18
Cumque audisset Jethro, sacerdos Madian, cognatus Moysi, omnia quæ fecerat Deus Moysi, et Israëli populo suo, et quod eduxisset Dominus Israël de Ægypto,* Cumque audisset Jethro, etc. Quod Moyses liberaturus filios Isræl dimisit uxorem et filios, quos postea in deserto recepit, significat quia prædicatores cum mittuntur ad opus prædicationis, debent se a sollicitudine temporali exonustare: cum vero postea ad episcopatum vel ad aliam dignitatem assumuntur, tunc pro sibi subjectis sollicitudinem tam in spiritualibus quam temporalibus gerere debent. tulit Sephoram uxorem Moysi quam remiserat, et duos filios ejus: quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: Advena fui in terra aliena; alter vero Eliezer: Deus enim, ait, patris mei adjutor meus, et eruit me de gladio Pharaonis. Venit ergo Jethro cognatus Moysi, et filii ejus, et uxor ejus ad Moysen in desertum, ubi erat castrametatus juxta montem Dei. Venit ergo Jethro, etc. ORIG., hom. 11 in Exod. Alia littera: Post hæc venit ad montem Dei Moyses, et Jethro sibi occurrenti exiit obviam de castris, nec duxit eum ad montem Dei, sed ad tabernaculum suum. Non enim poterat sacerdos Madian ascendere in montem Dei, sed nec in Ægyptum descendere, nec uxor Moysi, sed nunc ad eum venit cum filiis. Non enim poterat descendere in Ægyptum, et subire agones Ægyptiorum, nisi athleta probabilis, et qui in agone contendens ab omnibus se abstinet. Moyses, quia magnus et potens athleta, descendit in Ægyptum ad agones et exercitia virtutum; Abraham et Jacob quoque, qui ipso nomine athleta est, cum descendisset in Ægyptum, factus est sicut stellæ cœli in multitudine. Aliis in contrarium cedit descendisse in Ægyptum. Scio Hieroboam fugientem a Salomone descendisse in Ægyptum, et scidisse et corrupisse populum Dei; quia descendens in Ægyptum accepit a Susachim rege uxorem Tethimenem uxoris ejus sororem. Et mandavit Moysi, dicens: Ego Jethro cognatus tuus venio ad te, et uxor tua, et duo filii cum ea. Qui egressus in occursum cognati sui, adoravit, et osculatus est eum: salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum, narravit Moyses cognato suo cuncta quæ fecerat Dominus Pharaoni et Ægyptiis propter Israël: universumque laborem, qui accidisset eis in itinere, et quod liberaverat eos Dominus. Lætatusque est Jethro super omnibus bonis, quæ fecerat Dominus Israëli, eo quod eruisset eum de manu Ægyptiorum. 10 Et ait: Benedictus Dominus, qui liberavit vos de manu Ægyptiorum, et de manu Pharaonis; qui eruit populum suum de manu Ægypti. 11 Nunc cognovi, quia magnus Dominus super omnes deos: eo quod superbe egerint contra illos. 12 Obtulit ergo Jethro cognatus Moysi holocausta et hostias Deo: veneruntque Aaron et omnes seniores Israël, ut comederent panem cum eo coram Deo. Obtulit ergo Jethro, etc. AUG. in Locutionibus, locut. 85. Et sumpsit Jethro socer Moysi holocausta, etc. Sumpsit pro obtulit, posuit: an forte sensus est, non locutio, ut ea sumpsisse intelligatur obtulisse; quamvis Moyses non legatur sacrificasse, nec Aaron, nec quisquam Hebræorum qui educti sunt de terra Ægypti: sed tamen superius dictum est quod altare constituit Moyses. Jethro autem legimus sacerdotem fuisse Madian, id est gentis Madian. Mirum est autem si ad ejus adventum cœpit sacrificare Moyses, et non potius ipse qui sacerdos erat. Veneruntque, etc. ORIG., ubi supra. Alia littera: Venerunt, inquit, presbyteri Aaron, et omnis Isræl manducare panem cum socero Moysi in conspectu Dei. Non omnes manducant panem in conspectu Dei, sed qui presbyteri sunt, qui seniores, id est, qui perfecti sunt, in meritis probati, qui sive manducant, sive bibunt, ad gloriam Dei faciunt. Omne ergo quod faciunt sancti, in conspectu Dei faciunt: peccator a conspectu Dei fugit. Adam postquam peccavit, fugit a conspectu Domini, et interrogatus respondit: Audivi, Domine, vocem tuam, et abscondi me, quia eram nudus Gen. 3.. Cain exivit a facie Domini, quia indignus erat conspectu Domini. Propterea qui pleniorem scientiam Dei