18
Hæc cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus.* Ubi erat. In horto capitur ut deleret peccatum commissum in horto deliciarum, in quem hujus sæculi torrentem transiens discipulos introduxit. Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum: quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis. Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisæis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis. Cohortem. Non Judæorum, sed militum a præside servato ordine legitimæ potestatis, ut illis tenentibus nullus auderet resistere; vel etiam si quis auderet, contra tot non posset. Venit illuc. Nocte traditur, ut sine turbis, quæ in die frequentes aderant, inveniretur. Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem quæritis? Responderunt ei: Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus: Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis. Ego sum. Hac una voce tot feroces et fortes moriturus prostravit virtute latentis Deitatis: quia volebat quidem comprehendi, sed non nisi quando voluit. Ut ergo dixit eis: Ego sum: abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.§ Abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. Sic modo, per Evangelium ubique dicit Christus, Ego sum, et Judæi exspectantes Antichristum retro abeunt et in terrena, quæ amant, cadunt. Iterum ergo interrogavit eos: Quem quæritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum. Respondit Jesus: Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quæritis, sinite hos abire.** Sinite hos abire. AUG. Faciunt quod jubet, sinunt eos abire quos non vult perire, non quin post sint morituri, sed quia sic nondum credebant quomodo credunt qui non pereunt. Ut impleretur sermo, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam. 10 Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum: et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus. 11 Dixit ergo Jesus Petro: Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum?†† Mitte. Acsi diceret: Quiescat vindicta. Aliter: Converte gladium in locum suum, id est verbum prædicationis converte ad gentes, ubi secundum Paulum ostium apertum et ingens inveniatur. Aliter, postquam plenitudo subintraverit, dicit Petro, per quem totus ordo prædicatorum designatur: Mitte verbum prædicationis ad Isræl. Omnes enim qui gladium acceperint gladio peribunt Matth. 26.. Quo gladio? Illo qui igneus vertitur ante paradisum: et gladio spiritus, qui in Dei scribitur armatura. 12 Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judæorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum.‡‡ Cohors autem. Mos erat Judæis, ut quem morte dignum judicarent vinctum præsidi traderent. 13 Et adduxerunt eum ad Annam primum: erat enim socer Caiphæ, qui erat pontifex anni illius.§§ Et adduxerunt eum. Erant eo tempore duo sacerdotum principes (ut Lucas ait), Annas et Caiphas, qui vicissim annos suos agebant. Sed tunc erat annus Caiphæ, et voluntate ejus primum ductus est Jesus ad Annam, non quia collega sed quia socer ejus erat. Vel domus sic erant positæ, ut non deberet Annas a transeuntibus præteriri. 14 Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Judæis: Quia expedit unum hominem mori pro populo. 15 Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis.*** Et alius discipulus. Quis sit iste, quia hic tacetur, non temere definiatur. Solet tamen iste Joannes sic se significare. 16 Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariæ: et introduxit Petrum. 17 Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum.††† Dicit ille: Non sum. AUG. Non solum negat Christum qui dicit eum non esse Christum, sed qui etiam negat se esse Christianum, et ita hoc impletur quod Dominus dixit: Ter me negabis Matth. 26.. 18 Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se: erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se. 19 Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus. 20 Respondit ei Jesus: Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil. 21 Quid me interrogas? interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis: ecce hi sciunt quæ dixerim ego.‡‡‡ Quid me interrogas? Id est, a quo veritatem audire non desideras. Interroga magis eos de quorum dictis non habeas invidiam. Ita temperat responsionem, ut nec veritatem taceret, nec defendere se videretur. 22 Hæc autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens: Sic respondes pontifici?§§§ Hæc autem. Objicitur, cur non fecerit quod docuit. Debuit non sic respondere, sed alteram maxillam præbere. Sed veraciter et mansuete et juste respondit, et non modo maxillam, sed totum corpus ferienti paravit. Et hinc potius ostendit præcepta patientiæ, non ostentatione corporis, sed cordis præparatione facienda, potest enim quis maxillam visibiliter præbere iratus. Melius ergo respondet vere placatus, et ad ferenda graviora tranquillo animo paratus. 23 Respondit ei Jesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, quid me cædis?* Si male locutus. Male loquitur qui contra veritatem loquitur. Si male locutus sum, da testimonium quo probes mendacem. 24 Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem. 25 Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis ejus es? Negavit ille, et dixit: Non sum. Erat autem. AUG. Dicto, quod Annas misit Jesum ad Caipham, redit ad locum narrationis ubi reliquerat Petrum, ut explicet quid in domo Annæ de trina Petri negatione contigerat. 26 Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus ejus, cujus abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo? 27 Iterum ergo negavit Petrus: et statim gallus cantavit. 28 Adducunt ergo Jesum a Caipha in prætorium. Erat autem mane: et ipsi non introierunt in prætorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha. In prætorium. Id est, ubi præses Pilatus habitabat. Sed si ad Caipham, quomodo in prætorium? forsitan, aliqua causa urgente, de domo Annæ ad audiendum Jesum ambo convenerant. Caiphas perrexit ad prætorium præsidis, et socero suo Jesum reliquit ad audiendum; vel in domo Caiphæ Pilatus acceperat prætorium, et tanta erat domus, ut seorsum habitaret dominus, seorsum Pilatus. Ut non contaminarentur. Quia diebus azymorum, contaminatio erat illis in alienigenæ habitaculum intrare. 29 Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc? 30 Responderunt, et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum. 31 Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judæi: Nobis non licet interficere quemquam.§ Nobis non, etc. Hoc dicunt propter diei festi sanctitatem. Lex enim præcipit, ne parcant malefactoribus, præsertim seducentibus a Deo suo, qualem istum dicebant esse; et contra seipsos dicunt, quia interficiebant quem interficiendum offerebant, sicut et Pilatus interfecit, non tamen manibus suis. Cum Pilatus vellet Jesum tradere Judæis, ut secundum legem suam judicarent eum, noluerunt recipere, dicentes: Nobis non licet interficere quemquam; et sic impletur sermo Jesu quem de sua morte prædixit, ut eum a Judæis traditum gentes interficerent, quasi sic essent alieni a scelere qui magis peccant, in quo non eorum innocentia, sed dementia monstratur. 32 Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus. 33 Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus: et vocavit Jesum, et dixit ei: Tu es rex Judæorum? 34 Respondit Jesus: A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me?** A temetipso hoc dicis, etc. Scit Jesus quid ipse interrogat et quid ille responsurus est, sed tamen dici voluit non ut sciret, sed ut scriberetur quod scire voluit. 35 Respondit Pilatus: Numquid ego Judæus sum? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti?†† Quid fecisti. Quasi: Si hæc culpa non est, quod te regem dixeris, quid aliud fecisti? Quasi non est mirum si judici traderis puniendus qui te regem dicis. Sed si hæc causa non esset, tunc forte alia quærenda esset; quasi: confirma si hæc causa est quæ objicitur, an alia. 36 Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis: nunc autem regnum meum non est hinc.‡‡ Regnum. Hoc est quod nos scire voluit, sed prius vicissim interrogando voluit ostendere quæ esset de regno suo hominum opinio, Judæorum vel gentilium, qua ostensa utrisque aptius respondet: Regnum meum non est de hoc mundo. Quasi, decepti estis; non enim impedio dominationem vestram in hoc mundo, ne vane timeatis et serviatis, sed ad regnum cœleste credendo venire. 37 Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.§§ Tu dicis. Non se regem timet confiteri, sed ita liberatum est, ut neque se regem neget, nec de mundo se fateatur esse, ut ille sentiebat qui dixit: Ergo rex es tu? Cui respondit: Tu dicis, quia rex sum ego. Quasi dicat, carnalis carnaliter dicis. 38 Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judæos, et dicit eis: Ego nullam invenio in eo causam.*** Iterum. Non exspectat responsum, ne cum vellet dimittere mora fieret, subito enim venit in mentem consuetudo qua posset per Pascha dimitti. 39 Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha: vultis ergo dimittam vobis regem Judæorum?††† Est autem. Quia in Pascha a servitute liberati sunt, in Pascha hæc consuetudo dimittendi eis fuit. 40 Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes: Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.‡‡‡ Erat autem Barabbas latro. Id est filius magistri, id est diaboli, qui latroni in suo scelere Judæis in perfidia magister fuit. Vel Barabbas, id est filius patris, id est diaboli.

