*24:1 Erat autem Abraham senex. Dixitque ad servum seniorem: Pone manum, etc. GREG. Manum sub femore jubet ponere, et per Deum cœli jurare, quia illius caro per illud membrum descensura erat, qui filius Abrahæ esset ex humanitate, et divinus ex divinitate; quasi dicat: Tange Filium meum, et jura per Deum meum. Verumtamen non super femur, sed sub femore manum ponere jubet, quia inde descensurus erat, qui homo, sed super homines esset; unde dignum non fuit ut manum super femur poneret, quia nulla caro super illam est.
†24:3 Ut non accipias. GREG. Allegorice. Isaac de filiabus Chananæorum uxor prohibetur, quia Christo nullæ reproborum animæ conjunguntur. De cognatione uxor duci præcipitur, quia sola electorum Ecclesia Christo copulanda erat, quam ipse Unigenitus ex prædestinatione et præscientia jam extraneam non habebat. Puer qui ad uxorem deducendam mittitur, prophetarum et apostolorum, omniumque doctorum ordo est; qui dum verbum prædicationis faciunt, cujusque animæ quasi conjungendæ unigenito Filio provisores fiunt.
‡24:9 Posuit ergo, etc. HIER. in Quæst. Hebr. Tradunt Hebræi quia in sanctificatione ejus, etc., usque ad et pondus tribulationis fortiter ferant, quod cameli significant.
§24:10 Ex omnibus bonis ejus, etc. GREG. Quia his quæ de Domino loquuntur, in semetipsis virtutum divitias ostendunt, ut tanto citius ad sequendum Deum invitent, quanto suis auditoribus in seipsis monstrant quæ narrant.
**24:11 Juxta puteum. GREG. Juxta fontem stetit, et ex præfixa sententia, quæ esset eligenda proposuit, quia sancti prædicatores verba fluentia considerant. Unde colligunt quem vel quibus auditoribus fiduciam certitudinis assumant.
††24:14 Igitur puella, etc. AUG., Q. in Gen. Quærendum est quid differant illicitæ augurationes a petitione hac, etc., usque ad quo tentare Deum prohibetur. Inclina hydriam tuam. Humilia sæcularem facundiam ad hauriendum propheticum sermonem, ut voluntatem tuam persuasioni meæ inclinem.
‡‡24:17 Occurritque ei servus, et ait: Pauxillum, etc. GREG. Allegorice. Omnis prædicator animam auditoris sitit, ideo servus petit, Rebecca potum tribuit: quia electorum Ecclesia desiderio prædicatorum ex virtute suæ fidei satisfacit. Quæ enim Deum, quem audit, confitetur, prædicatori aquam refectionis et refrigerii offert. Et notandum quod hydriam ab humero inclinans posuit, quia illa confessio placida est quæ a bono opere procedit. Vel aquam præbuit, quia in eo quod credidit, vacua non remansit. Mox enim prædicavit quod audivit, et dicendo multos ex se prædicatores protulit. Aqua enim in hydria, scientia prædicationis in mensura. Studet enim non plus sapere quam oportet sapere. Hydria in ulna, mensura prædicationis in opere. Nec solum omnibus comitibus ejus, sed et camelis potum præbet, quia verbum vitæ non solum prudentibus, sed etiam stultis prædicatur. Rom. 1: Sapientibus et insipientibus debitor sum. Vel aqua etiam jumentis datur, cum cura carnis quomodo sit habenda disponitur, ut ex voluptate non impendatur, et ex necessitate non negetur; unde Rom. 13: Carnis curam ne feceritis in desideriis; et Ephes. 5: Nemo enim unquam carnem suam odio habuit.
§§24:22 Protulit vir, etc. HIER. Beka, quod hic pro didrachmate ponitur, semiuncia est: Schekel vero, qui Latine, sed corrupte, siclus dicitur, uncia. GREG. Quia prædicato: auditum Ecclesiæ per obedientiam, et manus per operationem exornat. Inaures duorum siclorum sunt, armillæ decem, quia prima virtus obedientiæ in charitate est, quæ dilectio Dei et proximi est; et bonum opus decalogi completione perficitur, ut cum bona agi cœperint, mala nulla agantur.
