6
Factum est autem cum cessassent loqui, indignatus Holofernes vehementer, dixit ad Achior: Quoniam prophetasti nobis, dicens quod gens Israël defendatur a Deo suo, ut ostendam tibi quoniam non est deus nisi Nabuchodonosor, cum percusserimus eos omnes, sicut hominem unum, tunc et ipse cum illis Assyriorum gladio interibis, et omnis Israël tecum perditione disperiet: et probabis quoniam Nabuchodonosor dominus sit universæ terræ: tuncque gladius militiæ meæ transiet per latera tua, et confixus cades inter vulneratos Israël, et non respirabis ultra, donec extermineris cum illis. Porro autem si prophetiam tuam veram existimas, non concidat vultus tuus: et pallor qui faciem tuam obtinet abscedat a te, si verba mea hæc putas impleri non posse. Ut autem noveris quia simul cum illis hæc experieris, ecce ex hac hora illorum populo sociaberis, ut, dum dignas mei gladii pœnas exceperint, ipse simul ultioni subjaceas. Tunc Holofernes præcepit servis suis ut comprehenderent Achior, et perducerent eum in Bethuliam, et traderent eum in manus filiorum Israël. Et accipientes eum servi Holofernis, profecti sunt per campestria: sed cum appropinquassent ad montana, exierunt contra eos fundibularii. Illi autem divertentes a latere montis, ligaverunt Achior ad arborem manibus et pedibus, et sic vinctum restibus dimiserunt eum, et reversi sunt ad dominum suum. 10 Porro filii Israël descendentes de Bethulia, venerunt ad eum: quem solventes, duxerunt ad Bethuliam, atque in medium populi illum statuentes, percunctati sunt quid rerum esset quod illum vinctum Assyrii reliquissent.* Porro filii Isræl descendentes de Bethulia venerunt. Filii: doctores Ecclesiæ ad arborem ligatum solvunt, cum catechumenos suos, nec persecutorum rabiem, nec mortem pertimescere docent. Quasi ad arborem ligatum solvunt, cum a formidine crucis mentem pavidam eruunt, et ad patiendum instruunt, hoc autem melius fit, si exemplo Oziæ et Carmin qui confortantes Achior, preces devotas cum omni populo Domino effuderunt magistri Ecclesiæ cum cæteris fidelibus auditores suos Domino commendaverint devotis precibus, ut ejus dono habeatur, quod humana infirmitas non meretur. 11 In diebus illis erant illic principes Ozias filius Micha de tribu Simeon, et Charmi, qui et Gothoniel. 12 In medio itaque seniorum, et in conspectu omnium, Achior dixit omnia quæ locutus ipse fuerat ab Holoferne interrogatus: et qualiter populus Holofernis voluisset propter hoc verbum interficere eum, 13 et quemadmodum ipse Holofernes iratus jusserit eum Israëlitis hac de causa tradi, ut dum vicerit filios Israël, tunc et ipsum Achior diversis jubeat interire suppliciis, propter hoc quod dixisset: Deus cæli defensor eorum est. 14 Cumque Achior universa hæc exposuisset, omnis populus cecidit in faciem, adorantes Dominum, et communi lamentatione et fletu unanimes preces suas Domino effuderunt, 15 dicentes: Domine Deus cæli et terræ, intuere superbiam eorum, et respice ad nostram humilitatem, et faciem sanctorum tuorum attende, et ostende quoniam non derelinquis præsumentes de te: et præsumentes de se, et de sua virtute gloriantes, humilias. 16 Finito itaque fletu, et per totam diem oratione populorum completa, consolati sunt Achior, 17 dicentes: Deus patrum nostrorum, cujus tu virtutem prædicasti, ipse tibi hanc dabit vicissitudinem, ut eorum magis tu interitum videas. 18 Cum vero Dominus Deus noster dederit hanc libertatem servis suis, sit et tecum Deus in medio nostri: ut sicut placuerit tibi, ita cum tuis omnibus converseris nobiscum. 19 Tunc Ozias, finito consilio, suscepit eum in domum suam, et fecit ei cœnam magnam. Et fecit ei cœnam magnam. Expleto jejunio facit, qui animam diu languidam, et pane verbi Domini egentem, evangelica doctrina et dapibus virtutum reficit. Huic convivio advocantur omnes presbyteri, ut eorum exhortationibus et exemplis corroborentur neophyti ad fidem accipiendam vel conservandam. 20 Et vocatis omnibus presbyteris, simul expleto jejunio refecerunt. 21 Postea vero convocatus est omnis populus, et per totam noctem intra ecclesiam oraverunt, petentes auxilium a Deo Israël.

*6:10 Porro filii Isræl descendentes de Bethulia venerunt. Filii: doctores Ecclesiæ ad arborem ligatum solvunt, cum catechumenos suos, nec persecutorum rabiem, nec mortem pertimescere docent. Quasi ad arborem ligatum solvunt, cum a formidine crucis mentem pavidam eruunt, et ad patiendum instruunt, hoc autem melius fit, si exemplo Oziæ et Carmin qui confortantes Achior, preces devotas cum omni populo Domino effuderunt magistri Ecclesiæ cum cæteris fidelibus auditores suos Domino commendaverint devotis precibus, ut ejus dono habeatur, quod humana infirmitas non meretur.

6:19 Et fecit ei cœnam magnam. Expleto jejunio facit, qui animam diu languidam, et pane verbi Domini egentem, evangelica doctrina et dapibus virtutum reficit. Huic convivio advocantur omnes presbyteri, ut eorum exhortationibus et exemplis corroborentur neophyti ad fidem accipiendam vel conservandam.