanitatem significat. Amatores veritatis non accipiunt nomen Dei in vanum, quia a veritate in vanitatem non recedunt. Qui autem veritati contradicunt, et vanitate decepti decipiunt, ranæ sunt, tædium inferentes auribus, non cibum mentibus. Audi homines rationabiliter loquentes psal. 18: Non sunt loquelæ neque sermones quorum non audiantur voces eorum. Audi ranas: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum, etc. et ebulliet fluvius ranas: quæ ascendent, et ingredientur domum tuam, et cubiculum lectuli tui, et super stratum tuum, et in domos servorum tuorum, et in populum tuum, et in furnos tuos, et in reliquias ciborum tuorum: et ad te, et ad populum tuum, et ad omnes servos tuos intrabunt ranæ. Dixitque Dominus ad Moysen: Dic ad Aaron: Extende manum tuam super fluvios ac super rivos et paludes, et educ ranas super terram Ægypti. Et extendit Aaron manum super aquas Ægypti, et ascenderunt ranæ, operueruntque terram Ægypti. Fecerunt autem et malefici per incantationes suas similiter, eduxeruntque ranas super terram Ægypti. Fecerunt autem malefici, etc. AUG., quæst. 23. Quæritur unde, si jam ubique factum erat. Sed similis quæstio est, unde aquam in sanguinem verterint, si jam tota aqua Ægypti in sanguinem versa fuerat? Sed intelligendum est regionem ubi filii Isræl habitabant, talibus plagis non fuisse percussam, et inde potuerunt incantatores haurire aquam, quam in sanguinem verterent, vel ranas educere ad ostentationem magicæ potentiæ; quanquam potuerunt etiam, postquam illa compressa sunt, facere: sed Scriptura narrando conjunxit quod postea fieri potuit. Vocavit autem Pharao Moysen et Aaron, et dixit eis: Orate Dominum ut auferat ranas a me et a populo meo, et dimittam populum ut sacrificet Domino. Dixitque Moyses ad Pharaonem: Constitue mihi quando deprecer pro te, et pro servis tuis, et pro populo tuo, ut abigantur ranæ a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo: et tantum in flumine remaneant. 10 Qui respondit: Cras. At ille: Juxta, inquit, verbum tuum faciam: ut scias quoniam non est sicut Dominus Deus noster. Qui respondit: Cras. THEOD. Pharao cum scire vellet an Moysi et Aaron preces aliquid apud Deum valerent illos enim per noctem quiescere existimabat, ait: Cras, ut ipsemet ad fluvium profectus, videret an ranæ cessassent. Quamobrem Deus, ut Mosi crederetur, non tantum eo ipso tempore quo Moses constituerat, ranas cessare fecit, sed et eas quæ in terra erant interire jussit, ut ne easdem rediisse existimarent. 11 Et recedent ranæ a te, et a domo tua, et a servis tuis, et a populo tuo: et tantum in flumine remanebunt. 12 Egressique sunt Moyses et Aaron a Pharaone: et clamavit Moyses ad Dominum pro sponsione ranarum quam condixerat Pharaoni. 13 Fecitque Dominus juxta verbum Moysi: et mortuæ sunt ranæ de domibus, et de villis, et de agris. 14 Congregaveruntque eas in immensos aggeres, et computruit terra. 15 Videns autem Pharao quod data esset requies, ingravavit cor suum, et non audivit eos, sicut præceperat Dominus.§ Videns autem Pharao, etc. AUG. Quæst. 24. Hic apparet non ideo tantum Pharaonem obduratum quod incantatores similia fecerunt, etc., usque ad non dixit munera, vel præmia, sed judicia tua. 16 Dixitque Dominus ad Moysen: Loquere ad Aaron: Extende virgam tuam, et percute pulverem terræ: et sint sciniphes in universa terra Ægypti.** Extende virgam, etc. Mystice. Moses virga castigans Ægyptum legem significat, quæ mundum decem plagis mandatorum corripit. Virga quoque per quam Ægyptus corrigitur, et Pharao superatur, crux Christi est, per quam mundus vincitur et diabolus superatur vel triumphatur. Virga projecta fit serpens, qui sapientiam significat, secundum illud Matth. 10: Estote prudentes sicut serpentes, etc. Virga serpentes magorum devoravit, et crux Christi, cujus prædicatio videtur stultitia, omnem sapientiam mundi superat. Unde: De me enim ille scripsit Joan. 5.. Virga in terram projecta versa est in serpentem, quia cum mysterium crucis ad fidem hominum venit, sapientiam mundi stultam fecit. Et sint sciniphes, etc. ORIG. Hoc animal pennis suspenditur per æra volitans, sed ita subtile et minutum, ut oculi visum, nisi acute cernentis, effugiat. Corpus tamen cum insederit, acerbissimo terebrat stimulo, ut quem volantem videre quis non valet, sentiat stimulantem. Hoc ergo animal arti dialecticæ comparatur, quæ minutis et subtilibus verborum stimulis animas terebrat, et tanta calliditate circum venit, ut deceptus nec videat nec intelligat unde decipiatur. RAB. Moraliter. Tertium præceptum: Memento diem sabbati sanctificare. Quo insinuatur vacatio et tranquillitas mentis, quam bona conscientia facit. Ibi sanctificatio, quia ibi Spiritus Dei. Unde: Super quem requiescet Spiritus meus nisi super humilem et quietum? etc. Isa. 66.. Inquieti ergo a Spiritu sancto resiliunt, provocatores rixarum, amatores calumniarum, nec admittunt quietem sabbati spiritualis. Esto ergo mansuetus, non sit tumultus in corde tuo, volitantibus per corruptionem phantasmatibus et pungentibus te. Audi Deum dicentem psal. 45: Vacate etvidete quoniam ego sum Deus. Tu per inquietudinem vacare non vis, et cæcatus exigis videre quod non potes. Attende enim contrariam plagam: sciniphes nati sunt in terra Ægypti de limo, muscæ scilicet minutissimæ inquietissimæ, inordinate volantes, in oculos ruentes, et negantes hominibus requiem; dum abiguntur, redeunt; sic phantasmata inquietorum. Præceptum tene, plagam cave. 17 Feceruntque ita. Et extendit Aaron manum, virgam tenens: percussitque pulverem terræ, et facti sunt sciniphes in hominibus, et in jumentis: omnis pulvis terræ versus est in sciniphes per totam terram Ægypti. 18 Feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent sciniphes, et non potuerunt: erantque sciniphes tam in hominibus quam in jumentis.†† Erantque sciniphes. Sanguis est doctrina philosophorum: ranæ, figmenta pœtarum; sciniphes, sophismata dialecticorum: quæ omnia mundum deceperunt. 19 Et dixerunt malefici ad Pharaonem: Digitus Dei est hic; induratumque est cor Pharaonis, et non audivit eos sicut præceperat Dominus.