*8:1 Capitulum. CHRYS. Commiscet humilia cum excelsis apostolus Paulus, semper Magistrum suum sequens, etc., usque ad cui oportet fungi munere sacerdotis. Talem habemus. Hic incipit capitulum; et finit ibi: Deus et non homo. In cœlis. Vel super materiales cœlos. Vel, super thronos et dominationes.
†8:2 Sanctorum minister. Quia sanctis augmentum virtutum, et vitam æternam ministrat. Vel, in cœlis ministrat gloriam per sancta sanctorum significatam. Minister tabernaculi veri. Id est veritatis, quam tabernaculum vetus præfigurabat; scilicet justitiam in præsenti Ecclesia, gloriam in futura. Quod, verum tabernaculum, fixit Deus, ut in æternum permaneat; umbratile vero erat non fixum, sed portatile; et non homo: hoc addit quia et vetus posuit Deus, sed per ministrum hominem.
‡8:3 Quod offerat. Et cum necesse sit eum habere aliquid ad offerendum; vel illud erit super terram, vel cœleste: sed non super terram, quia si hoc esset jam non esset sacerdos; ergo cœleste est quod offert.
§8:4 Cum esset, etc. Si ergo esset, etc. Quia omnis qui offert, si esset terrenus aliquis qui posset mundare genus humanum, non esset sacerdos secundum ordinem Melchisedech, quia satis essent qui offerrent legalia; sed quia illi erant mortales et peccatores, et ideo humanum genus mundare non valentes, venit Christus qui sufficeret. Nunc autem, id est in novissima ætate, melius ministerium sacerdotii sortitus est Christus tanto quanto melior est lex ejus. Jam a sacerdotio et sacrificio transit ad differentiam Testamentorum.
**8:5 Responsum est, etc. Non cum inciperet, quia jam multa figuris expresserat, sed cum per se non posset consummare, consulit Dominum, qui de figuris, sicut et de veritate eum docuit.
††8:6 Et melioris Testamenti, etc. Jam a sacrificio et sacerdotio transit ad differentiam Testamentorum, Veteri præferens Novum; eo quod Novum in melioribus repromissionibus sancitum.
‡‡8:7 Nam si illud prius. Probat quod Testamentum Christi melius est Veteri: nam illud non vacat culpa, hoc vacat. Si enim vacasset culpa, non daretur secundum, sed datur. Et ita apparet illud fuisse imperfectum, hoc perfectum. Culpa vacasset, non utique. Ita hoc dicit, quasi ipsum culpam habeat. Quod videtur, dum præcipit sine gratia, et prævaricatores facit. Inquireretur, a Domino, qui prius paulatim instruxit et educavit, ut post perfectum daret.
§§8:9 Quod feci patribus eorum. Et quia quibusdam speciale fecerat, determinat. Quod feci in die, id est tempore legis, quæ post exitum de Ægypto data est. Quod ergo ante legem Abrahæ dixit: In semine tuo benedicentur omnes gentes Gen. 22., postmodum complevit in Evangelio. Illa enim promissio fuit spiritualis et specialiter pertinens ad gratiam. Non permanserunt in Testamento. Vitio eorum deputat quod non permanserunt in Testamento, ne lex quam tunc acceperunt culpanda videatur. Ipsa enim est quam non venit Christus solvere, sed implere. Non tamen justificat sine gratia, pro veteris hominis noxa, quæ quia per litteram jubentem et minantem non sanatur, dicitur illud, Vetus; hoc, Novum: propter novitatem spiritus qui sanat a vitio vetustatis, quod evidenter aperit dicens: Hoc est Testamentum, etc.
***8:10 Dando leges meas in mentes. Non in tabulis lapideis, non atramento, sed Spiritu, quo præsente (qui est digitus Dei) diffunditur charitas in cordibus, quæ est plenitudo legis. Siquidem justi non extra terrentur, sed intus diligunt justitiam. Dando leges: Ecce Testamentum. Superscribam. Quasi: Quæ debent superesse eisque dominari. Et ero illis in Deum. Id est vivent ex me et mihi, et in futuro me videbunt, quod est perfectio, ut alter alterum non doceat. Hæc est distantia Veteris et Novi, quod illud in lapide, hoc in corde; ibi merces, terra; hic visio Dei.
†††8:11 Non docebit. Quod latebat in littera, et discebat populus per traditiones magistrorum, hoc Spiritus adveniens docuit apostolos, et hoc est quod Propheta dicit: Non docebit unusquisque proximum, quia omnes scient Jer. 31.; sicut in Evangelio dicitur: Tunc aperuit eis sensum Luc. 24., etc. Majorem. Majores intellige vel tempore: ut priores qui nos posteriores exspectaverunt in denario accipiendo; vel scientia, vel virtute digniores, qui scilicet intelligere valuerunt lumen incorporeum atque incommutabile, quantum in hac vita potest: quod minores tamen credere potuerunt. Cum ergo venerit quod perfectum est, et evacuatum fuerit quod ex parte est, tunc qui assumpta carne carni apparuit, ostendet seipsum dilectoribus suis. Tunc omnes scient eum a minore usque ad majorem, quia etiam minimus tunc perfecte sciet, cum per se, non a majore instructus erit.