38
Eodem tempore, descendens Judas a fratribus suis, divertit ad virum Odollamitem, nomine Hiram.* Eodem tempore, etc. AUG., Q. in Gen. Quæritur quomodo ista fieri potuerunt? Si enim posteaquam Joseph venit in Ægyptum, etc., usque ad incidisse eum in amorem ejus, quam duxit uxorem, nondum vendito Joseph. Judas, etc. Hic, sicut cæteri patriarchæ, Christum significat, qui descendit ab baptismum Joannis. Hiras enim interpretatur videns Deum: Odollamites, testimonium in aqua, quia Joannes videns Christum venientem ad baptismum, ait: Ecce Agnus Dei, etc. Joan. 1 Ad hoc testimonium adhæsit Christo Synagoga, quam significat Sue, filia Chananæi, quia ei danda erat terra humilis professionis, quod interpretatur Chanaan. Hæc ergo Synagoga primo adhæsit Christo, quando Petrus et Andreas, et cæteri Joannis discipuli facti sunt discipuli Christi. Quo ordine hæc completa sunt sequens significat historia, narrans quomodo Judas intravit ad Thamar, quæ idem significat quod Sue. Viditque ibi filiam hominis Chananæi, vocabulo Sue: et accepta uxore, ingressus est ad eam. Quæ concepit, et peperit filium, et vocavit nomen ejus Her. Quæ concepit, etc. Genuit Synagoga principes, qui ei tanquam mariti præfuerunt: quorum alii fuerunt nocentes, quos significat Her, qui interpretatur pelliceus pellis enim mortem significat, quia primi parentes pellibus induti addicti sunt morti; alii inutiles, quos significat Onan, qui interpretatur mœror eorum, quibus scilicet non prosunt. Rursumque concepto fœtu, natum filium vocavit Onan. Tertium quoque peperit: quem appellavit Sela; quo nato, parere ultra cessavit. Tertium quoque peperit, etc. ISID. in Gen., tom. 5 Tertius filius qui Thamar non jungitur, etc., usque ad et ideo tanquam Odollamites perhibuit testimonium in aqua. Judas, etc. De Juda regia tribus processit, quæ diu præfuit Judaicæ plebi, quam significat Thamar, quæ interpretatur amaritudo, quia amaram se in passione exibuit Christo. ISID. Plebs Judaica, cui de tribu Juda reges, etc., usque ad Deus tamen utrosque occidit, quia regnum a talibus tollit. Dedit autem Judas uxorem primogenito suo Her, nomine Thamar. Fuit quoque Her primogenitus Judæ nequam in conspectu Domini: et ab eo occisus est. Dixit ergo Judas ad Onan filium suum: Ingredere uxorem fratris tui, et sociare illi, ut suscites semen fratri tuo. Ille sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui, semen fundebat in terram, ne liberi fratris nomine nascerentur. 10 Et idcirco percussit eum Dominus, quod rem detestabilem faceret. 11 Quam ob rem dixit Judas Thamar nurui suæ: Esto vidua in domo patris tui, donec crescat Sela filius meus: timebat enim ne et ipse moreretur, sicut fratres ejus. Quæ abiit, et habitavit in domo patris sui. 12 Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Judæ: qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse et Hiras opilio gregis Odollamites, in Thamnas. 13 Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves.§ Ad tondendas oves. STRAB. Allegorice. Venit Dominus ad oves tondendas, id est peccatis exonerandas, de quibus dicitur: Dentes tui sicut greges tonsarum. Thamar habitum mutat: nam et commutans interpretatur; mutat habitum et nomen, ut sit de Synagoga Ecclesia. Sed nomen amaritudinis manet: non in qua fel Domino ministravit, sed in qua Petrus amare flevit. Nam et Judas Confessio dicitur, Confessioni ergo amaritudo misceatur, ut vera pœnitentia præsignetur. Hæc pœnitentia fecundatur, in omnibus gentibus Ecclesia constituta. Oportebat enim pati Christum, et resurgere, et prædicari in nomine ejus pœnitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes. Habitus quoque meretricis confessio peccatorum est: Thamar quippe Ecclesiam de gentibus vocatam significat; sedens cum hoc habitu ad portam Enaiim, quod interpretatur fons: quia currebat velut cervus ad fontes aquarum, pervenire ad semen Abrahæ. Illo non cognoscente fecundatur, secundum illud Psalmi 17. Populus, quem non cognovi, servivit mihi. Accepit in occulto annulum, monile, et virgam, quia vocatione signatur, justificatione decoratur, glorificatione exaltatur. Quos autem prædestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit Rom. 8; sed in occulto, ubi conceptio sanctæ ubertatis fit. 14 Quæ, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum: et mutato habitu, sedit in bivio itineris, quod ducit Thamnam: eo quod crevisset Sela, et non eum accepisset maritum.