accipiunt, si malum faciunt, coram Deo faciunt. Unde psal. 1: Tibi soli peccavi, etc. Qui malum coram Deo facit, continuo pœnitet, et dicit, Peccavi. Qui discedit a conspectu Dei, nescit converti et peccatum pœnitendo purgare. Hoc ergo interest inter malum coram Deo facere, et a conspectu Dei discedere. ORIG. Non frustra venit Jethro ad Moysen, nec frustra manducavit panem cum senioribus populi in conspectu Dei; dat Moysi consilium probabile et utile, ut eligat viros, et constituat principes populi Deum colentes, potentes et odientes superbiam. Tales enim oportet esse qui superbi non sint, et superbiam oderint; id est, ut non solum ipsi absque vitio sint, sed in malis oderint vitia: non homines dico, sed vitia. Coram Deo, etc. AUG., quæst. 66. Quæritur ubi, quandoquidem nec tabernaculum fuit, nec arca testamenti, quæ postea sunt instituta? neque hoc de futuro dictum accipere possumus, sicut dictum est de manna, quod positum est in vase, scilicet aureo. Ergo id ante Deum debemus accipere factum, quod in honorem Domini factum est. 13 Altera autem die sedit Moyses ut judicaret populum, qui assistebat Moysi a mane usque ad vesperam. 14 Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quæ agebat in populo, ait: Quid est hoc quod facis in plebe? cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam? 15 Cui respondit Moyses: Venit ad me populus quærens sententiam Dei: 16 cumque acciderit eis aliqua disceptatio, veniunt ad me ut judicem inter eos, et ostendam præcepta Dei, et leges ejus.§ Ostendam præcepta, etc. ID., quæst. 67. Quæri potest quomodo hic Moyses dixit, etc., usque ad juste judicare non posset. 17 At ille: Non bonam, inquit, rem facis. 18 Stulto labore consumeris et tu, et populus iste qui tecum est: ultra vires tuas est negotium; solus illud non poteris sustinere. 19 Sed audi verba mea atque consilia, et erit Deus tecum. Esto tu populo in his quæ ad Deum pertinent, ut referas quæ dicuntur ad eum:** Sed audi verba mea, etc. ID., quæst. 68. Prima quæstio est cur Deus famulum suum, etc., usque ad quo fit tanto plenior quanto in superna et æterna liberius extenditur. Esto tu populo, etc. ID., quæst. 69. Quod vero adjungit, etc., usque ad sed unde hoc probari possit ignoro. 20 ostendasque populo cæremonias et ritum colendi, viamque per quam ingredi debeant, et opus quod facere debeant. 21 Provide autem de omni plebe viros potentes, et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos,†† Provide autem, etc. Ad custodiam humilitatis ab alienigena instruitur, ne, qui tot arcana Dei ab ipso Deo discebat, extolleretur, et putaret se humano consilio non egere. Præfigurabatur etiam quod doctrina gentium Judæorum scientiam et superbiam superaret; et quæ in lege deerant, fideles ex gentibus complenda suggererent, et spiritualem intellectum ad legem Dei afferrent. Sciebat quoque Moyses quia hunc populum lex audiret, et faceret quæcunque diceret, legis quoque diminutio suggerente Evangelio fieret. Et constitue, etc. ORIG., hom. 11. Ordinabis, inquit, eos tribunos et centuriones, et indicabunt populum omni hora, verumtamen, quod gravius fuerit referent ad te. Audient principes populi et presbyteri plebis, qui debent omni hora populum judicare, semper et sine intermissione sedere in judicio, dirimere lites, et reconciliare dissidentes, in gratiam revocare discordes. Discat unusquisque ex Scripturis sanctis officium suum. Moyses, inquit, ut sit in his quæ ad Deum sunt, et verbum Dei edisserat populis. Cæteri vero principes, quos appellavit tribunos, quia tribui præsunt, vel centuriones, vel quinquagenarii qui præsunt minoribus judiciis, quæ ad singulos pertinent dirimentes. Quam figuram etiam in futuro sæculo servandam puto. Unde Matth. 19: Cum sederit filius hominis super thronum majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, etc. Vides ergo quia non solum Dominus judicat, cui omne judicium dedit Pater Joan. 5., sed constituit principes qui judicent de minoribus causis; verbum autem quod gravius fuerit, referant ad ipsum. Ideo dicit Dominus de quodam, Matth. 