*10:1 Sic ergo orante Esdra, et implorante Deum et flente... Flevit populus. BEDA in Esdram, tom. 2. Qui scilicet peccaverunt, pœnitentiam agentes, vel qui in castitate permanserant, de casu fratrum dolentes, etc., usque ad Nunc vero etiam ipsi qui peccaverunt cum uxoribus suis et liberis, pœnitentiam acturi convenerunt. De filiis Ælam. Hunc dicit Josephus primum fuisse Jerosolymitarum, qui ut principem decet, maxima auctoritate mox intentionem Esdræ juvabat, populum secum peccasse confitendo, et pœnitentiam suadendo abjectis uxoribus alienigenis, cum liberis suis. Et nunc si est pœnitentia in Isræl. Quia si populum hujus peccati perfecte pœnitet, primo conversi ad Dominum, correctionem promittamus, et veniam postulemus; deinde ad nos reversi, omnem peccati radicem exstirpemus et fruticem, ejectis, scilicet, uxoribus cum omni sobole: hoc est enim veraciter pœnitentiam agere toto corde, et intus ad Dominum converti, et omnem foris peccandi materiam ab ipsa origine resecari. Surge. Decenter docet quomodo sit apud majores consilio agendum, ut scilicet, quisque pro suo sensu quod optimum intellexerit, vel intellexisse sibi videtur, dicat: et tamen ei qui præest, locum discernendi relinquat, paratus obtemperare omnibus quæ ille secundum voluntatem et legem Dei agenda decreverit.
†10:6 Filii Eliasib. Qui tunc summus sacerdos erat, post Jesum filium Josedec Joacim filius ejus, et post eum Eliasib filius ejus summo sacerdotio functus est. Panem non comedit. BEDA ubi supra. Exemplum hinc habent sacerdotes, etc., usque ad: Si enim refugientes coinquinationes mundi, etc. II Petr. 2..
‡10:9 Ipse est. BEDA ubi supra. Qui ab Hebræis Casleu, a Romanis vocatur December, etc., usque ad qua arte adversa quæ exterius propter peccata desæviunt, aut evitent, aut separent. Et sedit omnis populus. ID., ibid. Id est, circa atrium sacerdotum quo ipsa domus undique cingebatur, habens circa se ex omni parte per quadrum ædes atriorum amplissimas, in quibus etiam populus quando pro pluvia opus erat, stare poterat, et videre ea quæ in templi januis gerebantur, vel circa templum: habebant enim interiores parietes juxta terram in columnis factos exteriores solidos.
§10:10 Et surrexit Esdras. ID., ibid. Hic locus respondet, etc., usque ad et facta merito in memoria teneretur, ac posteris noscenda traderentur.
**10:16 Et sederunt in die. ID., ibid. Nota numerum ternarium esse mysticum, etc., usque ad quod etiam nos omnibus annis in quadragesima paschæ oportuit imitari, instante scilicet Dominica resurrectionis, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, ut participes resurrectionis esse valeamus II Cor. 7.. Et inventi sunt. ID., ibid. Aptant Hebræi huic loco, etc., usque ad Sed intuendum quod non scribit Esdras Jesum alienigenam duxisse uxorem, sed quosdam de filiis et fratribus suis, etc.
††10:18 Et fratres ejus. ID., ibid. Cognati scilicet, non enim fratres ejus germani in carne eatenus vivere, et voluptati operam dare poterant, cum centum anni et amplius essent transacti, ex quo Cyrus regnare incipiens, Jesum et Zorobabel cum transmigratione Juda et Benjamin, ad construendam domum Domini, Jerosolymam remisit.
‡‡10:19 Et dederunt, etc. ID., ibid. Primo uxores illicitas abjiciunt, etc., usque ad dignum faciat perpetua mercede in cœlis.