*13:2 Sanctifica mihi omne primogenitum, etc. Quia occidi omnia primogenita Ægyptiorum in liberatione vestra.
†13:9 Et erit quasi signum, etc. AUG., quæst. 48 in Exod.. Quid est quod ait cum de pascha præcipit, etc., usque ad alioquin gratia jam non esset gratia.
‡13:13 Omne autem primogenitum hominis, etc. CYRILL. Primogenita hominum redimi jubet, ut homicidium vetet: qui omnia ut incorruptibilia essent, creavit. GREG., lib. XXVII Moral., cap. 1. Asinus immunditiam, ovis innocentiam significat. Asini ergo primogenitum ove mutare, est immundæ vitæ primordia innocentiæ simplicitate convertere, ut postquam peccator illa egit quæ ut immunda Dominus respuit, ea jam agendo proferat quæ Dei sacrificio imponat. Omnes enim in peccato nati sumus, et ex carnis delectatione concepti, culpam originalem nobis contraximus. Unde etiam voluntate nostra peccatis implicamur. Sed et qui post malitiam carnis ad innocentiam convertitur cordis, primogenitum asini mutat ove, malitiam scilicet prioris vitæ. Qui enim qualis prius fuit desinit esse, et apprehensa carnis munditia innocentiam custodit, in oblationem Dei primogenitum asini ove mutavit.
§13:16 Et quasi appensum. Hoc male intelligentes Judæi, pictatia vel phylacteria capitibus circumligabant, in quibus decem verba scripta ante oculos habebant.
**13:17 Igitur cum emisisset, etc. GREG. lib. XXIV Moral. cap. 13. Sæpe conversi in ipso aditu suæ conversionis tranquillitatem carnis, dona prophetiæ, prædicamenta doctrinæ, signorum miracula vel gratiam curationum accipiunt. Postea duris tentationum probationibus fatigantur, a quibus liberos se esse credebant: quia si in principio tentationum amaritudo pulsaret, facile ad vitia redirent, a quibus non longe recesserunt. De Ægypto ergo exeuntibus e vicino bella subtrahuntur: quia relinquentibus sæculum quædam prius tranquillitas ostenditur, ne in ipsa teneritudine et inchoatione turbati, ad hoc quod reliquerant, redeant: prius ergo suavitatem securitatis sentiunt, prius pacis quiete nutriuntur; post cognitam vero dulcedinem tanto tolerabilius tentationum certamina sustinent quanto in Deo altius cognoverunt quæ ament.
††13:18 Non eos duxit Deus, etc. AUG., quæst. 49. Hic ostenditur omnia fieri debere quæ consilio recte fieri possunt, ad evitanda ea quæ adversa sunt, etiam cum Deus apertissime adjutor est Epist. ad Dam., tom. 1.. Et armati ascenderunt filii, etc. HIERON. Aquila, qui non contentiosus, ut putant, sed studiosus verbum interpretatur ad verbum, ubi LXX posuerunt, quinta autem generatione ascenderunt filii Isræl de terra Ægypti, transtulit, et armati ascenderunt filii Isræl de terra Ægypti, licet pro eo quod nos armati diximus, secundum Græci sermonis ambiguitatem instructi vel muniti propter supellectilem quo Ægyptios exspoliaverunt, possit intelligi. Sed ubi LXX, quinta generatione posuerunt, qui Hebræorum libros diligenter inspexerunt, non quinta, sed quinque, scriptum afferunt, ut sit sensus: quinque autem ascenderunt filii Isræl de terra Ægypti; quod quia minus videbatur intelligi, adjuncta generatio est. Aquila vero, et in cæteris, et in hoc præcipue loco, proprie transtulisse dicitur, sicut synagogarum consonant universa subsellia. AUG., quæst. 53. Quinta autem progenie, etc. Utrum progeniem in centum annis vult computare, etc., usque ad Naason genuit Salmon.
‡‡13:21 Dominus autem præcedebat eos, etc. ORIG. Cum a te tertiæ diei mysterium fuerit receptum, incipiet te deducere Deus et viam salutis ostendere. GREG. In igne terror, in nube visionis lene blandimentum. Dies, vita justi; nox, peccatoris. Unde Ephes. 5: Fuistis aliquando tenebræ, nunc autemlux in Domino, etc. In die per nubem columna monstrata est, et in nocte per ignem; quia omnipotens Deus et blandus justis, et terribilis apparebit impiis. Hos ad judicium veniens, per lenitatis mansuetudinem mulcet, illos per justitiæ districtionem terret. Aliter columna nubis in eremo populum præibat, et splendore ignis non in die, sed in nocte radiabat: quia Christus conversationis suæ exemplo ducatum sequentibus præstans, de justitia sua confidentibus nulla luce claruit; peccatorum vero tenebras agnoscentibus, igne sui amoris infulsit. Christus nubes et columna, quia rectus, et firmus, et fulciens infirmitatem nostram; quia nocte lucens, per diem non lucens, ut qui non vident, videant; et qui vident, cæci fiant Joan. 9.. Christi quoque sacramentum tanquam in die manifestum est in carne velut in nube: in judicio vero tanquam in terrore nocturno; quia tunc erit magna tribulatio, tanquam ignis lucebit justis, et ardebit injustis.