** Quæ depositis viduitatis vestibus, etc. Notandum etiam in temporibus patriarcharum certa fuisse vestimenta viduarum, nec qualia conjugatarum. Sedit in bivio. HIERON. Et sedit ad portam Enaiim, quæ est in transitu Thamna. Sermo Hebraicus, Enaiim, transfertur in oculos. Non est igitur nomen loci, et est sensus, Sedit in bivio, sive in compito, ubi diligentius debet viator aspicere quo gradiatur. 15 Quam cum vidisset Judas, suspicatus est esse meretricem: operuerat enim vultum suum, ne agnosceretur. 16 Ingrediensque ad eam, ait: Dimitte me ut coëam tecum: nesciebat enim quod nurus sua esset. Qua respondente: Quid dabis mihi ut fruaris concubitu meo? 17 dixit: Mittam tibi hædum de gregibus. Rursumque illa dicente: Patiar quod vis, si dederis mihi arrhabonem, donec mittas quod polliceris. 18 Ait Judas: Quid tibi vis pro arrhabone dari? Respondit: Annulum tuum, et armillam, et baculum quem manu tenes. Ad unum igitur coitum mulier concepit, 19 et surgens abiit: depositoque habitu quem sumpserat, induta est viduitatis vestibus. 20 Misit autem Judas hædum per pastorem suum Odollamitem, ut reciperet pignus quod dederat mulieri: qui cum non invenisset eam,†† Misit autem Judas. Mittitur promissus hædus tanquam meretrici, id est exprobratio peccati, per Odolamitem, tanquam increpantem, genimina viperarum, etc. Sed eam non invenit peccati exprobratio, quam mutavit confessionis amaritudo. In hoc facto Judæ non justitiæ cernitur sinceritas, sed promissionis fidelitas. Si enim servaret justitiam servando castitatem, non introisset, ut opinabatur, ad meretricem; sed quod promisit, fideliter per pastorem transmisit. 21 interrogavit homines loci illius: Ubi est mulier quæ sedebat in bivio? Respondentibus cunctis: Non fuit in loco ista meretrix. 22 Reversus est ad Judam, et dixit ei: Non inveni eam: sed et homines loci illius dixerunt mihi, numquam sedisse ibi scortum. 23 Ait Judas: Habeat sibi, certe mendacii arguere nos non potest, ego misi hædum quem promiseram: et tu non invenisti eam. 24 Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Judæ, dicentes: Fornicata est Thamar nurus tua, et videtur uterus illius intumescere. Dixitque Judas: Producite eam ut comburatur. 25 Quæ cum duceretur ad pœnam, misit ad socerum suum, dicens: De viro, cujus hæc sunt, concepi: cognosce cujus sit annulus, et armilla, et baculus.‡‡ Quæ cum duceretur, etc. ISID. Postea vero publicis signis annuli, monilis et virgæ, vicit temere judicantes Judæos, quos jam Judas significabat; qui hodie quoque dicunt non hunc esse populum Christi, nec Abrahæ semen, sed prolatis documentis nostræ vocationis, justificationis, et glorificationis, confunduntur, et nos magis quam se justificatos esse confitebuntur. Pignora enim se habere refert Ecclesia, quæ accusatur a Judæis quasi adultera legis: sed ostendit virgam signum passionis, et monile legitima legis, et annulum pignus immortalitatis. 26 Qui, agnitis muneribus, ait: Justior me est: quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam.§§ Qui agnitis, etc. HIERON. Cognovit autem Judas, etc. In Hebræo habetur: justificata est ex me; non quod justa fuerit, sed quod comparatione illius minus male fecerit, non vaga turpitudine, sed requirendo filios. 27 Instante autem partu, apparuerunt gemini in utero: atque in ipsa effusione infantium unus protulit manum, in qua obstetrix ligavit coccinum, dicens:*** Instante autem, etc. Quod primus, qui dicitur Zara, manum emisit, et obstetrix coccinum ligavit et ipso manu retrahente, posterior, qui vocatur Phares, manum porrexit, et nascendo præcessit, significavit quod Isræl in opere legis manum extenderet, et prophetarum et ipsius Christi cruore pollutam contraheret: populus vero gentium postea prorumperet, ut essent primi novissimi, et novissimi primi. 28 Iste egredietur prior. 29 Illo vero retrahente manum, egressus est alter: dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria? et ob hanc causam, vocavit nomen ejus Phares.††† Quare divisa, etc. HIERON. Pro maceria Aquila et Symmachus divisionem transtulerunt, quod Hebraice dicitur Phares. Ab eo igitur quod diviserit membranulam secundinarum divisionis nomen accepit. Unde et Pharisæi, qui se quasi justos a populo separaverant, Pharisæi, id est divisi dicebantur. Zara interpretatur oriens. Quia primus apparuit, vel quia plurimi justi ex eo nati sunt, sicut dicitur in Paralipomenis. 30 Postea egressus est frater ejus, in cujus manu erat coccinum: quem appellavit Zara.

