*17:1 Onus Damasci. Ecce Damascus. ID. Damascus metropolis Syriæ, etc., usque ad sed quia non egerunt pœnitentiam captivati sunt.
†17:2 Arœr gregibus. Myrica, quæ est arbor infructuosa, nascens in desertis, et saxosis locis, quasi diceret: Omnes Syri infructuosi erunt et desolati. Alii dicunt ex hac arbore maleficis artibus odia concitari.
‡17:3 Et regnum. Ut peccatum non regnet in ea, quæ prius sanguinem diligebat. Reliquiæ Syriæ. Ironice, pro ignominia, etc., usque ad ambo ergo captivati ignominiose.
§17:4 Et erit in die illa. ID. Cum Syria vastata fuerit ab Assyriis, etc., usque ad alii in Cyrenem translati, quæ est regio ultra Ægyptum. Emarcescet. ID. Non habebunt prophetas, nec signa, nec virtutes, nec regnum, nec sacerdotium; sed omne corpus gentis marcescet.
**17:5 In messe. De gentibus dicitur: Messis quidem multa operarii, autem pauci Matth. 9.. Illi vero pauperes, messis reliquias quæ per apostolos salvatæ sunt, et rarissimas spicas legunt. Nec in montibus, sed in valle Raphaim, id est, in humilitate, litteræ veritate. Raphaim enim gigantes sonat.
††17:6 Sicut excussio. ID. Percusso populo Judæorum, oliva quæ sub Moyse sexcenta millia armatorum habuerat, et sub David numerante Joab innumerum populum, vix paucos fructus Salvatori obtulit. Duarum aut trium. Pauli et Barnabæ. Et trium Petri, et Jacobi et Joannis, qui in monte transfiguratum Dominum conspexerunt, et archisynagogi filiam suscitari viderunt. Sive quatuor. HIER. Hi sunt reliqui novem, in quibus Judæ proditoris Matthias locum obtinuit. Hi pro diversitate gratiarum nobis ignoti, in quatuor aut in quinque separati sunt, ut Evangeliorum numerum et legis in se volumina demonstrarent, tanquam prædicatores utriusque Testamenti.
‡‡17:7 In die illa inclinabitur. Quasi diceret: Dominus esuriens, vix paucas, etc., usque ad sicut legitur in Paralipomen., et idola abjecerunt.
§§17:9 In die illa erunt. Irruentibus Assyriis, et vastantibus non solum Damascum, sed et terram decem tribuum. Aratra. ID. Amorrhæorum. Hoc contra decem tribus, quasi diceret: Sicut olim venientibus filiis Isræl, relictis aratris fugerunt Amorrhæi, sic modo decem tribus venientibus Assyriis.
***17:10 Plantationem fidelem. Plantatio fidelis est, quando quis plantat et colit, et fructum colligit. Plantatio infidelis et germen alienum, quando alienus colligit: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus eradicabitur Matth. 15.. Germen alienum. Non recipiens Patrem, quia non recipis Filium; qui enim credit in Patrem, credit in Filium. Germen alienum, blasphemiæ contra Christum.
†††17:11 Mane semen tuum. ID. Cum scilicet visum fuerit germen, etc., usque ad omnes sancti cum ramis oleastri radicem salvari.
‡‡‡17:12 Væ multitudini. Sennacherib et exercitui ejus, etc., usque ad cuncta opprimere et occupare cupienti.
§§§17:13 Rapietur. Raptus est a Jerusalem, quando cum paucis fugit in Ninivem. De mundo raptus est, quando a filiis suis cito occisus est, ut patet.
*17:14 Hæc est pars eorum qui vastaverunt. Propheta ex persona Isræl, quasi diceret: Sic solet Deus beare inimicos nostros.