*7:1 Et sicut dies mercenarii. GREG. Qui dies cito transire optat, ut ad laboris præmium veniat, sic omnis justus; et sicut ille in alienis laboribus sudat, sed proprium præmium sibi parat, sic justus in mundanis malis sudet, ut cœlestia bona capiat. Cavet ne vacuus ab opere dies eat, et præmium minuatur. Patitur dura, ut magis coronetur, licet merces jam sit in corde; sed tamen gravius æstus sentitur in corpore, ut post sit refrigerium in quiete, et hoc est:
†7:2 Sicut servus. Bene omnis electus servus dicitur, quamdiu sub jugo corruptionis hujus est, antequam veniat in libertatem gloriæ. Et sicut mercenarius. Qui de gravitate operis lacessit, nisi spe finis relevaretur, sed illo viso nihil putat quod sentit.
‡7:3 Menses vacuos. A rebus mundi, quia non eas quærunt per actus suos boni, et noctes adversitatum tolerant laboriosas, quando jam sunt in cruciatu corporis. Vel menses vacui, quia modo est labor, sed nondum præmium. Noctes laboriosas. Enumerat, etc., usque ad eo magis gemit diu nescisse quod quærit, et quod inaniter laboravit.
§7:4 Si dormiero. Ibid. Secundum historiam animus dolentis exprimitur, qui, cogente mœstitia, per diversa desideria vagatur; in nocte diem, in die vesperam desiderat, quia dolor non sinit placere quod adest; et jam hoc expertus grave, consolante desiderio aliud exspectat; sed nec sic dolor finitur, unde: Et replebor doloribus. Causa autem doloris hæc est:
**7:5 Induta est. Ibid. Eadem subtilius in Ecclesia, etc., usque ad non eis est hic integra salus, unde subdit: Et replebor doloribus usque ad tenebras. Quia securitatem non invenit, donec penitus tempus tentationis relinquit. Doloris autem causam subdit: Induta est caro, id est, carnalis vita quam ago, vel mala operatione polluitur, vel inde restricta, ex memoria imaginibus peccatorum fuscatur, quæ quasi pulvis ante oculos surgunt. Ecclesia vero in quibusdam putredinem luxuriæ carnis sentit, in quibus terrenis actibus deditis pulvere conspergitur: de utrisque subdit: Cutis mea. Cutis sunt in Ecclesia, qui solis exterioribus curis vacant: quorum corda desperatio siccat, et ideo contrahuntur, non extenti per longanimitatem ad æternam vitam: præsentibus hærent: quod ideo fit, quia non attendunt quam fugitiva hæc vita sit. Sed Ecclesia econtra:
††7:6 Dies mei velocius. Sicut tela filis, sic vita diebus singulis proficit: sed quo magis crescit, ad incisionem tendit. Sed et telæ festinantiam velocitas vitæ transit, quæ semper deficit. Et ideo electi cor non in ea figunt, unde ait: Et consumpti sunt, id est, nullam mihi fiduciam pono in his: quod faciunt reprobi, ego non.
‡‡7:7 Memento. Ibid. Id est, benignus velociter transeuntem respice, quia humanæ brevitatis consideratio, Deo est grata oblatio. Quia ventus est. Vita æterna et solida: hic vita nec solida nec manens judicatur. Ibid. Et quia postquam transit vita, non est locus merendi veniam, subdit: Et non revertitur. Id est, post mortem, mens suam retributionem videns, non revocatur ad exhibenda bona opera: unde dives de se desperans, quod est aggravatio pœnæ, pro fratribus rogat. Ecce vita transit, quod sequitur permanet. Post etiam,
§§7:8 Nec aspiciet me visus hominis. Id est misericordia Redemptoris, quæ peccantium duritiam emollit, ut cum Petrum respexit Luc. 22.; sed post mortem non liberat, quem ante gratia non reformat. Non visus hominis, sed, Oculi tui in. GERG. Id est, districtum judicem ad feriendum videbis, et qui hic exspectatus ad pœnitentiam substiti, jam non subsistat. Hoc justo convenit, qui timet omne quod agit, et remota pietate se periturum præscit, et non subsistit ante oculos, quia pœnæ vita non sufficit, si justitia eum premit. Nec enim astra, id est qui sanctitate lucent, coram eo munda sunt. Culpa autem et pœna humani generis breviter subditur.
