6
Post hæc abiit Jesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis:* Trans mare. Tiberiadis et Capharnaum in eodem littore ex parte nostra, ultra in alio littore opposito, locus est ubi miraculum istud factum est. Nec proprie vocatur mare, sed quædam magna Jordanis refluxio. et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa quæ faciebat super his qui infirmabantur. Et sequebatur. Viso hoc miraculo, gentium magna turba sequitur, quia sicut eos quos a corporis infirmitate sanabat, intus spiritus reintegrabat, sic ipsos a morbo incredulitatis sanabat. Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis. Erat autem proximum Pascha dies festus Judæorum. Cum sublevasset ergo oculos Jesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi? Cum sublevasset. Exemplo suo nos admonet levare oculos cordis nostri, ut si forte eo ducente ad altitudinem actionis et scientiæ ascendere permittamur, turba sequentium carnalium cogitationum nos non perturbet, nec ab altitudine contemplationis dejiciat, sed eam spiritualibus escis, quantum capere possit, pascere curemus. Hoc autem dicebat tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus. Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.§ Ducentorum. Centenarius duplicatus significat perfectionem bonæ actionis et rationalis scientiæ, quæ erudiendis in fide non sufficiunt, nisi eis altitudo theologiæ addatur, quæ animas per bonam operationem purgatas, et per scientiam rerum creatarum illuminatas, ad consummatam spiritualium refectionum plenitudinem perducit. Dicit ei unus ex discipulis ejus, Andreas, frater Simonis Petri: Est puer unus hic qui habet quinque panes hordeaceos et duos pisces: sed hæc quid sunt inter tantos?** Est puer unus. Hic puer est Moyses legislator, cujus lex neminem ad perfectum perduxit. Unus, quia vanitatem Ecclesiæ futuram præfigurabat. Hic, id est, in Veteri Testamento quod quamvis Novo clarescente jam vilescit, adhuc tamen omnino non recessit. Sed hæc, etc. Quasi dicat: Legis littera, vel corporei sensus quid prosunt ad multitudinem in te creditorum, qui spiritualia alimenta sunt petituri, quæ omnem litteram omnemque corporeum sensum superant? 10 Dixit ergo Jesus: Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discumberunt ergo viri, numero quasi quinque millia.†† Facite homines. Magister veritatis prius in simplicitate litteræ quasi in infimis locis, et in simplicitate visibilis creaturæ auditores erudivit, ut sic in altitudinem contemplationis erigantur. 11 Accepit ergo Jesus panes: et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum volebant. 12 Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant. 13 Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus hordeaceis, quæ superfuerunt his qui manducaverant. 14 Illi ergo homines cum vidissent quod Jesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.‡‡ Illi ergo homines cum vidissent quod, etc. Illi nondum plena fide proficiebant, quare hunc Deum dicere nesciebant. Nos certiores illis dicimus: Hic est Verbum, sine quo non est propheta vel angelus. 15 Jesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.§§ Jesus ergo. Qui volunt rapere et regem facere significant discipulos et alios credentes, qui volunt prævenire tempus regni ejus, putantes eum sic venisse, ut jam regnaret. Sed hoc tempore colligitur regnum, quod in fine erit manifestum, cum dicet: Percipite regnum quod vobis paratum est. Fugit ergo non timens teneri, qui postea eisdem colloquitur, sed signare volens quod altitudo ejus non potest intelligi. Fugit in montem, id est ascendit cœlos, solus sacerdos interpellans pro populo foris constituto, qui interim jactatur fluctibus, unde subdit: Ut autem sero factum est. Sero mundi est post ascensionem Christi in quo discipuli descendunt ad labores mundi, et regunt navem, id est Ecclesiam. 16 Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli ejus ad mare. 17 Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum: et tenebræ jam factæ erant et non venerat ad eos Jesus. 18 Mare autem, vento magno flante, exsurgebat. 19 Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Jesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.*** Timuerunt. Quod discipuli qui omnium in Ecclesia futurorum figuram gerebant, viso Domino super fluctum maris ad se venientem timuerunt, et ut alius evangelista apertius dicit, phantasma crediderunt eum, mysterio non vacat, quia adhuc hodie multi in Ecclesia, cum audiunt sibi persuaderi ut præsentia bona et caduca pro æternis quæcunque habendis dimittant, timent et se deceptos credunt, quibus Dominus ait: Nolite timere, ego sum. 20 Ille autem dicit eis: Ego sum, nolite timere. 21 Voluerunt ergo accipere eum in navim et statim navis fuit ad terram, in quam ibant. 