*44:1 Et nunc audi, Jacob. Primos fideles de Judæis aliis obduratis cum quodam privilegio nominis et dignitate honoris alloquitur; apostolorum scilicet chorum. Audi, Jacob serve meus. Prima servitus, secunda electio.
†44:2 Ab utero auxiliator tuus. In quo fratris plantam arripuisti, vel, in principio Ecclesiæ manus persecutorum evasisti. Et rectissime quem elegi. Isræl, secundum Hebraicam veritatem, rectus vel rectissimus. Quod ante, vir videns Deum dicitur: non a proprietate, sed a sono vocis habetur.
‡44:3 Effundam Spiritum meum. Scilicet in baptismo per impositionem manuum.
§44:4 Quasi salices juxta præterfluentes aquas. Salix arbor infructuosa, etc., usque ad quæ cito credidit prædicantibus apostolis.
**44:5 Iste dicet. Credentium varietatem describit. Et in nomine Isræl assimilabitur. Ut recipiant legem, et prophetas, et Spiritus sancti gratias quæ Isræli promissæ sunt.
††44:6 Ego primus et ego novissimus. Post vocationem gentium quæ, abjectis idolis, crediderunt, agit contra eos qui converti noluerunt. Absque me non est Deus. Non dicit se solum esse, sed præter virtutem et sapientiam suam nullum externum Deum esse, deorum multorum opinionem et simulacra condemnans.
‡‡44:12 Esuriet et deficiet. HIER. Fame et siti artificis, etc., usque ad quorum Deus venter est, gloria in confusione eorum.
§§44:23 Jubilate, extrema terræ. ID. Angeli quasi habitatoribus terræ præsunt; vel apostoli, vel prophetæ super quos et alii esse constant; unde Ephesiis dicitur: Super ædificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, etc.
***44:24 Hæc dicit Dominus Redemptor, etc. ID. Supra locutus est de idolorum subversione, et Isræl pœnitentis redemptione: nunc autem de potentiæ suæ magnitudine, ne quis dubitet de salvatione quam promittit.
†††44:26 Qui dico. De restauratione quæ facta est a Zorobabel et aliis ducibus, Cyro permittente, loquitur: Cum tamen adhuc implenda esset captivitas.
‡‡‡44:27 Flumina tua. Sub Dario scilicet et Cyro nepote ejus. Nocte enim qua ab eis Balthasar occisus est, Euphrates fluvius, qui per mediam civitatem fluebat, ab eorum exercitu in rivos divisus est, ut per ejus alveum civitatem ingrederentur.