***24:25 Palearum quoque. Quia Ecclesia recipiens spiritualia, reddit prædicatoribus terrena stipendia; unde I Cor. 9: Si vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus. Locus spatiosus. A priore populo naturæ legem se Ecclesia novisse monstravit, et prædicationem amplo charitatis gremio suscepit: doctori enim spatiosa mansio est, in corde auditoris latitudo charitatis; unde secundæ Corinth. sexto: Non angustiamini in nobis, sed in visceribus vestris; quasi suscipiendæ doctrinæ locum mentis dilatate, ad cogitanda carnalia coarctate.
†††24:29 Habebat, etc. Quia carnales fidelibus conjuncti, dum spiritualia dona conspiciunt, admiratione suspensi, si non usque ad opera, tamen usque ad fidem suscipiendam prædicationem admittunt: dum enim bonos miraculis fulgere considerant, quæ de æternitate audiunt non recusant, quamvis Ecclesiam moribus non sequentes, in carnali operatione remaneant. Habebat autem. Quia sunt carnales fidelibus conjuncti, quorum familiaritate aliquando ad audiendum verbum prodeunt, et videntes dona Dei collata fidelibus mirantur, et verbum corde percipiunt, quod bonis moribus implere non satagunt.
‡‡‡24:33 Non comedam. Quia sunt qui doctores ex temporalibus stipendiis retinere parati sunt: sed illi nisi prius obtineant æterna, recipere nolunt. Si enim in animabus fructum non inveniunt, sumere stipendia corporibus contemnunt; pedes non lavant, quia laboris desideria nulla consolatione relevant.
§§§24:37 Et adjuravit, etc. AUG. ubi supra. Sententia est eadem, verba non omnia, vel ipsa, vel ita dicta sunt; quod propter eos dicendum, qui evangelistas calumniantur quod in aliquibus verbis non omnino conveniunt, cum res et sententia eadem; hunc enim librum unus scripsit, qui ea quæ supra dixit, cum mandaret Abraham, vel reliqua ponere potuit, si ad rem pertinere judicaret: cum veritas narrationis non exigit, nisi ut rerum sententiarumque veritas sit, quibus voluntas propter quam intimandam verba fiunt satis appareat.
*24:42 Veni ergo hodie, etc. HIERON. In Hebræo scriptum est, etc., usque ad ostendant igitur Judæi alicubi positum alma, ubi adolescentulam et non virginem sonet.
†24:53 Prolatisque, etc. GREG. ubi supra. Postquam conjugii causam puer obtinuit, etc., usque ad Dedit ea Rebeccæ. Rebecca non ornatur auro Bathuelis, quia non sunt digna ornamenta barbari et imperiti. De domo Abrahæ accipit ornamenta, quia patientia de domo sapientiæ ornatur; a puero Abrahæ suscipit inaures, id est, aurea in auribus verba; et brachilia, id est, aurea in manibus opera, et alia ornamenta; quibus figurantur diversa virtutum genera.
‡24:59 Et nutricem illius. Honestum erat ut ad nuptias absque parentibus virgo proficiscens, nutricis solatio foveretur.
§24:61 Igitur Rebecca, etc. GREG. Quia Ecclesia habet secum minoris meriti animas, quæ ipsam moribus sequuntur: sed ad contemplationis thorum non provehuntur. Pueros quoque quosdam habuit in comitatu, quia cum prophetis fuerunt qui bene viverent, etsi prophetiæ spiritum non haberent: et cum apostolis et doctoribus, qui vitam eorum tenerent, et tamen non prædicarent. Qui festinus, etc. Festinus puer ad dominum redit, quia prædicatores cum auditorum vitam obtinent, Deo, de cujus munere hoc habent, non sibi præbent.