22 Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Jesus in navim, sed soli discipuli ejus abiissent:††† Altera die. Insinuatum est turbæ hoc miraculum, quod super aquas Jesus ambulasset, quia non fuerit ibi nisi navis una, et in eam non intravit Jesus cum discipulis, unde ergo factus esset transitus, nisi super aquas ambulasset? 23 aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade juxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agente Domino. 24 Cum ergo vidisset turba quia Jesus non esset ibi, neque discipuli ejus, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Jesum. 25 Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti?‡‡‡ Et cum invenissent. Ecce præsens est eis quos fugerat, ne eum regem facerent. Cur ergo fugerat, nisi pro prædicto sacramento? Iterum præsens loquitur eis, ut quorum satiavit ventres, eorum satiet et mentes, dicens: Amen, amen dico vobis, docens eos quos doctores instituit, fugere laudem et terrenum imperium, sed tamen insistere prædicationi. 26 Respondit eis Jesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.§§§ Amen, amen dico vobis. Postquam de divinitate sua qua idem est cum Patre tractavit, et eodem honore honorandus, et de humanitate sua qua de morte liberat et suscitat grandi honore dignus, vult tractare de cibo vitæ, id est verbo Dei. Et hæc continuatio quantum ad sententiam. Ad litteram vero sic: Vos quæritis me, non propter me, sed propter panes qui pereunt. Ergo operamini, id est, quærite me propter me, non propter aliud. Ipse est enim cibus ille qui permanet in vitam æternam, ut post aperte dicet. Similiter quotidie quærunt multi Jesum, non propter Jesum, sed ut bene sit eis in tempore. 27 Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.* Signavit Deus. Quasi proprio signo a cæteris discrevit, quia qui est Filius hominis, est et Filius Dei et ideo me nolite contemnere Filium hominis, sed petite a me cibum spiritualem. 28 Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei? 29 Respondit Jesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille. Hoc est opus Dei. Fides per dilectionem operans, est opus, quia si desit facultas, non quæritur nisi voluntas. Merito etiam fides quæ per dilectionem operatur, opus dicitur, quæ est initium et finis totius boni. 30 Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus et credamus tibi? quid operaris? 31 Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de cælo dedit eis manducare. 32 Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum. Dixit ergo. Quod præferebant opus Moysi suo operi, ostendit illud esse minus, quia non fuit panis de cœlo, sed tantum figura illius et suum majus, qui est panis de cœlo qui dat vitam, et hic est cibus quem supra dixit permanere in vitam æternam. 33 Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo.§ Panis enim verus. Angeli purum verbum solidum cibum comedunt: nos vero verbum, sed in lac versum, quia si non possumus comedere, possumus sugere. Nisi enim incarnaretur, a nobis non cognosceretur, a nobis non gustaretur. 34 Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc.** Domine, semper, etc. Sicut mulier Samaritana audiens: Qui biberit de hac aqua, non sitiet in æternum, secundum corpus accepit, et tamen labore et indigentia carere volens, dixit: Da mihi hanc aquam, sic isti quærunt panem qui eos reficiat, et nunquam deficiat, propter quod eum regem facere voluerunt. Sed Jesus ad se revocat, et quem panem dixit evidentius aperit, Ego sum panis vitæ. Potero dare vitam, quia sum panis vivificans, igne Spiritus sancti in clibano uteri virginalis coctus et formatus, et mundo ad pellendum famem ignorantiæ Dei donatus. 35 Dixit autem eis Jesus: Ego sum panis vitæ: qui venit ad me, non esuriet, et qui credit in me, non sitiet umquam. 36 Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis.†† Sed dixi vobis. Quasi dicat: Non dixi de hoc pane, qui sciam vos esse satiandos, sed ad improperium vestræ infidelitatis, quia videtis et non creditis. 37 Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum qui venit ad me, non ejiciam foras:‡‡ Omne quod dat mihi Pater, etc. Id est, quæcunque Pater trahit ad me, Pater dat Filio. Pater trahit ad Filium illos qui ideo credunt in Filium, quia credunt eum Patrem habere Deum. Veniet. Mihi unitur humilis humili, et ideo non foras ejicitur, quod est tantum superbi, qui nihil habet in bono interiori, neque hic neque in futuro. 38 quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. 39 Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris: ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.