24
[Ab Omnipotente non sunt abscondita tempora: qui autem noverunt eum, ignorant dies illius.* Qui autem. Quia etsi jam per fidem Deum novimus, qualiter tamen sit ejus æternitas sine præterito vel futuro, non videmus. Beatus Job ne plus sapiat quam oportet sapere, dies Domini non posse comprehendi testificans, ad hæreticorum mox superbiam respectum mentis convertit: qui alta sapere appetunt, de quibus sequitur: Alii terminos transtulerunt; diripuerunt greges, et paverunt eos. Alii terminos. Quos, aliorum nomine, etc., usque ad et doctrinis pestiferis ad interficiendum nutriunt. Asinum pupillorum abegerunt, et abstulerunt pro pignore bovem viduæ. Asinum pupillorum. Pupillos dicit, electos, etc., usque ad a ministerio bonorum repellunt. Et abstulerunt. Vidua dicitur Ecclesia, etc., usque ad ut eorum etiam sequaces trahant, unde subdit: Subverterunt pauperum viam, et oppresserunt pariter mansuetos terræ.§ Subverterunt pauperum. Nonnunquam hi qui mansueti atque humiles videntur, si servare discretionem nesciunt, exemplis aliorum cadunt. Alii quasi onagri in deserto egrediuntur ad opus suum: vigilantes ad prædam, præparant panem liberis.** Alii quasi onagri. Sunt enim hæretici qui populis admisceri refugiunt, sed secessum vitæ secretioris petunt, et eo amplius peste suæ persuasionis inficiunt, quo quasi ex vitæ meritis reverentiores videntur. Onagris autem comparantur, qui in suis voluptatibus dimissi a vinculo fidei rationis sunt alieni. Egrediuntur. Non enim Dei, sed opus suum peragunt, dum non recta dogmata, sed propria desideria sequuntur. Vigilantesque ad prædam. Ad prædam vigilant, qui verba justorum ad proprium sensum semper rapere conantur, ut per hoc perversis filiis panem erroris parent. Agrum non suum demetunt, et vineam ejus, quem vi oppresserint, vindemiant.†† Agrum non suum. Agri vel vineæ nomine Ecclesia signatur, quam perversi prædicatores demetunt, et auctorem ejus in membris suis opprimendo vindemiant: qui Creatoris gratiam persequentes, dum quosdam de illa, qui recti videbantur, rapiunt, quid aliud quam spicas vel botros animarum tollunt? Nudos dimittunt homines, indumenta tollentes, quibus non est operimentum in frigore:‡‡ Nudos dimittunt homines. Sicut vestimenta corpus, sic bona opera protegunt animam. Hæretici itaque cum quorumdam bona opera destruunt, vestimenta tollunt. Quibus non. Operimentum ad justitiam pertinet, etc., usque ad sine veste boni operis moriantur. Quos imbres montium rigant. Id est fluenta prædicatorum satiant. Et non habentes. Lapides dicit fortes viros, etc., usque ad lapides amplexantur? quos imbres montium rigant, et non habentes velamen, amplexantur lapides. Vim fecerunt deprædantes pupillos, et vulgum pauperem spoliaverunt. 10 Nudis et incedentibus absque vestitu, et esurientibus tulerunt spicas.§§ Nudis et incedentibus absque vestitu. Qui nec bona nec mala operatur, etc., usque ad quasi aristarum paleas subtrahimus, ut medulla spiritus reficiamur. 11 Inter acervos eorum meridiati sunt, qui calcatis torcularibus sitiunt.*** Qui calcatis torcularibus.GREG. Qui Ecclesiam persequuntur, etc., usque ad in eorum actibus quasi in meridie quiescunt. 12 De civitatibus fecerunt viros gemere, et anima vulneratorum clamavit: et Deus inultum abire non patitur.††† De civitatibus fecerunt vi gemere. Quia civitates a conviventibus populis, etc., usque ad eos qui per viam Dei non fluxe, sed viriliter currunt. 13 Ipsi fuerunt rebelles lumini: nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus.‡‡‡ Et anima vulneratorum clamavit. Vulneratur anima justorum, cum fides infirmorum turbatur; clamat autem, dum alieno lapsu tabescit. Ipsi fuerunt rebelles lumini. Lumini rebelles sunt, qui sua desideria sequendo bonum despiciunt quod noverunt. Nescierunt vias ejus. Qui enim prius sciendo rebelles sunt, postmodum cæcantur, ut nesciant. Nec reversi sunt. Angustior est semita quam via. Qui autem manifestiora agere contemnunt ad subtiliora intelligenda non perveniunt; exspectavit autem Deus, ut per ejus semitas pergerent; sed utinam per eas vel reverti voluissent, ut vitæ itinera quæ noverunt per innocentiam, saltem tenerent per pœnitentiam. 14 Mane primo consurgit homicida; interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur.§§§ Mane primo consurgit homicida. Quia perversus quisque in prosperitate præsentis vitæ quæ per mane designatur humilium vitam deprimendo interimit, et in adversitate et dejectione positus quæ per noctem designatur per iniqua consilia latenter lædit ut fur. 15 Oculus adulteri observat caliginem, dicens: Non me videbit oculus: et operiet vultum suum.