‡‡ Digitus Dei est hic, etc. ISID. ex Aug. ep. 119. In tertio signo magi deficiunt, dicentes: Digitus Dei est: qui typum hæreticorum et animositatem habuerunt. Unde: Sicut Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem, etc. II Tim. 3.. Hi autem qui per mentis corruptionem inquieti fuerunt, in tertio signo defecerunt, fatentes sibi adversum Spiritum sanctum, qui erat in Mose. Tertio enim ponitur loco Spiritus, qui est digitus Dei: qui sicut placatus requiem præstat mitibus et humilibus corde, ita iratus immites et superbos per inquietudinem exagitat, quam muscæ gravissimæ significaverunt, sub quibus magi defecerunt, dicentes: Digitus Dei est hic, ne intelligant unde decipiantur. STRAB. Notandum quia tertio signo victi sunt magi, quia omnis perfidia et mundana sapientia, vel philosophia, fide Trinitatis vincitur. Cum enim philosophiam invenerint, et de machina totius mundi disputaverint, ad cognitionem Trinitatis pervenire nequiverunt. Per digitum Spiritus sanctus intelligitur, non quod minor sit Patre et Filio, sed quia in digito plurimæ divisiones sunt, et per Spiritum sanctum datur divisio gratiarum. AUG., quæst. 25 in Exod., tom. 3. Quod dixerunt magi ad Pharaonem, etc., usque ad, quamvis de Filio non tacuerunt. 20 Dixit quoque Dominus ad Moysen: Consurge diluculo, et sta coram Pharaone: egredietur enim ad aquas: et dices ad eum: Hæc dicit Dominus: Dimitte populum meum ut sacrificet mihi.§§ Hæc dicit Dominus, etc. RAB. Quartum præceptum: Honora patrem tuum et matrem tuam. Huic contraria est quarta plaga, scilicet cynomyia, id est, canina musca: caninum est parentes non agnoscere; unde catuli eorum cæci nascuntur. 21 Quod si non dimiseris eum, ecce ego immittam in te, et in servos tuos, et in populum tuum, et in domos tuas, omne genus muscarum: et implebuntur domus Ægyptiorum muscis diversi generis, et universa terra in qua fuerint.*** Omne genus muscarum. ISID. Mystice. Quarto loco Ægyptus muscis percutitur. Musca autem insolens et inquietum animal est, in qua insolentes curæ carnalium desideriorum figurantur. Ægyptus vero muscis percutitur, quia corda eorum qui sæculum diligunt, desideriorum inquietudinibus feriuntur. LXX: cynomyiam, id est, muscam caninam, posuerunt: per quam canini mores significantur, in quibus humanæ mentis voluptas, et libido carnis arguitur. Potest etiam forensis eloquentia hominum significari per muscam caninam, qui velut canes alterutrum se lacerant. PROCOP. Deus non magnis belluis utitur in expugnanda Ægypto, sed contemptissimarum bestiolarum et insectorum ministerium accersit: ne scilicet illarum potentiæ ascriberetur effectus. Abjectis illis et infirmis bestiolis tribuit vires inexpugnabiles, adeo ut desperet Ægyptus se posse illis bestiolis resistere, et clamitet: Digitus Dei hic est: Nam manum Dei non feret universus mundus conglobatus. ORIG. Cynomyia hæreticorum [Al., Cynicorum] secta, qui ad reliquas deceptionis suæ improbitates, voluptatem et libidinem summum prædicant bonum. Quoniam igitur per hæc singula prius deceptus est mundus, merito adveniens sermo et lex Dei hujusmodi correptionibus arguit, ut ex qualitate pœnarum qualitates proprii cognoscant erroris. 22 Faciamque mirabilem in die illa terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscæ: et scias quoniam ego Dominus in medio terræ.††† Faciamque mirabilem, etc. AUG., quæst. 26. Hoc in prioribus signis intelligendum est factum esse, ut terra in qua habitabat populus Dei nullis talibus plagis vexaretur. Opportunum autem fuit ut ibi hoc aperte poneretur; unde jam incipiunt signa, quibus magi similia non conati sunt facere. Pro certo est enim quia ubique fuerant sciniphes in regno Pharaonis, non autem fuerant in terra Gessen vel Gesen: ibi conati sunt magi similia facere, nec potuerunt: quousque ergo deficerent, nihil de illius terræ separatione dictum est, sed ex quo cœperunt ea fieri quæ illi nec auderent conari. 23 Ponamque divisionem inter populum meum et populum tuum: cras erit signum istud. 24 Fecitque Dominus ita. Et venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum ejus, et in omnem terram Ægypti: corruptaque est terra ab hujuscemodi muscis.‡‡‡ Et venit musca gravissima, etc. AUG., ibid. Musca pro multitudine muscarum posita. Nescio enim quomodo per loquendi consuetudinem imbutis sensibus hominum: sæpe plus videtur quod singulariter, quam quod pluraliter, dicitur; verbi gratia: Est illic miles, quam sunt milites illic; est illic piscis, plus significat quam sunt illic pisces. 25 Vocavitque Pharao Moysen et Aaron, et ait eis: Ite et sacrificate Deo vestro in terra hac. 26 Et ait Moyses: Non potest ita fieri: abominationes enim Ægyptiorum immolabimus Domino Deo nostro: quod si mactaverimus ea quæ colunt Ægyptii coram eis, lapidibus nos obruent.§§§ Abominationes. Perversi abominantur bona Ægyptii, id est, cives hujus sæculi abominantur oves, id est, simplicitatem bonorum. Sicut enim boni abominantur mala, ita mali bona. Unde abominantur boni virum impium, et impii eos qui in recta sunt via. AUG. Quæst. 28. In eremum dicebat Moyses se velle ire ubi Ægyptii non viderent abominationes suas. Hoc autem intelligendum est mystice significari, quod de pastoribus diximus, qui erant Ægyptiis abominabiles: et ideo separatam terram Isrælitæ receperunt in Ægypto. Sic enim sacrificia Isrælitarum abominationes sunt Ægyptiis, sicut iniquis vita justorum. STRAB. Historice. Ægyptii abominantur oves et eas adorant propter Jovem Ammonem, qui cum capite arietino pingitur. Item: bovem colunt Ægyptii, qui consecratus est Api, sicut vacca Isidi. Apis enim erat maximum numen Ægyptiorum, qui semel in anno certo tempore apparebat sacerdotibus eorum. Illi vero cum hymnis et laudibus eum prosequentes, quasi lymphatici prophetabant. GREG., lib. XVIII Moral., c. 28, tom. 2. Ægyptus muscis percutitur, etc., usque ad Vacate et videte, quoniam ego sum Deus. 27 Viam trium dierum pergemus in solitudinem: et sacrificabimus Domino Deo nostro, sicut præcepit nobis. 28 Dixitque Pharao: Ego dimittam vos ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto: verumtamen longius ne abeatis, rogate pro me. 29 At ait Moyses: Egressus a te, orabo Dominum: et recedet musca a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus cras: verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas populum sacrificare Domino. 30 Egressusque Moyses a Pharaone, oravit Dominum. 31 Qui fecit juxta verbum illius, et abstulit muscas a Pharaone, et a servis suis, et a populo ejus: non superfuit ne una quidem. 32 Et ingravatum est cor Pharaonis, ita ut nec hac quidem vice dimitteret populum.* Et ingravatum est, etc. AUG., quæst. 29. Cum ablata esset locusta, dictum est de Pharaone: Ingravavit Pharao cor suum etiam in hoc tempore, et noluit dimittere populum. Certe nunc non dictum est, Ingravatum est cor Pharaonis, sed ingravavit Pharao cor suum. Sic utique in omnibus plagis. A voluntate hominis est origo vitiorum. Moventur autem causis corda hominum, alia sic, alia vero sic, etiam non diversis causis, sæpe diverso modo, secundum proprias qualitates, quæ ex voluntatibus veniunt.