5: Quia reus erit concilii; de alio autem, Matth. 12: Reus erit gehennæ ignis. Sed et de omni verbo otioso dicuntur reddere rationem. Et ideo non dixit quia Deo præstabimus rationem, sicut de perjurio. Reddes autem Domino juramenta tua. Matth. 12: Regina quoque austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit eam. Ecce aliud genus judicii, Matth. 13: Qui habet aures audiendi, audiat: hæc enim omnia umbra sunt cœlestium et imago futurorum. IDEM. Sicut scriptum est Eccle. 1: Non satiabitur oculus visu, nec auris auditu, nec nos satiari possumus considerando quæ scripta sunt, quibus nos ædificet, quantis nos modis instruat. Cum enim conspicio quod Moyses propheta Deo plenus, cui Deus facie ad faciem loquebatur Exod. 33., consilium accepit a Jethro socero sacerdote Madian, admiratione nimia obstupesco. Audivit enim Moyses vocem soceri sui, et fecit quæcunque dixit ei. Non dixit, Quia Deus mihi loquitur quid agere debeam, quomodo ab homine consilium accipiam, et ab homine gentili, alieno a populo Dei? et non quis dicat, sed quid dicatur auscultat. Nos ergo si invenimus aliquid sapienter a gentilibus dictum, non cum auctoris nomine spernamus et dicta; nec quia legem Dei tenemus, convenit nobis tumere superbia et spernere prudentium verba; sed omnia probantes, quod bonum est teneamus. Qui autem hodie populis præsunt, non dico si jam eis aliqua a Deo revelata sunt: sed si in scientia legis aliquid meriti habent, consilium dedignantur inferioris, etiam sacerdotis, nedum laici, nedum gentilis: sed Moyses, qui erat mansuetus super omnes homines Num. 12., accepti consilium inferioris, ut principibus daret formam humilitatis, et signaret imaginem futuri sacramenti. Sciebat quandoque futurum ut gentiles bonum consilium proferrent, apud Moysen bonum et spiritualem intellectum afferentes ad legem, et audiret eos lex faciens omnia quæ dicerent. Non enim potest facere lex sicut Judæi dicunt, quia infirmatur lex in carne, id est in littera, et nihil potest secundum litteram. Nihil enim ad perfectum adduxit lex Hebr. 7.. Secundum hoc autem consilium quod nos afferimus ad legem, possunt omnia spiritualiter fieri, et sacrificia offerri, quæ modo carnaliter non possunt; potest lex lepræ spiritualiter servari. Sicut ergo intelligimus, sentimus et consilium damus, omnia facit lex: secundum litteram vero non omnia, sed pauca. 22 qui judicent populum omni tempore: quidquid autem majus fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo judicent: leviusque sit tibi, partito in alios onere. 23 Si hoc feceris, implebis imperium Dei, et præcepta ejus poteris sustentare: et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace. 24 Quibus auditis, Moyses fecit omnia quæ ille suggesserat.‡‡ Moyses fecit omnia quæ ille suggesserat, etc. Vir Deo familiaris, sapientissimus, non crubescens a minori et gentili doceri, formam doctoribus præbuit, ne a quibuslibet erubescant erudiri. 25 Et electis viris strenuis de cuncto Israël, constituit eos principes populi, tribunos, et centuriones, et quinquagenarios, et decanos. 26 Qui judicabant plebem omni tempore: quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes.§§ Quidquid autem gravius erat, etc. AUG., loc. 88. Alii: Verbum autem grave referebant super Moysen: sic enim habet Græcus sermo, quod Latini interpretati sunt, ad Moysen. Illa sane locutione ipsa etiam cura figuratur, qua dictum est super Moysen, velut onus significatur ei impositum. Verbum autem grave dictum est pro quæstione gravi. 27 Dimisitque cognatum suum: qui reversus abiit in terram suam.

*18:1 Cumque audisset Jethro, etc. Quod Moyses liberaturus filios Isræl dimisit uxorem et filios, quos postea in deserto recepit, significat quia prædicatores cum mittuntur ad opus prædicationis, debent se a sollicitudine temporali exonustare: cum vero postea ad episcopatum vel ad aliam dignitatem assumuntur, tunc pro sibi subjectis sollicitudinem tam in spiritualibus quam temporalibus gerere debent.