§§ Hæc est enim voluntas ejus qui misit me Patris, etc. Non est voluntas Dei ut pereat unus de pusillis, de tumentibus perit, de pusillis nihil. Non perdam, etc. Id est, quia videt me et credit in me, qui sum vita sicut et Pater, et ideo modo habet vitam quæ non est ei sola, sed et resuscitabo eum. 40 Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.*** Ut omnis, etc. Supra dicebat: Qui audit verbum meum et credit ei qui me misit; hic dicitur: Qui videt Filium et credit in eum. Non dicit: Qui credit in Patrem, quia hoc est credere in Filium quod et in Patrem, quia sicut Pater habet vitam in semetipso, sic et Filius habet vitam in semetipso. 41 Murmurabant ergo Judæi de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi,††† Murmurabant. Nescientes hunc panem, nec Patrem ejus cœlestem, quia inflati de sua justitia in qua de viribus suis præsumunt, justitiam Dei quæ de cœlo venit, non esuriunt. 42 et dicebant: Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos novimus patrem et matrem? quomodo ergo dicit hic: Quia de cælo descendi? 43 Respondit ergo Jesus, et dixit eis: Nolite murmurare in invicem:‡‡‡ Nolite murmurare. Quasi non sim panis qui de cœlo descendi, quia vere sum, sed nemo potest venire ad me nisi a Patre tractus, et ideo vos non creditis me esse Patrem, quia non estis tracti a Patre. 44 nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum; et ego resuscitabo eum in novissimo die.§§§ Nisi Pater. AUG. Illum Pater trahit ad Filium, qui ideo credit in Filium, quia cogitat, etc., usque ad in quo commendatur magna gratia. Et ego resuscitabo, etc. Ego æqualis Patri faciam eum videre quod credit, manducare quod esurit, habere quod amavit et desideravit, quod non potest esse in præsenti, ubi tantum trahitur. 45 Est scriptum in prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.* Est scriptum. Vere nemo venit ad me nisi Pater docuerit, quia ita testantur prophetiæ. Omnes homines regni illius, id est Christianæ fidei, erunt docibiles Dei, quia etsi homines foris loquuntur, tamen Deus solus intus sensum aperit, intus instruit veritatis cognitione et amore, ita quicunque audit et discit a Patre, venit ad me. In prophetis. Prophetis, dicit pluraliter, quia omnes prophetæ uno et eodem spiritu repleti, licet diversa prophetarant, tamen ad idem tendebant. 46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem. Non quia Patrem, etc. Id est ego novi Patrem, quia ab illo sum, et ideo credite, quia qui credit in me habet vitam æternam. Potuit dicere, habet me, sed revelat quod ipse sit vita æterna, quia verbum est vita hominum quod et carni suæ quam susceperat, cui intervenit mors ut mortem tolleret, dat vitam in resurrectione, et aliis credentibus in se. 47 Amen, amen dico vobis: qui credit in me, habet vitam æternam. 48 Ego sum panis vitæ. Ego sum panis vitæ. Patres vestri, etc. Manna de quo superbitis, patribus murmuratoribus quorum estis filii, murmurando non fuit panis vitæ, quia non intellexerunt in eo spiritualem cibum, sic et vos qui me auditis, non spiritualiter intelligitis. Vixit autem Moyses et alii electi de manna, quia spiritualiter manducaverunt. Sic et qui modo verba mea spiritualiter accipiunt. Ego sum panis vitæ. Ecce sacramentum verbis tegit, ut Judæi et etiam aliqui discipuli non credentes verbis illius magis scandalizentur, et humiles apostoli humiliter credentes probentur; unde Petrus: Verba vitæ æternæ habes. 49 Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt. 50 Hic est panis de cælo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur. 51 Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi. 52 Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.§ Et panis, etc. Quomodo sit panis determinat non solum secundum verbum quo vivunt omnia, sed etiam secundum carnem assumptam pro mundi vita. Humana enim caro quæ erat peccato obnoxia, et ideo mortua, carni ejus mundæ unita, incorporata, unum cum illo effecta, vivit de spiritu ejus, sicut vivit corpus de suo spiritu: qui vero non est de corpore Christi, non vivit de spiritu Christi. Quia autem Judæi non erant hujus unitatis, litigabant, nec talibus exponitur quomodo Dominus carnem suam det ad manducandum, sed audivit, unde magis moveantur. 53 Litigabant ergo Judæi ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum? 54 Dixit ergo eis Jesus: Amen, amen dico vobis: nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis.** Nisi manducaveritis carnem, etc. AUG. Hunc cibum et potum societatem vult intelligere, etc., usque ad ut ex multis granis unus panis sit, et ex multis acinis vinum confluit. 55 Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die.†† Qui manducat. Exponunt quidam sancti de comestione altaris, et bene dicunt, sed quærunt quomodo fiat in vitam æternam, cum quidam ad mortem, ut dicit Apostolus. Si quis comedit in altari cum hac comestione de qua agit hic, scilicet cum fide operante et dilectione, hic comedit in vitam æternam. Si quis vero aliter, in mortem. 