*8:2 Ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis, etc. STRAB. Tria sunt genera ranarum: unum fluviale et vocale, alterum ejus quæ calamita dicitur, de qua fertur quod si in os latrantis canis projicitur, statim obmutescit; tertium ejus quæ rubeta dicitur, eo quod in vepribus agat. ORIG. Ranæ significant carmina pœtarum, quæ inani et inflata modulatione, velut ranarum sonis et cantibus, mundo deceptionis fabulas intulerunt: ad nihil enim animal illud utile est, nisi quod sonum vocis improbis et importunis clamoribus reddit. RAB. Secundum præceptum: Non accipies nomen Dei tui in vanum. Nomen Dei veritas est: ipse enim ait: Ego sum veritas. Qui loquitur veritatem, de Deo loquitur; qui enim loquitur mendacium, de suo loquitur. Veritatem enim loqui est rationabiliter loqui: vanitatem loqui, strepere est. Secundum ergo præceptum est de dilectione veritatis, cui contraria est dilectio iniquitatis. Loquitur veritas, perstrepit vanitas. Huic contraria est secunda plaga, ranarum abundantia, quarum loquacitas vanitatem significat. Amatores veritatis non accipiunt nomen Dei in vanum, quia a veritate in vanitatem non recedunt. Qui autem veritati contradicunt, et vanitate decepti decipiunt, ranæ sunt, tædium inferentes auribus, non cibum mentibus. Audi homines rationabiliter loquentes psal. 18: Non sunt loquelæ neque sermones quorum non audiantur voces eorum. Audi ranas: Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum, etc.

