50
Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum.* Quod cernens Joseph, ruittransierunt quadraginta dies. STRAB. Qui numerus pœnitentiæ et humilitati convenit. Unde in lege et in Evangelio a prophetis et ab ipso Domino observatus est. AUG. Quadraginta dies sepulturæ, quos memorat Scriptura, forte pœnitentiam significant, qua sepeliuntur peccata. Non enim frustra quadraginta dies jejuniorum sunt constituti, quibus Moyses, et Elias, et ipse Dominus jejunavit, et Ecclesia præcipuam observationem jejuniorum Quadragesimam vocat. Unde et apud Jonam de Ninivitis scriptum est: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur Jon. 3, ut per tot dies, accommodatos scilicet humiliationi pœnitentium, intelligantur in jejuniis sua flevisse peccata, et impetrasse misericordiam. Nec tantum luctui pœnitentium hic numerus convenit. Quadraginta enim dies post resurrectionem fuit Dominus cum discipulis suis intrans et exiens, manducans et bibens, qui dies lætitiæ fuerunt. Nec septuaginta Interpretes errasse credendi sunt qui dixerunt: Triduum, et Ninive subvertetur: majore enim auctoritate præditi quam interpretum officium est, prophetico spiritu quo etiam ore uno in suis interpretationibus, quod magnum miraculum fuit, consonuisse firmantur triduum, posuerunt, quamvis non ignorarent quod quadraginta dies in Hebræo legerentur; ut in Christi clarificatione intelligerentur dissolvi et aboleri peccata, qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Clarificatio autem Domini in resurrectione et ascensione cognoscitur. Unde hic quamvis unum et eumdem spiritum dedit: primo postquam resurrexit, secundo postquam ascendit; et quia post triduum resurrexit, post quadraginta autem dies ascendit: unum horum, quod posterius factum est, per numerum quadraginta dierum Hebræi significant; alterum vero de triduo, quod ad eamdem rem pertinet, Septuaginta memorant, non interpretationis servitute, sed prophetiæ auctoritate. Non ergo dicamus unum horum falsum esse, et pro aliis interpretibus contra alios litigemus; cum illi qui ex Hebræo interpretantur, probent scriptum esse quod interpretantur; et Septuaginta auctoritas, quæ tanto divinitus facto miraculo commendatur, tanta in Ecclesiis vetustate firmetur. Septuaginta diebus. STRAB. Ethnici novem diebus mortuos suos flebant. Unde et novendialis nona dies vocabatur, quando sepeliebantur. Dei cultores septem diebus exsequias celebrabant. Unde Eccli. 22: Luctus mortui septem dies: luctus autem fatui omne tempus vitæ ejus. Septenarius enim requiem significat. Unde septima dies sabbatum, id est requies dicitur. Celebrant ergo septimam diem mortuorum, optantes illos cum Domino requiescere a laboribus præsentis vitæ. Hinc ergo dicitur: Flevit eum Ægyptus septuaginta diebus, qui est decuplatus septenarius. Septies enim deni, septuaginta sunt. Potest etiam dici quia sicut tertia dies mortui agitur a fidelibus, ut anima, quæ est triplicis naturæ, requiescat; ita septimus dies celebratur, ut anima corpori reconcilietur, quæ carne illiciente peccavit. In septenario etiam tria sunt et quatuor; ternarius pertinet ad animam, quæ irascibilis, et concupiscibilis, et rationalis est; quaternarius ad corpus, qui quatuor constat elementis. Præcepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem. Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies: iste quippe mos erat cadaverum conditorum: flevitque eum Ægyptus septuaginta diebus. Et expleto planctus tempore, locutus est Joseph ad familiam Pharaonis: Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus Pharaonis: Et expleto planctus tempore, etc. AUG. Quod mandavit Joseph potentibus Ægypti, ut dicerent Pharaoni nomine ejus: Pater meus adjuravit me dicens: In monumento quod ego feci mihi in terra Chanaan, ibi me sepelies; quæritur quomodo verum sit, cum hæc verba patris ejus, cum de sepultura mandaret, non legantur. Sed ad sententiam verba sunt referenda, sicut supra alia similiter iterata. Voluntati enim enuntiandæ et in notitiam perferendæ, oportet verba servire. Fodisse autem sibi Jacob sepulcrum nusquam superius legitur, sed certe, nisi fodisset, non modo diceretur. eo quod pater meus adjuraverit me dicens: En morior: in sepulchro meo, quod fodi mihi in terra Chanaan, sepelies me. Ascendam igitur, et sepeliam patrem meum, ac revertar. Dixitque ei Pharao: Ascende, et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es. Quo ascendente, ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis, cunctique majores natu terræ Ægypti: domus Joseph cum fratribus suis, absque parvulis, et gregibus atque armentis, quæ dereliquerant in terra Gessen. Habuit quoque in comitatu currus et equites: et facta est turba non modica. 10 Veneruntque ad Aream Atad, quæ sita est trans Jordanem: ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi impleverunt septem dies. Veneruntque ad aream Atad, etc. Hic locus trans Jordanem est, et distat ab Hebron septuaginta passuum millibus. Prætergressi sunt ergo locum in quo debebant sepelire eum, et postea transito Jordane redierunt ad locum duplicis speluncæ. Unde quæri potest quare hoc fecerint. Si dicit aliquis quia bella timebant, sicut filii Isræl circumducti per desertum quadraginta annis, donec transmisso Jordane venerunt ad terram promissionis. Sed majoris significantiæ causa factum est hoc. In loco enim quæ area Arad dicitur, postea multitudo filiorum Isræl murmurans contra Dominum, divino igne consumpta est. Tanto ergo luctu non tam mors Jacob, quam ruina populi futura lugebatur. 11 Quod cum vidissent habitatores terræ Chanaan, dixerunt: Planctus magnus est iste Ægyptiis. Et idcirco vocatum est nomen loci illius, Planctus Ægypti. 12 Fecerunt ergo filii Jacob sicut præceperat eis: 13 et portantes eum in terram Chanaan, sepelierunt eum in spelunca duplici, quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri ab Ephron Hethæo, contra faciem Mambre. 14 Reversusque est Joseph in Ægyptum cum fratribus suis, et omni comitatu, sepulto patre. 15 Quo mortuo, timentes fratres ejus, et mutuo colloquentes: Ne forte memor sit injuriæ quam passus est, et reddat nobis omne malum quod fecimus, 16 mandaverunt ei dicentes: Pater tuus præcepit nobis antequam moreretur, 17 ut hæc tibi verbis illius diceremus: Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati atque malitiæ quam exercuerunt in te: nos quoque oramus ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc. Quibus auditis flevit Joseph. 18 Veneruntque ad eum fratres sui: et proni adorantes in terram, dixerunt: Servi tui sumus. 19 Quibus ille respondit: Nolite timere: num Dei possumus resistere voluntati? 20 Vos cogitastis de me malum: sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in præsentiarum cernitis, et salvos faceret multos populos. 21 Nolite timere: ego pascam vos et parvulos vestros: consolatusque est eos, et blande ac leniter est locutus. 22 Et habitavit in Ægypto cum omni domo patris sui: vixitque centum decem annis. Et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem. Filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Joseph.§ Vixitque centum decem annis. AUG., in Gen., tom. 3 Cum hos filios filiorum vel nepotes filiorum dicat Scriptura Joseph vivendo vidisse, quomodo jungit eos sexaginta quinque animabus cum quibus Jacob Ægyptum dicit intrasse, etc., usque ad quæ illo vivo propagabatur, per quem factum est ut ingrederetur. 23 Quibus transactis, locutus est fratribus suis: Post mortem meam Deus visitabit vos, et ascendere vos faciet de terra ista ad terram quam juravit Abraham, Isaac et Jacob. 24 Cumque adjurasset eos atque dixisset: Deus visitabit vos, asportate ossa mea vobiscum de loco isto:** Asportate ossa, etc. STRAB. Joseph, sicut pater ejus, terram promissionis tota mente desiderabat, et incolatum Ægypti detestabatur. Nos quosque moraliter instruit, ut quandiu sumus in hoc mundo, terram promissionis, id est viventium, semper desideremus, et ibi requiescere optemus: quod bene fit, si numerum annorum Joseph moribus imitemur. Centum enim et decem vitæ annis expletis mortuus est: nos quoque studeamus per decalogi observantiam ad æternam beatitudinem quam centenarius significat, pervenire. 25 mortuus est, expletis centum decem vitæ suæ annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in Ægypto.†† Conditus aromatibus. STRAB. Felix est anima quæ, aromatibus virtutum condita in loculo corporis degens, quotidie proficiendo perenni vitæ reservatur. Siquidem in fide, spe et charitate custodita fuerit, per gratiam Christi pervenire merebitur ad speciem divinæ contemplationis, cujus adoptio perfecta est lætitia; unde psal. 15: Adimplebis me lætitia cum vultu tuo.

