13
1 [Loquente Ephraim, horror invasit Israël; et deliquit in Baal, et mortuus est. 2 Et nunc addiderunt ad peccandum; feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum: factura artificum totum est: his ipsi dicunt: Immolate homines, vitulos adorantes. 3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario. 4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me. 5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis. 6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei. 7 Et ego ero eis quasi leæna, sicut pardus in via Assyriorum. 8 Occurram eis quasi ursa raptis catulis, et dirumpam interiora jecoris eorum, et consumam eos ibi quasi leo: bestia agri scindet eos. 9 Perditio tua, Israël: tantummodo in me auxilium tuum. 10 Ubi est rex tuus? maxime nunc salvet te in omnibus urbibus tuis; et judices tui, de quibus dixisti: Da mihi regem et principes. 11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea. 12 Colligata est iniquitas Ephraim; absconditum peccatum ejus. 13 Dolores parturientis venient ei: ipse filius non sapiens: nunc enim non stabit in contritione filiorum. 14 De manu mortis liberabo eos; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis. 15 Quia ipse inter fratres dividet: adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus: et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.]