*21:4 Nunquid contra. Beatus Job, si Deo placens hominibus displiceret, causas tristitiæ nullas haberet; sed quia se Deo displicuisse per flagella præsentia credidit, anceps factus de ante acta vita, jam animum ad tristitiam vocavit: qui si flagellis absentibus contra hominem de vitæ suæ meritis disputaret, nequaquam contristare debuisset. Nunquid contra hominem. Quasi nondum hypocrita, si cum hominibus de vita mea agerem, non timerem: quibus si displicerem, non curarem; sed quia cum Deo, merito tristor. Vos autem attendite me, quasi Deum, sed non vos timeo.
†21:5 Attendite, id est considerate quæ egi, et admiramini in his quæ patior. Et superponite digitum ori vestro, id est locutioni vestræ discretionis virtutem adjungite.
‡21:6 Et ego quando recordatus fuero. Ibid. Quia actuum suorum oblitus non erat, etc., usque ad contra ejus dicta subjungit:
§21:7 Quare ergo impii vivunt. Sublevantur honoribus, confortantur rebus, quia eos patientia divina tolerat. Confortatique divitiis, etc., ut diu in eis subsistere permittantur; sed quia sunt quibus hæc habere pœna est, quia hæredes quibus hæc relinquent, non habent. Subdit:
**21:8 Semen eorum permanet. In augmentum felicitatis cum patrimonio dantur hæredes. Coram eis. Ne qua necessitas saltem oculis subtrahat ea in quibus animus exsultat; sed ne in eis sterilibus genus exstinguatur, addit: Propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum. Ecce dicuntur eis esse vita, honores, divitiæ, filii, nepotes: sed si intus domestica cura ureret, non esset læta hæc felicitas, unde subdit:
††21:9 Domus eorum securæ sunt, et pacatæ, et non est. Quæ enim esset supradicta, felicitas, si læta non esset? Si intus prospera, in agris quoque. Bos eorum concepit. Dominis gregum prima est felicitas, etc., usque ad unde fecunditas familiæ subditur:
‡‡21:11 Egrediuntur quasi greges. Ut sicut majora ad habendum concessa sunt, ita multi germinent ad custodiendum. Et infantes eorum exsultant lusibus. Sed ne illum lusum vilem crederemus, ait:
§§21:12 Tenent tympanum et citharam. Quasi cum domini honoribus et rebus tument, subjecti in ludicris actibus gaudent.
***21:13 Ducunt in bonis dies suos. Quia omnis longitudo vitæ præsentis punctus esse cognoscitur, cum fine terminatur. Quidquid enim transire potuit, subitum fuit. Et in puncto ad inferna descendunt. Sed finis est pessimus; ecce quo tendebat, quia præsentis vitæ prosperitas non est testis innocentiæ, quia et hac usi pereunt, et flagellati liberantur, quod est contra amicos Job.
†††21:14 Qui dixerunt Deo: Recede a nobis. GREG. Dicunt Deo: Recede a nobis, qui ei ad se præbere aditum recusant, eumque pravis actibus impugnant. Scientiam viarum tuarum. Via Dei pax, humilitas, patientia est: quæ qui despiciunt, dicunt: Scientiam viarum tuarum nolumus.
‡‡‡21:15 Quis est Omnipotens? etc. Dixit enim insipiens in corde suo: Non est Deus. Et quid nobis prodest si oraverimus? Iniqui qui non Deum, sed exteriora dona quærunt, cum eadem sevientibus deesse conspiciunt, ipsi servire contemnunt.
§§§21:16 Verumtamen quia non sunt. Bona in manu habet, qui despiciendo temporalia, sub dominio mentis premit. At quisquis ea nimie diligit, se magis illis quam ipsa sibi supponit. Consilium eorum longe. Consilium impiorum est terrenam gloriam quærere, æternam negligere. Sed quia in hac vita non continue prosperantur, sequitur:
*21:17 Quoties lucerna impiorum exstinguetur. Sæpe impius lucernam suam filiorum vitam æstimat; sed cum filius qui nimie amatur subtrahitur, lucerna impii, quæ videbatur, exstincta est; sic est et de opibus atque honoribus. Et superveniet eis inundatio. Inundatio impiis supervenit, cum dolorum fluctus exaliqua adversitate patiuntur. Et dolores dividet, etc. Qui æternos dolores impio servat, et hic aliquando ejus mentem temporali dolore transverberat; quia enim hic et illic percutit, furoris sui super impium dolores dividit, ut duplici contritione conteratur.