18:5 Venit ergo Jethro, etc. ORIG., hom. 11 in Exod. Alia littera: Post hæc venit ad montem Dei Moyses, et Jethro sibi occurrenti exiit obviam de castris, nec duxit eum ad montem Dei, sed ad tabernaculum suum. Non enim poterat sacerdos Madian ascendere in montem Dei, sed nec in Ægyptum descendere, nec uxor Moysi, sed nunc ad eum venit cum filiis. Non enim poterat descendere in Ægyptum, et subire agones Ægyptiorum, nisi athleta probabilis, et qui in agone contendens ab omnibus se abstinet. Moyses, quia magnus et potens athleta, descendit in Ægyptum ad agones et exercitia virtutum; Abraham et Jacob quoque, qui ipso nomine athleta est, cum descendisset in Ægyptum, factus est sicut stellæ cœli in multitudine. Aliis in contrarium cedit descendisse in Ægyptum. Scio Hieroboam fugientem a Salomone descendisse in Ægyptum, et scidisse et corrupisse populum Dei; quia descendens in Ægyptum accepit a Susachim rege uxorem Tethimenem uxoris ejus sororem.

18:12 Obtulit ergo Jethro, etc. AUG. in Locutionibus, locut. 85. Et sumpsit Jethro socer Moysi holocausta, etc. Sumpsit pro obtulit, posuit: an forte sensus est, non locutio, ut ea sumpsisse intelligatur obtulisse; quamvis Moyses non legatur sacrificasse, nec Aaron, nec quisquam Hebræorum qui educti sunt de terra Ægypti: sed tamen superius dictum est quod altare constituit Moyses. Jethro autem legimus sacerdotem fuisse Madian, id est gentis Madian. Mirum est autem si ad ejus adventum cœpit sacrificare Moyses, et non potius ipse qui sacerdos erat. Veneruntque, etc. ORIG., ubi supra. Alia littera: Venerunt, inquit, presbyteri Aaron, et omnis Isræl manducare panem cum socero Moysi in conspectu Dei. Non omnes manducant panem in conspectu Dei, sed qui presbyteri sunt, qui seniores, id est, qui perfecti sunt, in meritis probati, qui sive manducant, sive bibunt, ad gloriam Dei faciunt. Omne ergo quod faciunt sancti, in conspectu Dei faciunt: peccator a conspectu Dei fugit. Adam postquam peccavit, fugit a conspectu Domini, et interrogatus respondit: Audivi, Domine, vocem tuam, et abscondi me, quia eram nudus Gen. 3.. Cain exivit a facie Domini, quia indignus erat conspectu Domini. Propterea qui pleniorem scientiam Dei accipiunt, si malum faciunt, coram Deo faciunt. Unde psal. 1: Tibi soli peccavi, etc. Qui malum coram Deo facit, continuo pœnitet, et dicit, Peccavi. Qui discedit a conspectu Dei, nescit converti et peccatum pœnitendo purgare. Hoc ergo interest inter malum coram Deo facere, et a conspectu Dei discedere. ORIG. Non frustra venit Jethro ad Moysen, nec frustra manducavit panem cum senioribus populi in conspectu Dei; dat Moysi consilium probabile et utile, ut eligat viros, et constituat principes populi Deum colentes, potentes et odientes superbiam. Tales enim oportet esse qui superbi non sint, et superbiam oderint; id est, ut non solum ipsi absque vitio sint, sed in malis oderint vitia: non homines dico, sed vitia. Coram Deo, etc. AUG., quæst. 66. Quæritur ubi, quandoquidem nec tabernaculum fuit, nec arca testamenti, quæ postea sunt instituta? neque hoc de futuro dictum accipere possumus, sicut dictum est de manna, quod positum est in vase, scilicet aureo. Ergo id ante Deum debemus accipere factum, quod in honorem Domini factum est.

§18:16 Ostendam præcepta, etc. ID., quæst. 67. Quæri potest quomodo hic Moyses dixit, etc., usque ad juste judicare non posset.

**18:19 Sed audi verba mea, etc. ID., quæst. 68. Prima quæstio est cur Deus famulum suum, etc., usque ad quo fit tanto plenior quanto in superna et æterna liberius extenditur. Esto tu populo, etc. ID., quæst. 69. Quod vero adjungit, etc., usque ad sed unde hoc probari possit ignoro.