56 Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus;‡‡ Caro enim. Vere vivet anima et corpus ex hoc cibo, quia caro mea vere est cibus. Qui solus facit immortales, ut neque esurient neque sitient, alius cibus hoc non præstat, etiam si in eo hoc appetatur. 57 qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.§§ Qui manducat. Jam exponit quomodo fiat quod dixit, et quid sit manducare carnem, et bibere sanguinem, hoc est manere in Christo, et Christum habere in se manentem. Qui vero non manet in Christo, et in quo non manet Christus, non manducat spiritualiter, et sic sacramentum sibi sumit in judicium corporaliter. 58 Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me.*** Sicut misit me. Me æqualem sibi misit, id est, hominem fecit, et inde est ut ad eum referam vitam meam quasi ad majorem. Et ipse vivet. Ut vivam ex Patre, mea exinanitio facit: ut homo vivat ex me, participatio facit quæ me manducat. 59 Hic est panis qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.††† Hic est panis. Et ita constat quod hic est vere panis de cœlo, non manna, quia illud manducantes patres vobis similes mortui sunt in æternum: hunc panem homo qui vitam non habebat manducans, vivet in æternum. Supra dixerat, Ego sum panis qui de cœlo descendi. Hic dicit: Hic, id est Filius hominis, ad esum cujus carnis invito, est ille panis qui de cœlo descendit: ergo idem est Filius hominis et Filius Dei. 60 Hæc dixit in synagoga docens, in Capharnaum. 61 Multi ergo audientes ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?‡‡‡ Multi ergo. Multi carnaliter sapientes, quasi particulatim carnem qua indutus erat se eis distributurum promitteret, contra naturam esse putant, ut cibum hominum humanam carnem daret. Durus est, etc. AUG. Sic oportebat dici ut ab hominibus non intelligeretur, sed secretum Dei verbis tegeretur: secretum Dei intentos debet facere, non adversos. 62 Sciens autem Jesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos scandalizat? 63 si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius?§§§ Si ergo, etc. Suspenditur oratio, Quasi dicat: Tunc intelligetis quod non eodem modo quo putatis erogo corpus, et quod hæc gratia morsibus non consumitur, sed spirituali gratia me illis dando, ipsos in corpus meum converto; hinc plane solvit quod ipsos moverat; putabant enim quod corpus distribueret, ille dicit in cœlum se ascensurum utique integrum. Quid ergo tenendum sit, aperte subdit: 64 Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quidquam: verba quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.* Spiritus est qui vivificat. Caro, sicut intelligitis; sicut quæ in macello emitur, sicut alius cibus non prodest, ipsa tamen vas spiritus, qui in ea salutem operatur multum prodest, sicut sola scientia inflat, ipsa tamen non est mala, sed per charitatem ædificat. Verba quæ ego, etc. Quibus dixi manducandum me esse, manere in me et me in ipso. Ut autem aliquis maneat in Christo ut membrum, et Christus in ipso ut in templo, unitas facit. Unitas autem ex charitate est, charitas autem ex spiritu, ergo spiritus qui vivificat compaginata membra non separat. 65 Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Jesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum. Sed sunt quidam, etc. Propheta. Nisi credideritis, non intelligetis: per fidem copulamur, per intellectum vivificamur. Et quis traditurus. Quia Judas inter scandalizatos recedit, sed manet ad insidiandum, quem nec silet, nec aperte ostendit, ut omnes timeant dum unus perit. 66 Et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo. Quia nemo potest, etc. Causam quare quidam non credant subdit: Quia non est a Deo datum; fides enim non est hominibus a se, quasi propria, sed a Deo quasi gratia. 67 Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro: et jam non cum illo ambulabant.§ Ex hoc, etc. Nota esse caute loquendum, sed si tamen ex verbis tuis aliquis scandalizabitur, habet consolationem in eo, ex cujus dicto multi scandalizati sunt, qui hoc fecit ut tibi esset exemplum. 68 Dixit ergo Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire? 69 Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes: 70 et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei. 71 Respondit eis Jesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est?** Nonne ego vos, etc. Duodecim numerus sacratus est qui permanet, etsi Judas inde perit. Elegit undecim ad permanendum, elegit Judam ut per eum divinæ dispensatio misericordiæ in salutem mundi impleretur, utens malo ad bonum, ut mali utuntur bonis Dei ad malum. 72 Dicebat autem Judam Simonis Iscariotem: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.