*38:1 Eodem tempore, etc. AUG., Q. in Gen. Quæritur quomodo ista fieri potuerunt? Si enim posteaquam Joseph venit in Ægyptum, etc., usque ad incidisse eum in amorem ejus, quam duxit uxorem, nondum vendito Joseph. Judas, etc. Hic, sicut cæteri patriarchæ, Christum significat, qui descendit ab baptismum Joannis. Hiras enim interpretatur videns Deum: Odollamites, testimonium in aqua, quia Joannes videns Christum venientem ad baptismum, ait: Ecce Agnus Dei, etc. Joan. 1 Ad hoc testimonium adhæsit Christo Synagoga, quam significat Sue, filia Chananæi, quia ei danda erat terra humilis professionis, quod interpretatur Chanaan. Hæc ergo Synagoga primo adhæsit Christo, quando Petrus et Andreas, et cæteri Joannis discipuli facti sunt discipuli Christi. Quo ordine hæc completa sunt sequens significat historia, narrans quomodo Judas intravit ad Thamar, quæ idem significat quod Sue.

38:3 Quæ concepit, etc. Genuit Synagoga principes, qui ei tanquam mariti præfuerunt: quorum alii fuerunt nocentes, quos significat Her, qui interpretatur pelliceus pellis enim mortem significat, quia primi parentes pellibus induti addicti sunt morti; alii inutiles, quos significat Onan, qui interpretatur mœror eorum, quibus scilicet non prosunt.

38:5 Tertium quoque peperit, etc. ISID. in Gen., tom. 5 Tertius filius qui Thamar non jungitur, etc., usque ad et ideo tanquam Odollamites perhibuit testimonium in aqua. Judas, etc. De Juda regia tribus processit, quæ diu præfuit Judaicæ plebi, quam significat Thamar, quæ interpretatur amaritudo, quia amaram se in passione exibuit Christo. ISID. Plebs Judaica, cui de tribu Juda reges, etc., usque ad Deus tamen utrosque occidit, quia regnum a talibus tollit.