8:7 Fecerunt autem malefici, etc. AUG., quæst. 23. Quæritur unde, si jam ubique factum erat. Sed similis quæstio est, unde aquam in sanguinem verterint, si jam tota aqua Ægypti in sanguinem versa fuerat? Sed intelligendum est regionem ubi filii Isræl habitabant, talibus plagis non fuisse percussam, et inde potuerunt incantatores haurire aquam, quam in sanguinem verterent, vel ranas educere ad ostentationem magicæ potentiæ; quanquam potuerunt etiam, postquam illa compressa sunt, facere: sed Scriptura narrando conjunxit quod postea fieri potuit.

8:10 Qui respondit: Cras. THEOD. Pharao cum scire vellet an Moysi et Aaron preces aliquid apud Deum valerent illos enim per noctem quiescere existimabat, ait: Cras, ut ipsemet ad fluvium profectus, videret an ranæ cessassent. Quamobrem Deus, ut Mosi crederetur, non tantum eo ipso tempore quo Moses constituerat, ranas cessare fecit, sed et eas quæ in terra erant interire jussit, ut ne easdem rediisse existimarent.

§8:15 Videns autem Pharao, etc. AUG. Quæst. 24. Hic apparet non ideo tantum Pharaonem obduratum quod incantatores similia fecerunt, etc., usque ad non dixit munera, vel præmia, sed judicia tua.

