*4:1 Et apprehendent septem. HIER. Cum Nabuchodonosor Sedeciam regem, etc., usque ad hoc loco plures possumus intelligere. Septem mulieres. ID. Septem dona Spiritus sancti: Spiritus sapientiæ et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientiæ et pietatis, et replebit eum Spiritus timoris Domini. Quæ mulieres dicuntur, quia nemo generatur Deo, nisi per Spiritum: et pluraliter, quia plura sunt dona, cum Spiritus unus. Panem nostrum. Panis noster Christus est, virga de radice Jesse, et flos; mulierum panis Pater est, sicut et Christi, qui ait: Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei Joan. 4.. Panem nostrum comedemus, corpus Christi. Vestimentis nostris operiemur. Ornamentis virtutum. Invocetur nomen tuum. A Christo dicamur Christiani. Aufer opprobrium. Quod patimur a Judæis tanquam sine Deo, etc., usque ad sæpe cogamur mutare hospitium. Aufer. Quia consurgent contra sapientiam falsæ doctrinæ, et contra cæteras mulieres, id est, virtutes: unicuique suum insurgit contrarium, cum nomen earum falsæ virtutes subripiunt.
†4:5 Nubem, id est, obumbrationem Spiritus, in prosperis ne eleventur, sicut filiis Isræl nubes in die erat, ignis in nocte. Et fumum, etc. HIER. Unde: Domus impleta est fumo Exod. 13.; et alibi: Qui tangit montes, et fumigant Psal. 103.. Super omnem enim. Plurimi Judæorum, etc., usque ad nos autem ad primum Christi adventum.