†21:18 Erunt sicut paleæ. Quia iræ Dei flatu subito levantur atque asportantur ad ignem: Et sicut favilla quam, quia eos ad æterna supplicia turbo rapiens asportat.
‡21:19 Deus servabit filiis illius. Quia qui parentis iniquitatem imitatur, etiam ejus delicto constringitur. Et cum reddiderit. Nescit enim impius mala quæ fecit, nisi cum puniri cœperit.
§21:20 Videbunt oculi ejus. Quia ita iniquitate duruerat, ut nec in ipsis metueret feriri quæ amabat, dummodo quæ perverse cogitaverat, expleret: de qua obduratione subjungitur:
**21:21 Quid enim ad. Non quod in inferno non cogitet de cognatis, etc., usque ad ne quis discutere præsumat, sequitur:
††21:22 Nunquid Deum quispiam docebit scientiam? id est nobiscum nil injuste agit, qui et subtiliorem nobis angelicam naturam juste judicavit, unde nihil restat conqueri.
‡‡21:23 Iste moritur. Ecce ponit illa in quibus Omnipotentis secretum quis discutiat, quærendo cur hæc ita esse permittat. Superficies litteræ satis patet per se. Quod autem dicit:
§§21:24 Viscera ejus plena sunt adipe. Adeps quippe ex abundanti cibo est, etc., usque ad ecce dives inaniter gaudet, pauper inanius affligitur.
***21:26 Et tamen simul in pulvere dormient. Ibid. Quæ cura de dissimili vita, prospera vel adversa, cum similis finis in pulvere? Illa vita cogitanda, ubi cum resurrectione ad dissimilem finem pervenitur, ubi felix ad pœnas, afflictus transit ad requiem. Et tamen simul in pulvere. Id est, in terrenis desideriis oculos mentis claudent: Et vermes, qui de carne, id est carnales curæ premunt, quod non in Job, qui nec de habitis tumuit, nec de amissis anxius fuit. Sed illi hoc putant, quare subjungit:
†††21:27 Certe novi cogitationes vestras. Quem enim percussum viderunt, etc., usque ad nec perfecte ad æterna transeunt, unde addit:
‡‡‡21:29 Interrogate quemlibet de via. Viator dicitur qui præsentem vitam, viam sibi esse et non patriam attendit, qui in dilectione prætereuntis sæculi cor figere despicit, sed æterna petit.
§§§21:31 Quis arguet coram eo vias ejus. Cum de omnium malorum corpore loqueretur, etc., usque ad nec Elias, nec Enoch suis viribus, sed Dei.
*21:32 Ipse ad sepulcra. Hoc in vita, etc., usque ad quia in pravorum tantum cordibus recipietur. Et in congerie. Quia in congregatione peccantium astutiæ suæ insidias exerit; quoniam autem multi sunt mali, recte congeries nominantur.
†21:33 Dulcis fuit. Cocytus, luctus infirmantium dicitur, etc., usque ad signantes quod ibi sit luctus iniquus. Et post se omnem. Ibid. Homo humana sapiens hic intelligitur; post se omnem hominem trahit, quia cunctos, quos carnales invenerit, sub suæ ditionis jugum rapit: qui et nunc priusquam appareat, innumerabiles trahit, etsi non omnes, quia multi a carnalitate retrahuntur.
‡21:34 Quomodo igitur consolamini, etc. Quoniam si iniquus in hac vita permittitur prosperari, quod de Antichristo ostensum est, necesse est ut electus debeat sub flagelli freno retineri. Cum responsio vestra, etc. Eum enim consolari non poterant, in quo suis sermonibus veritati contraibant. Nam cum hunc hypocritam dicerent, quoniam mentiendo culpam perpetrabant, afflicti justi pœnam augebant; quia diligentem veritatem torquet culpa alienæ fallaciæ.