*6:1 Trans mare. Tiberiadis et Capharnaum in eodem littore ex parte nostra, ultra in alio littore opposito, locus est ubi miraculum istud factum est. Nec proprie vocatur mare, sed quædam magna Jordanis refluxio.

6:2 Et sequebatur. Viso hoc miraculo, gentium magna turba sequitur, quia sicut eos quos a corporis infirmitate sanabat, intus spiritus reintegrabat, sic ipsos a morbo incredulitatis sanabat.

6:5 Cum sublevasset. Exemplo suo nos admonet levare oculos cordis nostri, ut si forte eo ducente ad altitudinem actionis et scientiæ ascendere permittamur, turba sequentium carnalium cogitationum nos non perturbet, nec ab altitudine contemplationis dejiciat, sed eam spiritualibus escis, quantum capere possit, pascere curemus.

§6:7 Ducentorum. Centenarius duplicatus significat perfectionem bonæ actionis et rationalis scientiæ, quæ erudiendis in fide non sufficiunt, nisi eis altitudo theologiæ addatur, quæ animas per bonam operationem purgatas, et per scientiam rerum creatarum illuminatas, ad consummatam spiritualium refectionum plenitudinem perducit.

**6:9 Est puer unus. Hic puer est Moyses legislator, cujus lex neminem ad perfectum perduxit. Unus, quia vanitatem Ecclesiæ futuram præfigurabat. Hic, id est, in Veteri Testamento quod quamvis Novo clarescente jam vilescit, adhuc tamen omnino non recessit. Sed hæc, etc. Quasi dicat: Legis littera, vel corporei sensus quid prosunt ad multitudinem in te creditorum, qui spiritualia alimenta sunt petituri, quæ omnem litteram omnemque corporeum sensum superant?

††6:10 Facite homines. Magister veritatis prius in simplicitate litteræ quasi in infimis locis, et in simplicitate visibilis creaturæ auditores erudivit, ut sic in altitudinem contemplationis erigantur.

‡‡6:14 Illi ergo homines cum vidissent quod, etc. Illi nondum plena fide proficiebant, quare hunc Deum dicere nesciebant. Nos certiores illis dicimus: Hic est Verbum, sine quo non est propheta vel angelus.

§§6:15 Jesus ergo. Qui volunt rapere et regem facere significant discipulos et alios credentes, qui volunt prævenire tempus regni ejus, putantes eum sic venisse, ut jam regnaret. Sed hoc tempore colligitur regnum, quod in fine erit manifestum, cum dicet: Percipite regnum quod vobis paratum est. Fugit ergo non timens teneri, qui postea eisdem colloquitur, sed signare volens quod altitudo ejus non potest intelligi. Fugit in montem, id est ascendit cœlos, solus sacerdos interpellans pro populo foris constituto, qui interim jactatur fluctibus, unde subdit: Ut autem sero factum est. Sero mundi est post ascensionem Christi in quo discipuli descendunt ad labores mundi, et regunt navem, id est Ecclesiam.

