*32:1 Verbum quod, etc. HIER. Non solum verba, sedet opera prophetarum, sunt nobis in exempla virtutum. Poterat Jeremias nuntiare prospera et frui regis amicitia, sed maluit Deo obedire, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
†32:2 In atrio carceris. ID. Notanda ex parte regis clementia, qui non in carcere, sed in vestibulo prophetarum recludi jusserat, in libera scilicet custodia, ne posset effugere; quasi non omnis Jerusalem clausa munitionibus fuerit communis carcer.
‡32:3 Clauserat enim eum. Jam vicina captivitate, jam peste et fame consumpta civitate, et tamen perstat Sedecias in sententia. Quare vaticinaris. Gravior est terror ante increpationem verborum, quam pœnarum sustinere cruciatum, et videre quem timeas.
§32:5 Visitem eum. Temperavit sententiam, ut ad bonam et malam partem possit referri, visitatio enim et consolationem, et supplicium significat.
**32:7 Ecce Hanameel, filius. Helchias et Sellum, etc., usque ad voluminis hujus monstrat exordium. Eme tibi agrum. Ager iste sacerdotalis, cujus emptio atque possessio Jeremiæ defertur, est in Anathot in terra Benjamin. Quorum primum obedientiam, secundum filium dextræ sonat; et convenienter appetit ejus emptionem, in quo obedientia et virtus Domini versabatur.
††32:8 In terra Benjamin. ID. Hoc est de suburbanis, etc., usque ad Audiant qui falsa adhibitis testibus vendicare conantur.
‡‡32:13 Et præcepi Baruch. ID. Baruch, qui interpretatur benedictus, etc., usque ad hoc legere cupientibus exhibeat apertum volumen.
§§32:14 In vase fictili, etc. Ne foris positi paterent rapinæ, etc., usque ad commoventur tamen Dei sermone.
***32:15 Adhuc possidebuntur domus et agri. Hoc est quod Jeremias supra dixit se intellexisse verbum Dei, et idcirco emisse agrum.
†††32:18 Qui facis misericordiam. Grandis misericordia Creatoris, etc., usque ad diu dilata pœna reddatur. Fortissime, magne, etc. ID. Hæc nomina potentiam Creatoris indicant, sed proprie nomen Dei. Pater est, unde: Pater, manifestavi nomen tuum hominibus Joan. 27..
‡‡‡32:19 Magnus consilio, etc. Nemo ergo secretis Dei se inferat, et de illius judiciis judicare præsumat. Ut reddas unicuique. Significat quod interdum, etc., usque ad tandem Rubri maris fluctibus obrutus est.
§§§32:20 Qui posuisti signa. De generali transit ad speciale, et quod proprie præstiterit Isræl, brevi sermone percurrit. Et portenta, etc. Quibus afflicta est usque ad diem hanc, etc., usque ad Et notandum quod Isræl ab omnibus separat.
*32:21 Et eduxisti populum tuum. Pulchre dixit populum tuum: eo enim tempore quo eductus est, Domini imperio serviebat.
†32:23 Et ingressi sunt. ID. Nihil medium inter possessionem et inobedientiam: ubertas enim securitatem, securitas negligentiam, negligentia contemptum parit. Et non obedierunt. Id est, Frustra ergo promiserunt, dicentes: Quæcunque præceperit Dominus faciemus; non enim in responsione, sed in opere præmium est.
‡32:24 Ecce munitiones exstructæ. Decimus annus Sedeciæ erat, et civitas obsessa, ut supra dictum est, et Jeremias in atrio carceris. Unde subditur: Ecce munitiones. Ne capiatur. Quasi dicat: Non habent quos vincant, sed quos capiant, jam fame et peste consumptos. Et quæcunque locutus es. Ex creaturis prædicat Creatorem, etc., usque ad Hæc autem universa præmittit, ut inferat quasi in reprehensionem divinæ sententiæ: Et tu dicis mihi, Domine Deus, eme agrum.
§32:25 Et tu dicis. Non reprehendit, sed interrogat, etc., usque ad et agrum emat quem non possideat.
**32:27 Ecce ego Dominus. Non omnium gentium vel populi Isræl tantum, etc., usque ad quia alia propter se, alia in usum hominum sunt facta.
††32:28 Ecce ego tradam civitatem. Quia mihi est curæ omnia regere, universa disponere, singulis reddere juxta vias suas. Civitatem istam. Primum vallata exercitu Chaldæorum, absente Nabuchodonosor, capta est; et Sedecias in Rablatha regi traditus est.
‡‡32:29 Et venient Chaldæi. Aquila melius, ingredientur: non enim absentes erant, ut venirent qui obsiderent civitatem; verbum autem Hebræum et venient, et ingredientur sonat. Et domos in quarum domatibus. Quomodo periturus scribitur mundus, juxta illud: Cœlum et terra transibunt, eo quod in maligno positus sit, sic et domus ipsa, et loca, in quibus flagitia facta sunt, iræ Dei subjacebunt.
§§32:30 Jugiter facientes malum. Sine fine, etc., usque ad in conspectu tuo.
***32:33 Et verterunt ad me terga. Unde alibi: Vertunt contra me scapulam recedentem Zach. 7.. Qui enim precatur, inclinata cervice in terra pronus funditur; qui vero tergum vertit, gestu corporis indicat, se negligere comminantem. Cum docerem eos. Fugatis tenebris erroris et idolorum cultura, illuminare eos cupiebam, et docere quæ recta sunt.
†††32:34 Et posuerunt idola sua, etc. Non solum tunc Judas posuit idolum in templo Dei, sed usque hodie in Ecclesia, vel in corde credentium ponitur idolum, quando novum dogma constituitur et in abscondito adoratur.
‡‡‡32:35 Et ædificaverunt, etc. Proprie tribus Juda et Benjamin in phano Baalis et Moloc dæmonum simulacra venerabantur; vitulos aureos in Dan et in Bethel decem tribubus, quod tam exsecrabile est, ut Dominus nunquam se cogitasse testetur. In valle filii Ennon. HIER. Quæ Silœ fontibus subjacet et amœnitate sua populum ad luxuriam provocavit, quam sequitur cultus idolorum.
§§§32:37 Ecce ego congregabo. Multi putant hoc in tempore Zorobabel, etc., usque ad et electio reliquiarum salvatur. Et reducam eos ad locum istum, et habitare. Sicut sperantibus auxilium, etc., usque ad et desperatio atque humilitas Dei mereatur auxilium.
*32:38 Erunt mihi in populum, et ego, etc. Tristibus læta subjungit, et captivis reditum promittit; sed primum ostendit causam offensæ et justi furoris; et quanto major culpa, tanto in peccatores amplior clementia.
†32:39 Et dabo eis. CASS. Manifeste prodit initium nobis, etc., usque ad et per hoc vel remunerationem, vel supplicia promeriri.
‡32:40 Et timorem meum dabo in corde eorum. ID. Sic liberum donat arbitrium, ut timor qui tribuitur ex gratia sit largitoris.
§32:41 In toto corde meo, et in tota anima mea. Si verba sunt Salvatoris, etc., usque ad sicut illud: festivitates vestras odi Amos. 5., etc. Quia hæc dicit Dominus, etc. Hæc juxta litteram, etc., usque ad Sed spiritualiter in Christo et apostolis plenius completa sunt.