*2:2 In novissimis. HIER. De quibus Jacob, etc., usque ad: crevit in montem magnum. Mons. Montes, angeli, prophetæ, patriarchæ, apostoli, martyres, et alii qui miraculis effulserunt. Colles, minores, a majoribus lumen accipientes. Et elevabitur. ID. Super omnes sanctos, quia de plenitudine ejus omnes accipiunt de quibus: Montes in circumitu ejus qui a monte Christo montes dicuntur.
†2:3 Domum. ID. Quod ideo dicitur, ut Vetus Testamentum suscipiamus, non secundum Manichæum aliam quam domum Dei Jacob quæramus. Vias suas, quas alii triverunt. Dominus quoque ascendens in montem docebat discipulos suos. Prius ergo discendæ viæ, post ambulandum in semitis. De Sion. HIER. Non de Sina petra, sed de monte Sion, in quo Jerusalem, in qua templum et religio Dei. Dominus quoque in templo docuit quod non oportuit Propheta mori extra Jerusalem. Lex et verbum. Sicut supra, verbum et legem simul posuit, ut principes audirent verbum, legem populus aure perciperet. Qui enim fecerit legem, perveniet ad verbum Dei; exibit lex de verbo quasi de fonte, ut alios irriget.
‡2:4 Et constabunt gladios suos. ID. Omne studium bellandi vertetur in pacem, etc., usque ad manducemus in tempore messionis, scilicet mortis.
§2:5 Domus Jacob, etc. ID. Post vocationem gentium et ostensionem montis Dei, invitat populum suum, qui est de Jacob, ut, exiens de tenebris infidelitatis, suscipiat lumen Christi. In lumine. ID. Dum lucem habetis, credite in lucem. Accedite ad eum, et illuminamini, etc. Quasi dicet: Qui male agit, odit lucem: sed venite mecum, ambulemus in luce Domini, qui dicit: Ego sum lux mundi, etc. Vers. 6
**2:7 Repleta est terra. ID. Et Romanorum et Judæorum avaritia suggillatur; Græcæ enim et Latinæ testantur historiæ nihil utraque gente avarius esse: inter idola, avaritia condemnatur.
††2:8 Equis et innumerabiles. ID. Et hoc contra Dominum, qui multiplicari currus prohibuit et equos: hæc enim animalia data sunt ad adjuvandum, non ad superbiendum, unde et jumenta dicuntur.
‡‡2:9 Incurvavit se. Ubi quondam templum et religio Dei, ibi statua Adriani et idolum Jovis. Non ergo. Non maledicit Isaias, sed benedicit, etc., usque ad et repleti sunt idolis, etc. A facie timoris Domini. Ab ira judicii. Et a gloria majestatis ejus. Quia veniet cum potestate magna et majestate.
§§2:11 Oculi sublimis, etc. Hier. Nec divitiæ, nec potentia, nec nobilitas generis quemquam salvabit, omnibus superveniet una captivitas. Possunt et de judicii die hæc accipi, cum omnis creatura in conspectu Dei humiliabitur, et nihil se esse sentiet comparatione ejus. Exaltabitur autem solus Dominus in die illa.
***2:12 Domini exercituum. Ubicunque de victoria, vel vindicta Domini loquitur; Dominum exercituum eum commemorat, ne dubitemus de ejus victoria, cujus tanta est potentia.
†††2:14 Montes excelsos. HIER. Pro varietate virtutum, alii bonorum montes, alii colles appellantur. Pro diversitate vitiorum, alii impiorum montes, allii colles, quibus dicitur: Ego inducam super vos gladium, etc. Et super omnem turrim. ID. Ad litteram: venientibus Romanis, et turres et muri funditus eversi sunt, etc., usque ad ne dogma perversum prævaleat veritati.
‡‡‡2:16 Naves. ID. Habuit Josaphat naves quas mittebat in Tharsis, etc., usque ad sunt et naves bonæ de quibus dicitur: Qui descendunt mare in navi, etc. Tharsis. ID. Cujuslibet maris, etc., usque ad si aliter dicitur, Syrum est.
§§§2:17 Incurvabitur omnis. ID.Allegorice.: humanus sermo rationabilis videtur, etc., usque ad ab eo quoque quo conficta erant penitus conterentur.
*2:18 Et idola penitus. Hoc in captivitate Chaldæorum, etc., usque ad hoc specialiter ad priorem sensum referendum est. BED. Ædificavit Salomon rem in Jerusalem Astaroth idolum Sydoniorum, etc., ubi ni fallor ostenditur quia Salomon nunquam perfecte pœnituit, quia idola quæ ædificaverat non delevit.
†2:20 Ut adoraret talpas. HIER. Non in re, sed sicut talpæ, etc., usque ad quibus ad veritatem pervenitur.
‡2:22 Quiescite ergo. Quia hæc evenient nisi quiescatis. Quiescite ergo ne sæviatis in Christum, qui purus homo videtur: quia spirat naribus et vivit sicut alii homines. Excelsus. Excelsus super omnes gentes Dominus. Et ipse fundavit eam Altissimus Psal. CXII, 89.. Hebræum tamen excelsum significat, non excelsus. Ipse est enim ipsa altitudo, non tantummodo altus.