*50:1 Quod cernens Joseph, ruittransierunt quadraginta dies. STRAB. Qui numerus pœnitentiæ et humilitati convenit. Unde in lege et in Evangelio a prophetis et ab ipso Domino observatus est. AUG. Quadraginta dies sepulturæ, quos memorat Scriptura, forte pœnitentiam significant, qua sepeliuntur peccata. Non enim frustra quadraginta dies jejuniorum sunt constituti, quibus Moyses, et Elias, et ipse Dominus jejunavit, et Ecclesia præcipuam observationem jejuniorum Quadragesimam vocat. Unde et apud Jonam de Ninivitis scriptum est: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur Jon. 3, ut per tot dies, accommodatos scilicet humiliationi pœnitentium, intelligantur in jejuniis sua flevisse peccata, et impetrasse misericordiam. Nec tantum luctui pœnitentium hic numerus convenit. Quadraginta enim dies post resurrectionem fuit Dominus cum discipulis suis intrans et exiens, manducans et bibens, qui dies lætitiæ fuerunt. Nec septuaginta Interpretes errasse credendi sunt qui dixerunt: Triduum, et Ninive subvertetur: majore enim auctoritate præditi quam interpretum officium est, prophetico spiritu quo etiam ore uno in suis interpretationibus, quod magnum miraculum fuit, consonuisse firmantur triduum, posuerunt, quamvis non ignorarent quod quadraginta dies in Hebræo legerentur; ut in Christi clarificatione intelligerentur dissolvi et aboleri peccata, qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Clarificatio autem Domini in resurrectione et ascensione cognoscitur. Unde hic quamvis unum et eumdem spiritum dedit: primo postquam resurrexit, secundo postquam ascendit; et quia post triduum resurrexit, post quadraginta autem dies ascendit: unum horum, quod posterius factum est, per numerum quadraginta dierum Hebræi significant; alterum vero de triduo, quod ad eamdem rem pertinet, Septuaginta memorant, non interpretationis servitute, sed prophetiæ auctoritate. Non ergo dicamus unum horum falsum esse, et pro aliis interpretibus contra alios litigemus; cum illi qui ex Hebræo interpretantur, probent scriptum esse quod interpretantur; et Septuaginta auctoritas, quæ tanto divinitus facto miraculo commendatur, tanta in Ecclesiis vetustate firmetur. Septuaginta diebus. STRAB. Ethnici novem diebus mortuos suos flebant. Unde et novendialis nona dies vocabatur, quando sepeliebantur. Dei cultores septem diebus exsequias celebrabant. Unde Eccli. 22: Luctus mortui septem dies: luctus autem fatui omne tempus vitæ ejus. Septenarius enim requiem significat. Unde septima dies sabbatum, id est requies dicitur. Celebrant ergo septimam diem mortuorum, optantes illos cum Domino requiescere a laboribus præsentis vitæ. Hinc ergo dicitur: Flevit eum Ægyptus septuaginta diebus, qui est decuplatus septenarius. Septies enim deni, septuaginta sunt. Potest etiam dici quia sicut tertia dies mortui agitur a fidelibus, ut anima, quæ est triplicis naturæ, requiescat; ita septimus dies celebratur, ut anima corpori reconcilietur, quæ carne illiciente peccavit. In septenario etiam tria sunt et quatuor; ternarius pertinet ad animam, quæ irascibilis, et concupiscibilis, et rationalis est; quaternarius ad corpus, qui quatuor constat elementis.

