*8:1 Et dixit Dominus ad me: Sume tibi. HIER. Primum propheta prædicit Achaz futura, etc., usque ad unde rursum partus virginalis describitur. Velociter spolia. ID. Hoc nomen pueri, quasi diceret: Ne patiaris ultra diabolum regnare; et non angelos, non Prophetas mitte, sed ipse descende.
†8:2 Uriam, etc. ID. Urias, lux Domini; Zacharias, memoria Domini; Barachias, benedictio Domini; his testibus nativitas Domini comprobatur. Unde duobus testibus euntibus in Emmaus incipiens a Moyse et prophetis, quæ de se dicta erant, disseruit.
‡8:3 Ad prophetissam. ID. Ad Spiritum sanctum a quo omnis prophetia, quæ Græce neutri generis pneuma, Hebraice feminini Ruach, Latine masculini generis est, et ideo diversis positionibus sortitur, nullius est enim. Vel ad Mariam, quam prophetissam fuisse nemo dubitat.
§8:4 Puer. ID. Præcipitur itaque Isaias, etc., usque ad domum David sola invocatione salvaret. Pro eo quod abjecit populus aquas Siole. HIER. In quibus cæcus se lavit, etc., usque ad terram ipsius Judam conatus sit possidere.
**8:7 Aquas fluminis. ID. Exercitum Sennacherib, cujus potentia occupans terram Samariæ inundationi fluminis comparatur.
††8:9 Congregamini populi. ID. Quasi: Contra Emmanuel nihil potestis, etc., usque ad quia perversitas non potest rectum superare.
‡‡8:12 Ne dicatis. ID. Quasi diceret: Non timeatis duorum regum adversus Judam conjurationem: conjuratio est consensus multorum in malum. Ne timeatis neque paveatis. Tu et qui tecum sunt populi, quia videntur timendi; quia principium sapientiæ timor Domini.
§§8:14 In lapidem. ID. Quem reprobaverunt ædificantes, etc., usque ad peccata peccatis sociantes et vincti laqueis delictorum. Duabus domibus. Vel in duabus familiis, etc., usque ad per traditiones suas legis præcepta dissipaverunt et maculaverunt.
***8:16 Signa legem. Quasi diceret: Aperi eam, Domine, discipulis meis, etc., usque ad possumus etiam doctrinas intelligere.
†††8:18 Pueri mei, ex Deo nati. Alii Prophetæ et eorum discipuli. Legunt hoc quidam de duobus filiis Isaiæ, etc., usque ad qui in portentum sæcularis sapientiæ et superbiæ Judæorum fuerunt.
‡‡‡8:20 Non eris eis. ID. Hoc est si populus iste noluerit veritatem a Domino quærere, non habebit Christum, scilicet lumen veritatis, quam negligit.
§§§8:21 Regi suo. Diabolo et paternis traditionibus, id est, antiquis erroribus.