***6:19 Timuerunt. Quod discipuli qui omnium in Ecclesia futurorum figuram gerebant, viso Domino super fluctum maris ad se venientem timuerunt, et ut alius evangelista apertius dicit, phantasma crediderunt eum, mysterio non vacat, quia adhuc hodie multi in Ecclesia, cum audiunt sibi persuaderi ut præsentia bona et caduca pro æternis quæcunque habendis dimittant, timent et se deceptos credunt, quibus Dominus ait: Nolite timere, ego sum.

†††6:22 Altera die. Insinuatum est turbæ hoc miraculum, quod super aquas Jesus ambulasset, quia non fuerit ibi nisi navis una, et in eam non intravit Jesus cum discipulis, unde ergo factus esset transitus, nisi super aquas ambulasset?

‡‡‡6:25 Et cum invenissent. Ecce præsens est eis quos fugerat, ne eum regem facerent. Cur ergo fugerat, nisi pro prædicto sacramento? Iterum præsens loquitur eis, ut quorum satiavit ventres, eorum satiet et mentes, dicens: Amen, amen dico vobis, docens eos quos doctores instituit, fugere laudem et terrenum imperium, sed tamen insistere prædicationi.

§§§6:26 Amen, amen dico vobis. Postquam de divinitate sua qua idem est cum Patre tractavit, et eodem honore honorandus, et de humanitate sua qua de morte liberat et suscitat grandi honore dignus, vult tractare de cibo vitæ, id est verbo Dei. Et hæc continuatio quantum ad sententiam. Ad litteram vero sic: Vos quæritis me, non propter me, sed propter panes qui pereunt. Ergo operamini, id est, quærite me propter me, non propter aliud. Ipse est enim cibus ille qui permanet in vitam æternam, ut post aperte dicet. Similiter quotidie quærunt multi Jesum, non propter Jesum, sed ut bene sit eis in tempore.

*6:27 Signavit Deus. Quasi proprio signo a cæteris discrevit, quia qui est Filius hominis, est et Filius Dei et ideo me nolite contemnere Filium hominis, sed petite a me cibum spiritualem.

6:29 Hoc est opus Dei. Fides per dilectionem operans, est opus, quia si desit facultas, non quæritur nisi voluntas. Merito etiam fides quæ per dilectionem operatur, opus dicitur, quæ est initium et finis totius boni.

6:32 Dixit ergo. Quod præferebant opus Moysi suo operi, ostendit illud esse minus, quia non fuit panis de cœlo, sed tantum figura illius et suum majus, qui est panis de cœlo qui dat vitam, et hic est cibus quem supra dixit permanere in vitam æternam.

§6:33 Panis enim verus. Angeli purum verbum solidum cibum comedunt: nos vero verbum, sed in lac versum, quia si non possumus comedere, possumus sugere. Nisi enim incarnaretur, a nobis non cognosceretur, a nobis non gustaretur.

**6:34 Domine, semper, etc. Sicut mulier Samaritana audiens: Qui biberit de hac aqua, non sitiet in æternum, secundum corpus accepit, et tamen labore et indigentia carere volens, dixit: Da mihi hanc aquam, sic isti quærunt panem qui eos reficiat, et nunquam deficiat, propter quod eum regem facere voluerunt. Sed Jesus ad se revocat, et quem panem dixit evidentius aperit, Ego sum panis vitæ. Potero dare vitam, quia sum panis vivificans, igne Spiritus sancti in clibano uteri virginalis coctus et formatus, et mundo ad pellendum famem ignorantiæ Dei donatus.

††6:36 Sed dixi vobis. Quasi dicat: Non dixi de hoc pane, qui sciam vos esse satiandos, sed ad improperium vestræ infidelitatis, quia videtis et non creditis.

‡‡6:37 Omne quod dat mihi Pater, etc. Id est, quæcunque Pater trahit ad me, Pater dat Filio. Pater trahit ad Filium illos qui ideo credunt in Filium, quia credunt eum Patrem habere Deum. Veniet. Mihi unitur humilis humili, et ideo non foras ejicitur, quod est tantum superbi, qui nihil habet in bono interiori, neque hic neque in futuro.