* Oculus adulteri. Hoc de hæreticis dicitur: Sicut enim is qui adulterium facit carnem alienæ conjugis sibi illicite conjungit: ita hæritici, cum fidelem animam in suo errore rapiunt, quasi alienam conjugem tollunt. Et operiet vultum suum. Vultus humani cordis est similitudo Dei, quem perversus operit, ut cognosci a districto judice nequeat cum vitam suam malis actibus confundit, unde dicet: Nunquam novi vos. 16 Perfodit in tenebris domos, sicut in die condixerant sibi, et ignoraverunt lucem. Perfodit. Domorum nomine, etc., usque ad perversa loqui minime audebant Sicut in. Quia cum justos conspicerent in prosperitate, quoniam loqui non poterant, ad maligna contra eos consilia vacabunt. 17 Si subito apparuerit aurora, arbitrantur umbram mortis: et sic in tenebris quasi in luce ambulant. Si subito. Cum enim justos ad regendæ potestatis viderint culmen erumpere, perturbantur. Hi gaudent de dejectione bonorum, sed si subito apparuerit aurora, id est, si ad regimen veniunt boni, arbitrantur umbram mortis, quia quæ perverse egerunt puniri, timent, corrigi nolunt, sed laxe ire eligunt et in culpa gaudere, unde dicit Et sic in. Quia ita gaudent in nocte peccati, ac si eos lux justitiæ circumfundat; vel, in præsenti cæcitate ita læti sunt, ac si jam æternæ patriæ luce perfruantur. 18 Levis est super faciem aquæ: maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum.§ Levis est super faciem aquæ. Aquæ superficies huc atque illuc, etc., usque ad unde crebro sententia ad eum redit qui est auctor mali. Maledicta sit pars. Ibid. Quisquis in vita præsenti recta agit, etc., usque ad in reatu tamen maledictionis æternæ tenetur. Nec ambulet per viam vinearum. Ille per viam vinearum ambulat, qui universalis Ecclesiæ prædicatorem pensans, neque a fidei, neque a bonorum actuum rectitudine declinat. 19 Ad nimium calorem transeat ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius.** Ad nimium calorem transiet. Iniquitas frigori comparatur, etc., usque ad ut credat recta prædicantibus addit: 20 Obliviscatur ejus misericordia; dulcedo illius vermes: non sit in recordatione, sed conteratur quasi lignum infructuosum.†† Et usque ad inferos peccatum illius. Peccatum usque ad inferos deducitur, quod ante finem vitæ non emendatur. 21 Pavit enim sterilem quæ non parit, et viduæ bene non fecit.‡‡ Dulcedo illius. Quia naturæ vermium est, etc., usque ad tabes et fetor putredinis amatur. Non sit in recordatione. Deus pravorum vitam intuetur et obliviscitur, quia quod per districtionem sententiæ judicat, quantum est ad memoriam misericordiæ ignorat. 22 Detraxit fortes in fortitudine sua, et cum steterit, non credet vitæ suæ.§§ Pavit enim sterilem. Hoc loco sterilis caro nominatur: quæ dum sola præsentia appetit, bonas gignere cogitationes nescit: Et viduæ. Vidua anima dicitur, etc., usque ad deservire contemnit. 23 Dedit ei Deus locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam: oculi autem ejus sunt in viis illius.*** Detraxit fortes. In fortitudine suæ pravitatis fortes detrahit, cum per sui erroris astutiam potentes hujus mundi rapit. Et cum steterit. Stat in hoc mundo perversus prædicator, quousque terreno vivit in corpore, sed vitæ suæ credere renuit, quia de Deo vera cognoscere contemnit. Oculi autem ejus. GREG. in Job., l. 17. Vias suas peccator intuetur, quia sola cogitare, sola cernere nititur, quæ sibi ad commodum temporale suffragentur. 24 Elevati sunt ad modicum, et non subsistent: et humiliabuntur sicut omnia, et auferentur, et sicut summitates spicarum conterentur.††† Elevati sunt ad modicum. Subsistere enim nequeunt, qui ab æterna soliditate dividuntur. Et humiliabuntur sicut omnia. Omnia profecto terrena. Et est sensus: Stare nullo modo queunt, quia ipsa quoque fugiunt quibus innituntur: dumque temporalia diligunt, cum his et temporis volubilitate percurrunt. Et sicut summitates spicarum, etc. Spicarum summitates aristæ sunt, etc., usque ad trituræ ultimæ fortitudine frangitur, et grana apparent. 25 Quod si non est ita, quis me potest arguere esse mentitum, et ponere ante Deum verba mea?]‡‡‡ Quod si non est ita, etc. Ibid. Sensus est: Ita sunt cuncta ut protuli, etc., usque ad non est dignum tamen ut a pravis judicetur. Quis me potest arguere esse mentitum. Quasi diceret: Quæ loquor, ponere ante judicem non valetis, quia ejus vobis faciem peccantes absconditis. Verba fallacia ante Deum ponit, qui ea apud se conspectu veritatis examinat, qui, considerato intimo judice, exteriora pensat.