††18:21 Provide autem, etc. Ad custodiam humilitatis ab alienigena instruitur, ne, qui tot arcana Dei ab ipso Deo discebat, extolleretur, et putaret se humano consilio non egere. Præfigurabatur etiam quod doctrina gentium Judæorum scientiam et superbiam superaret; et quæ in lege deerant, fideles ex gentibus complenda suggererent, et spiritualem intellectum ad legem Dei afferrent. Sciebat quoque Moyses quia hunc populum lex audiret, et faceret quæcunque diceret, legis quoque diminutio suggerente Evangelio fieret. Et constitue, etc. ORIG., hom. 11. Ordinabis, inquit, eos tribunos et centuriones, et indicabunt populum omni hora, verumtamen, quod gravius fuerit referent ad te. Audient principes populi et presbyteri plebis, qui debent omni hora populum judicare, semper et sine intermissione sedere in judicio, dirimere lites, et reconciliare dissidentes, in gratiam revocare discordes. Discat unusquisque ex Scripturis sanctis officium suum. Moyses, inquit, ut sit in his quæ ad Deum sunt, et verbum Dei edisserat populis. Cæteri vero principes, quos appellavit tribunos, quia tribui præsunt, vel centuriones, vel quinquagenarii qui præsunt minoribus judiciis, quæ ad singulos pertinent dirimentes. Quam figuram etiam in futuro sæculo servandam puto. Unde Matth. 19: Cum sederit filius hominis super thronum majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, etc. Vides ergo quia non solum Dominus judicat, cui omne judicium dedit Pater Joan. 5., sed constituit principes qui judicent de minoribus causis; verbum autem quod gravius fuerit, referant ad ipsum. Ideo dicit Dominus de quodam, Matth. 5: Quia reus erit concilii; de alio autem, Matth. 12: Reus erit gehennæ ignis. Sed et de omni verbo otioso dicuntur reddere rationem. Et ideo non dixit quia Deo præstabimus rationem, sicut de perjurio. Reddes autem Domino juramenta tua. Matth. 12: Regina quoque austri surget in judicio cum viris generationis hujus, et condemnabit eam. Ecce aliud genus judicii, Matth. 13: Qui habet aures audiendi, audiat: hæc enim omnia umbra sunt cœlestium et imago futurorum. IDEM. Sicut scriptum est Eccle. 1: Non satiabitur oculus visu, nec auris auditu, nec nos satiari possumus considerando quæ scripta sunt, quibus nos ædificet, quantis nos modis instruat. Cum enim conspicio quod Moyses propheta Deo plenus, cui Deus facie ad faciem loquebatur Exod. 33., consilium accepit a Jethro socero sacerdote Madian, admiratione nimia obstupesco. Audivit enim Moyses vocem soceri sui, et fecit quæcunque dixit ei. Non dixit, Quia Deus mihi loquitur quid agere debeam, quomodo ab homine consilium accipiam, et ab homine gentili, alieno a populo Dei? et non quis dicat, sed quid dicatur auscultat. Nos ergo si invenimus aliquid sapienter a gentilibus dictum, non cum auctoris nomine spernamus et dicta; nec quia legem Dei tenemus, convenit nobis tumere superbia et spernere prudentium verba; sed omnia probantes, quod bonum est teneamus. Qui autem hodie populis præsunt, non dico si jam eis aliqua a Deo revelata sunt: sed si in scientia legis aliquid meriti habent, consilium dedignantur inferioris, etiam sacerdotis, nedum laici, nedum gentilis: sed Moyses, qui erat mansuetus super omnes homines Num. 12., accepti consilium inferioris, ut principibus daret formam humilitatis, et signaret imaginem futuri sacramenti. Sciebat quandoque futurum ut gentiles bonum consilium proferrent, apud Moysen bonum et spiritualem intellectum afferentes ad legem, et audiret eos lex faciens omnia quæ dicerent. Non enim potest facere lex sicut Judæi dicunt, quia infirmatur lex in carne, id est in littera, et nihil potest secundum litteram. Nihil enim ad perfectum adduxit lex Hebr. 7.. Secundum hoc autem consilium quod nos afferimus ad legem, possunt omnia spiritualiter fieri, et sacrificia offerri, quæ modo carnaliter non possunt; potest lex lepræ spiritualiter servari. Sicut ergo intelligimus, sentimus et consilium damus, omnia facit lex: secundum litteram vero non omnia, sed pauca.

‡‡18:24 Moyses fecit omnia quæ ille suggesserat, etc. Vir Deo familiaris, sapientissimus, non crubescens a minori et gentili doceri, formam doctoribus præbuit, ne a quibuslibet erubescant erudiri.

§§18:26 Quidquid autem gravius erat, etc. AUG., loc. 88. Alii: Verbum autem grave referebant super Moysen: sic enim habet Græcus sermo, quod Latini interpretati sunt, ad Moysen. Illa sane locutione ipsa etiam cura figuratur, qua dictum est super Moysen, velut onus significatur ei impositum. Verbum autem grave dictum est pro quæstione gravi.