§38:13 Ad tondendas oves. STRAB. Allegorice. Venit Dominus ad oves tondendas, id est peccatis exonerandas, de quibus dicitur: Dentes tui sicut greges tonsarum. Thamar habitum mutat: nam et commutans interpretatur; mutat habitum et nomen, ut sit de Synagoga Ecclesia. Sed nomen amaritudinis manet: non in qua fel Domino ministravit, sed in qua Petrus amare flevit. Nam et Judas Confessio dicitur, Confessioni ergo amaritudo misceatur, ut vera pœnitentia præsignetur. Hæc pœnitentia fecundatur, in omnibus gentibus Ecclesia constituta. Oportebat enim pati Christum, et resurgere, et prædicari in nomine ejus pœnitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes. Habitus quoque meretricis confessio peccatorum est: Thamar quippe Ecclesiam de gentibus vocatam significat; sedens cum hoc habitu ad portam Enaiim, quod interpretatur fons: quia currebat velut cervus ad fontes aquarum, pervenire ad semen Abrahæ. Illo non cognoscente fecundatur, secundum illud Psalmi 17. Populus, quem non cognovi, servivit mihi. Accepit in occulto annulum, monile, et virgam, quia vocatione signatur, justificatione decoratur, glorificatione exaltatur. Quos autem prædestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et justificavit Rom. 8; sed in occulto, ubi conceptio sanctæ ubertatis fit.

**38:14 Quæ depositis viduitatis vestibus, etc. Notandum etiam in temporibus patriarcharum certa fuisse vestimenta viduarum, nec qualia conjugatarum. Sedit in bivio. HIERON. Et sedit ad portam Enaiim, quæ est in transitu Thamna. Sermo Hebraicus, Enaiim, transfertur in oculos. Non est igitur nomen loci, et est sensus, Sedit in bivio, sive in compito, ubi diligentius debet viator aspicere quo gradiatur.

††38:20 Misit autem Judas. Mittitur promissus hædus tanquam meretrici, id est exprobratio peccati, per Odolamitem, tanquam increpantem, genimina viperarum, etc. Sed eam non invenit peccati exprobratio, quam mutavit confessionis amaritudo. In hoc facto Judæ non justitiæ cernitur sinceritas, sed promissionis fidelitas. Si enim servaret justitiam servando castitatem, non introisset, ut opinabatur, ad meretricem; sed quod promisit, fideliter per pastorem transmisit.

‡‡38:25 Quæ cum duceretur, etc. ISID. Postea vero publicis signis annuli, monilis et virgæ, vicit temere judicantes Judæos, quos jam Judas significabat; qui hodie quoque dicunt non hunc esse populum Christi, nec Abrahæ semen, sed prolatis documentis nostræ vocationis, justificationis, et glorificationis, confunduntur, et nos magis quam se justificatos esse confitebuntur. Pignora enim se habere refert Ecclesia, quæ accusatur a Judæis quasi adultera legis: sed ostendit virgam signum passionis, et monile legitima legis, et annulum pignus immortalitatis.

§§38:26 Qui agnitis, etc. HIERON. Cognovit autem Judas, etc. In Hebræo habetur: justificata est ex me; non quod justa fuerit, sed quod comparatione illius minus male fecerit, non vaga turpitudine, sed requirendo filios.

***38:27 Instante autem, etc. Quod primus, qui dicitur Zara, manum emisit, et obstetrix coccinum ligavit et ipso manu retrahente, posterior, qui vocatur Phares, manum porrexit, et nascendo præcessit, significavit quod Isræl in opere legis manum extenderet, et prophetarum et ipsius Christi cruore pollutam contraheret: populus vero gentium postea prorumperet, ut essent primi novissimi, et novissimi primi.

†††38:29 Quare divisa, etc. HIERON. Pro maceria Aquila et Symmachus divisionem transtulerunt, quod Hebraice dicitur Phares. Ab eo igitur quod diviserit membranulam secundinarum divisionis nomen accepit. Unde et Pharisæi, qui se quasi justos a populo separaverant, Pharisæi, id est divisi dicebantur. Zara interpretatur oriens. Quia primus apparuit, vel quia plurimi justi ex eo nati sunt, sicut dicitur in Paralipomenis.