§§6:39 Hæc est enim voluntas ejus qui misit me Patris, etc. Non est voluntas Dei ut pereat unus de pusillis, de tumentibus perit, de pusillis nihil. Non perdam, etc. Id est, quia videt me et credit in me, qui sum vita sicut et Pater, et ideo modo habet vitam quæ non est ei sola, sed et resuscitabo eum.

***6:40 Ut omnis, etc. Supra dicebat: Qui audit verbum meum et credit ei qui me misit; hic dicitur: Qui videt Filium et credit in eum. Non dicit: Qui credit in Patrem, quia hoc est credere in Filium quod et in Patrem, quia sicut Pater habet vitam in semetipso, sic et Filius habet vitam in semetipso.

†††6:41 Murmurabant. Nescientes hunc panem, nec Patrem ejus cœlestem, quia inflati de sua justitia in qua de viribus suis præsumunt, justitiam Dei quæ de cœlo venit, non esuriunt.

‡‡‡6:43 Nolite murmurare. Quasi non sim panis qui de cœlo descendi, quia vere sum, sed nemo potest venire ad me nisi a Patre tractus, et ideo vos non creditis me esse Patrem, quia non estis tracti a Patre.

§§§6:44 Nisi Pater. AUG. Illum Pater trahit ad Filium, qui ideo credit in Filium, quia cogitat, etc., usque ad in quo commendatur magna gratia. Et ego resuscitabo, etc. Ego æqualis Patri faciam eum videre quod credit, manducare quod esurit, habere quod amavit et desideravit, quod non potest esse in præsenti, ubi tantum trahitur.

*6:45 Est scriptum. Vere nemo venit ad me nisi Pater docuerit, quia ita testantur prophetiæ. Omnes homines regni illius, id est Christianæ fidei, erunt docibiles Dei, quia etsi homines foris loquuntur, tamen Deus solus intus sensum aperit, intus instruit veritatis cognitione et amore, ita quicunque audit et discit a Patre, venit ad me. In prophetis. Prophetis, dicit pluraliter, quia omnes prophetæ uno et eodem spiritu repleti, licet diversa prophetarant, tamen ad idem tendebant.

6:46 Non quia Patrem, etc. Id est ego novi Patrem, quia ab illo sum, et ideo credite, quia qui credit in me habet vitam æternam. Potuit dicere, habet me, sed revelat quod ipse sit vita æterna, quia verbum est vita hominum quod et carni suæ quam susceperat, cui intervenit mors ut mortem tolleret, dat vitam in resurrectione, et aliis credentibus in se.

6:48 Ego sum panis vitæ. Patres vestri, etc. Manna de quo superbitis, patribus murmuratoribus quorum estis filii, murmurando non fuit panis vitæ, quia non intellexerunt in eo spiritualem cibum, sic et vos qui me auditis, non spiritualiter intelligitis. Vixit autem Moyses et alii electi de manna, quia spiritualiter manducaverunt. Sic et qui modo verba mea spiritualiter accipiunt. Ego sum panis vitæ. Ecce sacramentum verbis tegit, ut Judæi et etiam aliqui discipuli non credentes verbis illius magis scandalizentur, et humiles apostoli humiliter credentes probentur; unde Petrus: Verba vitæ æternæ habes.

§6:52 Et panis, etc. Quomodo sit panis determinat non solum secundum verbum quo vivunt omnia, sed etiam secundum carnem assumptam pro mundi vita. Humana enim caro quæ erat peccato obnoxia, et ideo mortua, carni ejus mundæ unita, incorporata, unum cum illo effecta, vivit de spiritu ejus, sicut vivit corpus de suo spiritu: qui vero non est de corpore Christi, non vivit de spiritu Christi. Quia autem Judæi non erant hujus unitatis, litigabant, nec talibus exponitur quomodo Dominus carnem suam det ad manducandum, sed audivit, unde magis moveantur.

**6:54 Nisi manducaveritis carnem, etc. AUG. Hunc cibum et potum societatem vult intelligere, etc., usque ad ut ex multis granis unus panis sit, et ex multis acinis vinum confluit.