50:4 Et expleto planctus tempore, etc. AUG. Quod mandavit Joseph potentibus Ægypti, ut dicerent Pharaoni nomine ejus: Pater meus adjuravit me dicens: In monumento quod ego feci mihi in terra Chanaan, ibi me sepelies; quæritur quomodo verum sit, cum hæc verba patris ejus, cum de sepultura mandaret, non legantur. Sed ad sententiam verba sunt referenda, sicut supra alia similiter iterata. Voluntati enim enuntiandæ et in notitiam perferendæ, oportet verba servire. Fodisse autem sibi Jacob sepulcrum nusquam superius legitur, sed certe, nisi fodisset, non modo diceretur.

50:10 Veneruntque ad aream Atad, etc. Hic locus trans Jordanem est, et distat ab Hebron septuaginta passuum millibus. Prætergressi sunt ergo locum in quo debebant sepelire eum, et postea transito Jordane redierunt ad locum duplicis speluncæ. Unde quæri potest quare hoc fecerint. Si dicit aliquis quia bella timebant, sicut filii Isræl circumducti per desertum quadraginta annis, donec transmisso Jordane venerunt ad terram promissionis. Sed majoris significantiæ causa factum est hoc. In loco enim quæ area Arad dicitur, postea multitudo filiorum Isræl murmurans contra Dominum, divino igne consumpta est. Tanto ergo luctu non tam mors Jacob, quam ruina populi futura lugebatur.

§50:22 Vixitque centum decem annis. AUG., in Gen., tom. 3 Cum hos filios filiorum vel nepotes filiorum dicat Scriptura Joseph vivendo vidisse, quomodo jungit eos sexaginta quinque animabus cum quibus Jacob Ægyptum dicit intrasse, etc., usque ad quæ illo vivo propagabatur, per quem factum est ut ingrederetur.

**50:24 Asportate ossa, etc. STRAB. Joseph, sicut pater ejus, terram promissionis tota mente desiderabat, et incolatum Ægypti detestabatur. Nos quosque moraliter instruit, ut quandiu sumus in hoc mundo, terram promissionis, id est viventium, semper desideremus, et ibi requiescere optemus: quod bene fit, si numerum annorum Joseph moribus imitemur. Centum enim et decem vitæ annis expletis mortuus est: nos quoque studeamus per decalogi observantiam ad æternam beatitudinem quam centenarius significat, pervenire.

††50:25 Conditus aromatibus. STRAB. Felix est anima quæ, aromatibus virtutum condita in loculo corporis degens, quotidie proficiendo perenni vitæ reservatur. Siquidem in fide, spe et charitate custodita fuerit, per gratiam Christi pervenire merebitur ad speciem divinæ contemplationis, cujus adoptio perfecta est lætitia; unde psal. 15: Adimplebis me lætitia cum vultu tuo.