*46:1 Confractus est Bel. HIER. Post vocationem gentium subjicitur destructio idolorum. Nabo. Nabo est aurum, etc., usque ad et prophetia dæmonum, et divinatio magorum ad nihilum devenerunt. Bestiis et jumentis. ID. Bestias enim et jumenta adorabant, et regio eorum plerisque oppidis ex bestiis et jumentis, quæ adorabant, nomina imposuit, ut scilicet, Leonata a Leone, et alia hujusmodi.
†46:2 Et anima eorum. Non quod simulacra habeant animam, etc., usque ad quas diabolo et dæmonibus subjugavit.
‡46:3 Domus Jacob. Non dicit Jacob, servi mei, electi mei cum adjectione honoris, sed simpliciter: et alloquitur tanquam carnales et recedentes a mandatis suis. Qui portamini. Qui gestamini tanquam fetus conceptus per desertum usque ad terram promissionis. Diu enim patienter eos exspectavit, et in terra promissionis, et post passionem per duos et quadraginta annos.
§46:5 Cui assimilastis? In eos præcipue invehitur, qui tempore Achaz et Ezechielis idola coluerunt in angulis platearum, in hortis, in lucis super domos.
**46:8 Mementote istud. Quia vos genui et usque ad senectam portavi, deserite idola quæ fecistis, et ad unius Dei cultum revertimini. Ad cor. Intellectum, qui quasi bestiæ vixistis, simulacra venerantes, ut furiosi in ligna et lapides impingentes.
††46:10 Annuntians. Per prophetas, ut cum prædicta implevero per divinationem, id est prophetam prædicentem futura, probem divinitatem meam. Novissimum. Nos sumus in quos fines sæculorum devenerunt I Cor.. 10.. Et alibi: At ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum Gal. 4.. Et Joannes: Filioli, inquit, novissima hora est I Joan. 2.. Consilium: redimendi mundum per Filium, quasi, consilium meum statutum nunc dico, ut cum videritis effectum, sciatis nullum esse Deum nisi qui futura cognovit et fieri præcepit.
‡‡46:11 Vocans ab oriente avem: ID. Secundum Hebræos Cyrum regem Persarum, etc., usque ad et quem Magi ob oriente venientes adoraverunt.
§§46:12 Duro corde. Qui semper resistitis veritati, primo prophetis, tandem, et Filio.