*15:3 Videntes itaque, etc. Gedeon contra Madianitas pugnaturus, non hastam, non clypeum, sed tubas et lampades tulit, præfigurans Evangelii præcones, quibus non est colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus, etc, et pugnant prædicationis voce et miraculorum fulgore. Omnis itaque. Ad prædicationem verbi Dei ex singulis gentibus et provinciis probatæ personæ et viribus accinctæ ad malitiam Domini veniunt; unde Isaias: Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab Aquilone et mari Isa. 49., etc.
†15:13 Per dies autem. Qui universum præsentis vitæ tempus significant, quo populus Dei de hoste triumphans spiritualiter exspoliat; unde de Ecclesia dicitur: Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit Prov. 31..
‡15:14 Porro autem. Sic populus Dei ab Ægypto recedens, ipsam spoliavit, unde tabernaculum construxit. Sic reges justi sub Testamento Veteri quæ hostibus abstulerunt, in ministerio templi consecraverunt.
§15:15 Juvenibus. Quia tunc neque nubent neque nubentur, quia resurgent omnes in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi. Unde in resurrectione Domini, juvenis coopertus stola candida angelus apparuit.