††6:55 Qui manducat. Exponunt quidam sancti de comestione altaris, et bene dicunt, sed quærunt quomodo fiat in vitam æternam, cum quidam ad mortem, ut dicit Apostolus. Si quis comedit in altari cum hac comestione de qua agit hic, scilicet cum fide operante et dilectione, hic comedit in vitam æternam. Si quis vero aliter, in mortem.

‡‡6:56 Caro enim. Vere vivet anima et corpus ex hoc cibo, quia caro mea vere est cibus. Qui solus facit immortales, ut neque esurient neque sitient, alius cibus hoc non præstat, etiam si in eo hoc appetatur.

§§6:57 Qui manducat. Jam exponit quomodo fiat quod dixit, et quid sit manducare carnem, et bibere sanguinem, hoc est manere in Christo, et Christum habere in se manentem. Qui vero non manet in Christo, et in quo non manet Christus, non manducat spiritualiter, et sic sacramentum sibi sumit in judicium corporaliter.

***6:58 Sicut misit me. Me æqualem sibi misit, id est, hominem fecit, et inde est ut ad eum referam vitam meam quasi ad majorem. Et ipse vivet. Ut vivam ex Patre, mea exinanitio facit: ut homo vivat ex me, participatio facit quæ me manducat.

†††6:59 Hic est panis. Et ita constat quod hic est vere panis de cœlo, non manna, quia illud manducantes patres vobis similes mortui sunt in æternum: hunc panem homo qui vitam non habebat manducans, vivet in æternum. Supra dixerat, Ego sum panis qui de cœlo descendi. Hic dicit: Hic, id est Filius hominis, ad esum cujus carnis invito, est ille panis qui de cœlo descendit: ergo idem est Filius hominis et Filius Dei.

‡‡‡6:61 Multi ergo. Multi carnaliter sapientes, quasi particulatim carnem qua indutus erat se eis distributurum promitteret, contra naturam esse putant, ut cibum hominum humanam carnem daret. Durus est, etc. AUG. Sic oportebat dici ut ab hominibus non intelligeretur, sed secretum Dei verbis tegeretur: secretum Dei intentos debet facere, non adversos.

§§§6:63 Si ergo, etc. Suspenditur oratio, Quasi dicat: Tunc intelligetis quod non eodem modo quo putatis erogo corpus, et quod hæc gratia morsibus non consumitur, sed spirituali gratia me illis dando, ipsos in corpus meum converto; hinc plane solvit quod ipsos moverat; putabant enim quod corpus distribueret, ille dicit in cœlum se ascensurum utique integrum. Quid ergo tenendum sit, aperte subdit:

*6:64 Spiritus est qui vivificat. Caro, sicut intelligitis; sicut quæ in macello emitur, sicut alius cibus non prodest, ipsa tamen vas spiritus, qui in ea salutem operatur multum prodest, sicut sola scientia inflat, ipsa tamen non est mala, sed per charitatem ædificat. Verba quæ ego, etc. Quibus dixi manducandum me esse, manere in me et me in ipso. Ut autem aliquis maneat in Christo ut membrum, et Christus in ipso ut in templo, unitas facit. Unitas autem ex charitate est, charitas autem ex spiritu, ergo spiritus qui vivificat compaginata membra non separat.

6:65 Sed sunt quidam, etc. Propheta. Nisi credideritis, non intelligetis: per fidem copulamur, per intellectum vivificamur. Et quis traditurus. Quia Judas inter scandalizatos recedit, sed manet ad insidiandum, quem nec silet, nec aperte ostendit, ut omnes timeant dum unus perit.

6:66 Quia nemo potest, etc. Causam quare quidam non credant subdit: Quia non est a Deo datum; fides enim non est hominibus a se, quasi propria, sed a Deo quasi gratia.

§6:67 Ex hoc, etc. Nota esse caute loquendum, sed si tamen ex verbis tuis aliquis scandalizabitur, habet consolationem in eo, ex cujus dicto multi scandalizati sunt, qui hoc fecit ut tibi esset exemplum.

**6:71 Nonne ego vos, etc. Duodecim numerus sacratus est qui permanet, etsi Judas inde perit. Elegit undecim ad permanendum, elegit Judam ut per eum divinæ dispensatio misericordiæ in salutem mundi impleretur, utens malo ad bonum, ut mali utuntur bonis Dei ad malum.