**24:62 Eo tempore Isaac, etc. GREG. ubi supra. Vivens et videns Dominus est, etc., usque ad modo spineam coronam, modo crucem sustinuit. Habitabat, etc. PATERIUS in Gen. ex dictis GREG. Isaac, Rebecca veniente, habitabat in terra australi, quia Christus, veniente ad se Ecclesia, in illorum mentibus mansit quos non corporis frigus, sed fervor charitatis tenuit: qualis erat Anna, Simeon, et aliqui de populo Judæorum.
††24:63 Et egressus fuerat, etc. HIER. Per terram australem, Geraram significat, unde ad immolandum adductus fuerat. Egressus est, ut exerceretur in campo. In Hebræo legitur: Egressus est Isaac, ut loqueretur in agrum, inclinata jam vespera; ubi significatur quod Dominus solus orabat in monte, et Isaac, qui typus Domini fuit, ad orationem quasi virum justum a domo egressum nona hora, vel ante solis occasum, spirituales victimas Deo obtulisse. GREG. ubi supra. Ager mundus est, quo Christus egressus est, quia visibiliter apparere dignatus est. Unde Habac. 3: Egressus es in salutem populi tui. Isaac ad meditandum in agro exiit, quia Christus formam humilitatis præbens, exercitium longanimitatis, passionis, et patientiæ exempla monstravit, sicut solent juvenes exercitati armorum usu meditari. Armorum meditatio est passionis frequentatio. Qui enim verbera, sputa, lanceam crucemque pertulit, passionem usque ad mortem in se frequentari permisit. Passiones arma dicimus, quia per ipsas ab adversariis liberamur; unde Luc. 21: In patientia vestra possidebitis animas vestras. Inclinata, etc. Quia passionum exercitia juxta finem mundi suscepit; unde psal. CXL: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum.
‡‡24:64 Descendit de camelo, etc. GREG., lib. 1, Moral., c. 14 Rebecca ad Isaac in camelo deducitur, etc., usque ad super tortuosa camelorum dorsa divitias portant.
§§24:65 Quis est ille homo, etc. GREG. apud Paterium. Rebecca viso Isaac, quis sit, requisito puero, cognoscit: quia Ecclesia per prophetarum et apostolorum dicta, quid de Christo credere debeat, intelligit. Quæ se mox pallio cooperuit, quia quanto Christi mysteria penetrat, tanto de anteacta vita confunditur. Unde infirmitatem suam pallio operire nititur; et quæ prius in camelo libere gestatur, descendens verecundia tegitur, cui quasi verecundius dicitur: Quem enim fructum habuisti tunc in illis in quibus nunc erubescis? At illa, etc. HIERON. Alia editio, teristrum, quod etiam nunc genus est Arabici vestimenti quo mulieres provinciæ illius velantur.
***24:67 Qui introduxit eam, etc. GREG. ut supra. Hanc Isaac in tabernaculo matris suæ introduxit, et uxorem accepit, quia in loco Synagogæ, de qua natus est Christus, Ecclesiam diligit: ut quæ cognatione, id est prædestinatione, proxima fuerat, amore conjuncta uxor fiat. Et intantum dilexit eam, etc. GREG. ut supra. Quia ex lucro Ecclesiæ Christus tristitiam ex perditione Synagogæ detersit, quia dum Ecclesia ex gentilitate veniens usque ad thorum contemplationis perducitur, Judæa pro nihilo habetur. Isaac quoque risus, Rebecca vero patientia dicitur: risus vero ex lætitia, patientia ex tribulatione. Et quamvis Ecclesia jam sit cœlestis gaudii contemplatione suspensa, habet tamen in se quod de carnis pondere doleat. Isaac vero et Rebecca junguntur, id est, risus et patientia, secundum illud Rom. 12: Spe gaudentes, in tribulatione patientes, ut prospera lætificent de contemplatione, adversa de tribulatione perturbent.