*10:1 Væ qui condunt. HIER. Hæc plerique adhuc contra decem tribus dici arbitrantur, etc., usque ad cum captivitatis, vel judicii dies advenerit.
†10:5 Væ Assur. ID. Hucusque contra decem et duas tribus, etc., usque ad et non solum captivavit, sed partim delevit.
‡10:7 Ipse autem. ID. Sic philosophi, sic hæretici, et sic persecutores Christiani nominis: cum Deus aliquos eis verberandos permittit, in omnes sæviunt, nec verberare, sed occidere cupiunt: et paucis superatis in omnes audaciam sumunt.
§10:9 Nunquid non principes mei simul. Ordo: Reges sunt mei principes, id est, mihi servientes: multos enim reges secum adduxit, quos subjugaverat. Damascus. Damascus est metropolis in Syria: hanc condidit Eliezer, servus Abrahæ; in hac regnavit Rasin.
**10:10 Quomodo invenit manus. Vox Sennacherib admirantis potentiam suam. Plene dicta complevit. Omnes enim civitates decem tribuum, et Juda et Benjamin præter Jerusalem deprædatus est, et ipsius partem inferiorem, quam tradidit ei Sobna scriba.
††10:12 Cum impleverit Dominus. Subversiones, scilicet urbis, etiam obsidionem quando venit Rabsaces, et fecit ea quæ in sequentibus commemorantur.
‡‡10:14 Ganniret. Gannire est vulpium, vel, ut alii, avium.
§§10:16 Et subtus gloriam. Dicit Hieronymus secundum Hebræos, corpora interfectorum Assyriorum cœlesti igne exusta, et in pulverem redacta, vestimenta illæsa; et venientes Judæi, vestium summitate arrepta, pulverem excutiebant. HIER. Quidam volunt hunc regem significare contrariam fortitudinem, etc., usque ad tradunt enim Hebræi decem tantum de ejus exercitu remansisse.
***10:17 Et erit lumen. Dicunt Hebræi quod Michæl archangelus fuerit, cui commissa est custodia illius gentis, sicut Daniel dicit.
†††10:18 Et gloria saltus. Carmelus mons magnus, fecundus arboribus. Quasi exercitus innumerus sicut ligna sylvarum, et corpore et anima peribit. Ad carnem. ID. Hæretici quoque, cum ecclesiastica doctrina illuxerit, et eorum decipula patuerit, ad tantam venient solitudinem, ut de saltu et infructuosis arboribus, et innumerabili multitudine, vix pauci resideant, qui eorum sequantur errorem.
‡‡‡10:20 Et erit in die illa. HIER. Cum Phacee et Rasin vellent venire, etc., usque ad sed in Deo spem ponant.
§§§10:21 Reliquiæ convertentur. Secundum Josephum innumerabili Judæorum multitudine occisa, intelligimus paucos in apostolis et apostolicis viris esse salvatos.
*10:22 Consummatio abbreviata. Perfectio eorum quæ de Christo erant tam longo tempore ante prædicta tribus annis et dimidio completa. Justitiam, quia injuste occisus, mortem et diabolum juste vicit, et mundum redemit morte.
†10:23 Consummationem enim. ID. Ad litteram. Fecit, quia tantam multitudinem præter decem, occidit brevi spatio unius noctis.
‡10:24 Super te in via Ægypti. Captivitatis decem tribubus, etc., usque ad cepit et subvertit.
§10:25 Paululum modicumque. Hoc longo tempore post completum est; sed omnia sæcula æternitati in quo omnia præsentia sunt comparata momentanea sunt.
**10:26 Virgam suam in mare. ID. Quasi: Antequam veniat super te, aggredietur Tharacam, regem Æthiopiæ, et transibit mare Rubrum, et levabit virgam super Ægyptum, et sic cum multo exercitu revertetur contra Jerusalem.
††10:29 Transierunt cursim. Gaba sedes, etc. Præteritum pro futuro more prophetico.
‡‡10:31 Confortamini adhuc dies est. ID. Postquam Sennacherib tetendit in Nobe tentoria, volens mane expugnare Jerusalem, non cessavit usque in mediam noctem minari desolationem Jerusalem, dicens: En, ista sola civitas liberari de manu mea poterit?
§§10:33 Ecce dominator Dominus exercituum, etc. Dixit pueri nomen de virgine nascituri, etc., usque ad et Libanus cum suis cedris succidatur.