*18:1 Ubi erat. In horto capitur ut deleret peccatum commissum in horto deliciarum, in quem hujus sæculi torrentem transiens discipulos introduxit.

18:3 Cohortem. Non Judæorum, sed militum a præside servato ordine legitimæ potestatis, ut illis tenentibus nullus auderet resistere; vel etiam si quis auderet, contra tot non posset. Venit illuc. Nocte traditur, ut sine turbis, quæ in die frequentes aderant, inveniretur.

18:5 Ego sum. Hac una voce tot feroces et fortes moriturus prostravit virtute latentis Deitatis: quia volebat quidem comprehendi, sed non nisi quando voluit.

§18:6 Abierunt retrorsum et ceciderunt in terram. Sic modo, per Evangelium ubique dicit Christus, Ego sum, et Judæi exspectantes Antichristum retro abeunt et in terrena, quæ amant, cadunt.

**18:8 Sinite hos abire. AUG. Faciunt quod jubet, sinunt eos abire quos non vult perire, non quin post sint morituri, sed quia sic nondum credebant quomodo credunt qui non pereunt.

††18:11 Mitte. Acsi diceret: Quiescat vindicta. Aliter: Converte gladium in locum suum, id est verbum prædicationis converte ad gentes, ubi secundum Paulum ostium apertum et ingens inveniatur. Aliter, postquam plenitudo subintraverit, dicit Petro, per quem totus ordo prædicatorum designatur: Mitte verbum prædicationis ad Isræl. Omnes enim qui gladium acceperint gladio peribunt Matth. 26.. Quo gladio? Illo qui igneus vertitur ante paradisum: et gladio spiritus, qui in Dei scribitur armatura.

‡‡18:12 Cohors autem. Mos erat Judæis, ut quem morte dignum judicarent vinctum præsidi traderent.