**8:16 Extende virgam, etc. Mystice. Moses virga castigans Ægyptum legem significat, quæ mundum decem plagis mandatorum corripit. Virga quoque per quam Ægyptus corrigitur, et Pharao superatur, crux Christi est, per quam mundus vincitur et diabolus superatur vel triumphatur. Virga projecta fit serpens, qui sapientiam significat, secundum illud Matth. 10: Estote prudentes sicut serpentes, etc. Virga serpentes magorum devoravit, et crux Christi, cujus prædicatio videtur stultitia, omnem sapientiam mundi superat. Unde: De me enim ille scripsit Joan. 5.. Virga in terram projecta versa est in serpentem, quia cum mysterium crucis ad fidem hominum venit, sapientiam mundi stultam fecit. Et sint sciniphes, etc. ORIG. Hoc animal pennis suspenditur per æra volitans, sed ita subtile et minutum, ut oculi visum, nisi acute cernentis, effugiat. Corpus tamen cum insederit, acerbissimo terebrat stimulo, ut quem volantem videre quis non valet, sentiat stimulantem. Hoc ergo animal arti dialecticæ comparatur, quæ minutis et subtilibus verborum stimulis animas terebrat, et tanta calliditate circum venit, ut deceptus nec videat nec intelligat unde decipiatur. RAB. Moraliter. Tertium præceptum: Memento diem sabbati sanctificare. Quo insinuatur vacatio et tranquillitas mentis, quam bona conscientia facit. Ibi sanctificatio, quia ibi Spiritus Dei. Unde: Super quem requiescet Spiritus meus nisi super humilem et quietum? etc. Isa. 66.. Inquieti ergo a Spiritu sancto resiliunt, provocatores rixarum, amatores calumniarum, nec admittunt quietem sabbati spiritualis. Esto ergo mansuetus, non sit tumultus in corde tuo, volitantibus per corruptionem phantasmatibus et pungentibus te. Audi Deum dicentem psal. 45: Vacate etvidete quoniam ego sum Deus. Tu per inquietudinem vacare non vis, et cæcatus exigis videre quod non potes. Attende enim contrariam plagam: sciniphes nati sunt in terra Ægypti de limo, muscæ scilicet minutissimæ inquietissimæ, inordinate volantes, in oculos ruentes, et negantes hominibus requiem; dum abiguntur, redeunt; sic phantasmata inquietorum. Præceptum tene, plagam cave.

††8:18 Erantque sciniphes. Sanguis est doctrina philosophorum: ranæ, figmenta pœtarum; sciniphes, sophismata dialecticorum: quæ omnia mundum deceperunt.

‡‡8:19 Digitus Dei est hic, etc. ISID. ex Aug. ep. 119. In tertio signo magi deficiunt, dicentes: Digitus Dei est: qui typum hæreticorum et animositatem habuerunt. Unde: Sicut Jamnes et Mambres restiterunt Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem, etc. II Tim. 3.. Hi autem qui per mentis corruptionem inquieti fuerunt, in tertio signo defecerunt, fatentes sibi adversum Spiritum sanctum, qui erat in Mose. Tertio enim ponitur loco Spiritus, qui est digitus Dei: qui sicut placatus requiem præstat mitibus et humilibus corde, ita iratus immites et superbos per inquietudinem exagitat, quam muscæ gravissimæ significaverunt, sub quibus magi defecerunt, dicentes: Digitus Dei est hic, ne intelligant unde decipiantur. STRAB. Notandum quia tertio signo victi sunt magi, quia omnis perfidia et mundana sapientia, vel philosophia, fide Trinitatis vincitur. Cum enim philosophiam invenerint, et de machina totius mundi disputaverint, ad cognitionem Trinitatis pervenire nequiverunt. Per digitum Spiritus sanctus intelligitur, non quod minor sit Patre et Filio, sed quia in digito plurimæ divisiones sunt, et per Spiritum sanctum datur divisio gratiarum. AUG., quæst. 25 in Exod., tom. 3. Quod dixerunt magi ad Pharaonem, etc., usque ad, quamvis de Filio non tacuerunt.

§§8:20 Hæc dicit Dominus, etc. RAB. Quartum præceptum: Honora patrem tuum et matrem tuam. Huic contraria est quarta plaga, scilicet cynomyia, id est, canina musca: caninum est parentes non agnoscere; unde catuli eorum cæci nascuntur.