***7:9 Sicut consumitur nubes. Ibid. Nubes ad alta levatur, etc., usque ad vade in domum tuam.
†††7:10 Neque cognoscet eum amplius locus. Ibid. Locus hominis Deus est, etc., usque ad adhuc de corruptione carnis contradictionem sentit.
‡‡‡7:12 Nunquid mare sum. Ibid. Carcer, est caro quæ impedit, etc., usque ad nunc subdit consilium contra ea.
§§§7:15 Quamobrem elegit. Ibid. Anima, est intentio mentis, etc., usque ad si hoc mihi facturus es interfice me.
*7:16 Parce mihi, Domine, ut æterna des, quia contemptu illorum hæc melius sperantur. Dum parci sibi petit, probat quod non a Deo desperavit; quod est, suspendium elegit, hoc est, desperavit, de eodem intulit, parce: quod est, mortem ossa: hoc est, non ultra vivant hoc tertio. Nihil enim sunt dies mei. Qui æterna considerat, ad se rediens bene hos dies nihil vocat, et districte judicari formidat.
†7:17 Quid est homo. Ibid. Magnificat Deus hominem multo spirituali munere, et erga eum ponit cor, quia pro datis districtius judicat. Sed quid homo? quasi: etsi magnificatus ultra se donis tuis, tamen quia caro est, si sine pietate judicetur, ferre non potest, unde adhuc addit:
‡7:18 Visitas eum diluculo. Diluculum est cum de nocte vitiorum et ignorantiæ ad lucem venit homo, in quo et mox probatur: ne enim bona a se habere glorietur, tentatione concuti permittitur, ut altitudo Dei et sui infirmitas videatur, sicut Salomon post sapientiam tentatur a meretricibus; hæc tota hac mortalitate homo patitur unde: Usquequo non parcis mihi.
§7:19 Salivam. Ibid. Saliva in os a capite labitur, etc., usque ad qui hoc vult mereri, fatetur malum quod fecit: Peccavi, etc.
**7:20 Peccavi, quid faciam tibi. Ibid. Quasi: quid in recompensationem tibi offeram non invenio, quia omnis virtus hominis ad culpam abluendam infirma est. Vel, quid faciam tibi, quasi: omnia bona non tibi, sed nobis prosunt. O custos hominum. Quia nos sic destituit, ut nos custodire nequeamus, et si quid conamur, peccatis gravamur, unde: Quare posuisti me contrarium. Cum homo serpenti credidit, etc., usque ad sed misericordiam quærit, unde addit:
††7:21 Cur non tollis. Ecce desiderium Mediatoris, qui tollit peccata mundi. Vel, tunc peccatum plene tolletur, cum in corruptionem homo mutabitur. Desiderat ergo Redemptorem vel resurrectionem, unde et pœnam quam ex origine meruit, et judicium quod ex propria actione timet, adjungit. Ecce nunc peccanti homini dictum est: Cinis es, et in cinerem reverteris. Quare posuisti me contrarium. Ibid. Quia inferior, factus contrarius modo superiori, id est Deo: ideo nostrum inferius, id est sensualitas, factum est contrarium superiori, id est spiritui, ut semper pugnent. Mane, id est, in adventu judicis, cui omnia aperta. Quærere Dei, est districte judicare, ante quem nec justus subsistit; sed hoc est solatium liberationis, quod se sufficere non posse dicit humilis; plangit ergo mortem quæ nunc est, timet judicium quod imminet.