§§18:13 Et adduxerunt eum. Erant eo tempore duo sacerdotum principes (ut Lucas ait), Annas et Caiphas, qui vicissim annos suos agebant. Sed tunc erat annus Caiphæ, et voluntate ejus primum ductus est Jesus ad Annam, non quia collega sed quia socer ejus erat. Vel domus sic erant positæ, ut non deberet Annas a transeuntibus præteriri.

***18:15 Et alius discipulus. Quis sit iste, quia hic tacetur, non temere definiatur. Solet tamen iste Joannes sic se significare.

†††18:17 Dicit ille: Non sum. AUG. Non solum negat Christum qui dicit eum non esse Christum, sed qui etiam negat se esse Christianum, et ita hoc impletur quod Dominus dixit: Ter me negabis Matth. 26..

‡‡‡18:21 Quid me interrogas? Id est, a quo veritatem audire non desideras. Interroga magis eos de quorum dictis non habeas invidiam. Ita temperat responsionem, ut nec veritatem taceret, nec defendere se videretur.

§§§18:22 Hæc autem. Objicitur, cur non fecerit quod docuit. Debuit non sic respondere, sed alteram maxillam præbere. Sed veraciter et mansuete et juste respondit, et non modo maxillam, sed totum corpus ferienti paravit. Et hinc potius ostendit præcepta patientiæ, non ostentatione corporis, sed cordis præparatione facienda, potest enim quis maxillam visibiliter præbere iratus. Melius ergo respondet vere placatus, et ad ferenda graviora tranquillo animo paratus.

*18:23 Si male locutus. Male loquitur qui contra veritatem loquitur. Si male locutus sum, da testimonium quo probes mendacem.

18:25 Erat autem. AUG. Dicto, quod Annas misit Jesum ad Caipham, redit ad locum narrationis ubi reliquerat Petrum, ut explicet quid in domo Annæ de trina Petri negatione contigerat.

18:28 In prætorium. Id est, ubi præses Pilatus habitabat. Sed si ad Caipham, quomodo in prætorium? forsitan, aliqua causa urgente, de domo Annæ ad audiendum Jesum ambo convenerant. Caiphas perrexit ad prætorium præsidis, et socero suo Jesum reliquit ad audiendum; vel in domo Caiphæ Pilatus acceperat prætorium, et tanta erat domus, ut seorsum habitaret dominus, seorsum Pilatus. Ut non contaminarentur. Quia diebus azymorum, contaminatio erat illis in alienigenæ habitaculum intrare.

§18:31 Nobis non, etc. Hoc dicunt propter diei festi sanctitatem. Lex enim præcipit, ne parcant malefactoribus, præsertim seducentibus a Deo suo, qualem istum dicebant esse; et contra seipsos dicunt, quia interficiebant quem interficiendum offerebant, sicut et Pilatus interfecit, non tamen manibus suis. Cum Pilatus vellet Jesum tradere Judæis, ut secundum legem suam judicarent eum, noluerunt recipere, dicentes: Nobis non licet interficere quemquam; et sic impletur sermo Jesu quem de sua morte prædixit, ut eum a Judæis traditum gentes interficerent, quasi sic essent alieni a scelere qui magis peccant, in quo non eorum innocentia, sed dementia monstratur.

**18:34 A temetipso hoc dicis, etc. Scit Jesus quid ipse interrogat et quid ille responsurus est, sed tamen dici voluit non ut sciret, sed ut scriberetur quod scire voluit.

††18:35 Quid fecisti. Quasi: Si hæc culpa non est, quod te regem dixeris, quid aliud fecisti? Quasi non est mirum si judici traderis puniendus qui te regem dicis. Sed si hæc causa non esset, tunc forte alia quærenda esset; quasi: confirma si hæc causa est quæ objicitur, an alia.

‡‡18:36 Regnum. Hoc est quod nos scire voluit, sed prius vicissim interrogando voluit ostendere quæ esset de regno suo hominum opinio, Judæorum vel gentilium, qua ostensa utrisque aptius respondet: Regnum meum non est de hoc mundo. Quasi, decepti estis; non enim impedio dominationem vestram in hoc mundo, ne vane timeatis et serviatis, sed ad regnum cœleste credendo venire.

§§18:37 Tu dicis. Non se regem timet confiteri, sed ita liberatum est, ut neque se regem neget, nec de mundo se fateatur esse, ut ille sentiebat qui dixit: Ergo rex es tu? Cui respondit: Tu dicis, quia rex sum ego. Quasi dicat, carnalis carnaliter dicis.

***18:38 Iterum. Non exspectat responsum, ne cum vellet dimittere mora fieret, subito enim venit in mentem consuetudo qua posset per Pascha dimitti.

†††18:39 Est autem. Quia in Pascha a servitute liberati sunt, in Pascha hæc consuetudo dimittendi eis fuit.

‡‡‡18:40 Erat autem Barabbas latro. Id est filius magistri, id est diaboli, qui latroni in suo scelere Judæis in perfidia magister fuit. Vel Barabbas, id est filius patris, id est diaboli.