***8:21 Omne genus muscarum. ISID. Mystice. Quarto loco Ægyptus muscis percutitur. Musca autem insolens et inquietum animal est, in qua insolentes curæ carnalium desideriorum figurantur. Ægyptus vero muscis percutitur, quia corda eorum qui sæculum diligunt, desideriorum inquietudinibus feriuntur. LXX: cynomyiam, id est, muscam caninam, posuerunt: per quam canini mores significantur, in quibus humanæ mentis voluptas, et libido carnis arguitur. Potest etiam forensis eloquentia hominum significari per muscam caninam, qui velut canes alterutrum se lacerant. PROCOP. Deus non magnis belluis utitur in expugnanda Ægypto, sed contemptissimarum bestiolarum et insectorum ministerium accersit: ne scilicet illarum potentiæ ascriberetur effectus. Abjectis illis et infirmis bestiolis tribuit vires inexpugnabiles, adeo ut desperet Ægyptus se posse illis bestiolis resistere, et clamitet: Digitus Dei hic est: Nam manum Dei non feret universus mundus conglobatus. ORIG. Cynomyia hæreticorum [Al., Cynicorum] secta, qui ad reliquas deceptionis suæ improbitates, voluptatem et libidinem summum prædicant bonum. Quoniam igitur per hæc singula prius deceptus est mundus, merito adveniens sermo et lex Dei hujusmodi correptionibus arguit, ut ex qualitate pœnarum qualitates proprii cognoscant erroris.

†††8:22 Faciamque mirabilem, etc. AUG., quæst. 26. Hoc in prioribus signis intelligendum est factum esse, ut terra in qua habitabat populus Dei nullis talibus plagis vexaretur. Opportunum autem fuit ut ibi hoc aperte poneretur; unde jam incipiunt signa, quibus magi similia non conati sunt facere. Pro certo est enim quia ubique fuerant sciniphes in regno Pharaonis, non autem fuerant in terra Gessen vel Gesen: ibi conati sunt magi similia facere, nec potuerunt: quousque ergo deficerent, nihil de illius terræ separatione dictum est, sed ex quo cœperunt ea fieri quæ illi nec auderent conari.

‡‡‡8:24 Et venit musca gravissima, etc. AUG., ibid. Musca pro multitudine muscarum posita. Nescio enim quomodo per loquendi consuetudinem imbutis sensibus hominum: sæpe plus videtur quod singulariter, quam quod pluraliter, dicitur; verbi gratia: Est illic miles, quam sunt milites illic; est illic piscis, plus significat quam sunt illic pisces.

§§§8:26 Abominationes. Perversi abominantur bona Ægyptii, id est, cives hujus sæculi abominantur oves, id est, simplicitatem bonorum. Sicut enim boni abominantur mala, ita mali bona. Unde abominantur boni virum impium, et impii eos qui in recta sunt via. AUG. Quæst. 28. In eremum dicebat Moyses se velle ire ubi Ægyptii non viderent abominationes suas. Hoc autem intelligendum est mystice significari, quod de pastoribus diximus, qui erant Ægyptiis abominabiles: et ideo separatam terram Isrælitæ receperunt in Ægypto. Sic enim sacrificia Isrælitarum abominationes sunt Ægyptiis, sicut iniquis vita justorum. STRAB. Historice. Ægyptii abominantur oves et eas adorant propter Jovem Ammonem, qui cum capite arietino pingitur. Item: bovem colunt Ægyptii, qui consecratus est Api, sicut vacca Isidi. Apis enim erat maximum numen Ægyptiorum, qui semel in anno certo tempore apparebat sacerdotibus eorum. Illi vero cum hymnis et laudibus eum prosequentes, quasi lymphatici prophetabant. GREG., lib. XVIII Moral., c. 28, tom. 2. Ægyptus muscis percutitur, etc., usque ad Vacate et videte, quoniam ego sum Deus.

*8:32 Et ingravatum est, etc. AUG., quæst. 29. Cum ablata esset locusta, dictum est de Pharaone: Ingravavit Pharao cor suum etiam in hoc tempore, et noluit dimittere populum. Certe nunc non dictum est, Ingravatum est cor Pharaonis, sed ingravavit Pharao cor suum. Sic utique in omnibus plagis. A voluntate hominis est origo vitiorum. Moventur autem causis corda hominum, alia sic, alia vero sic, etiam non diversis causis, sæpe diverso modo, secundum proprias qualitates, quæ ex voluntatibus veniunt.