*24:1 Qui autem. Quia etsi jam per fidem Deum novimus, qualiter tamen sit ejus æternitas sine præterito vel futuro, non videmus. Beatus Job ne plus sapiat quam oportet sapere, dies Domini non posse comprehendi testificans, ad hæreticorum mox superbiam respectum mentis convertit: qui alta sapere appetunt, de quibus sequitur:

24:2 Alii terminos. Quos, aliorum nomine, etc., usque ad et doctrinis pestiferis ad interficiendum nutriunt.

24:3 Asinum pupillorum. Pupillos dicit, electos, etc., usque ad a ministerio bonorum repellunt. Et abstulerunt. Vidua dicitur Ecclesia, etc., usque ad ut eorum etiam sequaces trahant, unde subdit:

§24:4 Subverterunt pauperum. Nonnunquam hi qui mansueti atque humiles videntur, si servare discretionem nesciunt, exemplis aliorum cadunt.

**24:5 Alii quasi onagri. Sunt enim hæretici qui populis admisceri refugiunt, sed secessum vitæ secretioris petunt, et eo amplius peste suæ persuasionis inficiunt, quo quasi ex vitæ meritis reverentiores videntur. Onagris autem comparantur, qui in suis voluptatibus dimissi a vinculo fidei rationis sunt alieni. Egrediuntur. Non enim Dei, sed opus suum peragunt, dum non recta dogmata, sed propria desideria sequuntur. Vigilantesque ad prædam. Ad prædam vigilant, qui verba justorum ad proprium sensum semper rapere conantur, ut per hoc perversis filiis panem erroris parent.

††24:6 Agrum non suum. Agri vel vineæ nomine Ecclesia signatur, quam perversi prædicatores demetunt, et auctorem ejus in membris suis opprimendo vindemiant: qui Creatoris gratiam persequentes, dum quosdam de illa, qui recti videbantur, rapiunt, quid aliud quam spicas vel botros animarum tollunt?

‡‡24:7 Nudos dimittunt homines. Sicut vestimenta corpus, sic bona opera protegunt animam. Hæretici itaque cum quorumdam bona opera destruunt, vestimenta tollunt. Quibus non. Operimentum ad justitiam pertinet, etc., usque ad sine veste boni operis moriantur. Quos imbres montium rigant. Id est fluenta prædicatorum satiant. Et non habentes. Lapides dicit fortes viros, etc., usque ad lapides amplexantur?

§§24:10 Nudis et incedentibus absque vestitu. Qui nec bona nec mala operatur, etc., usque ad quasi aristarum paleas subtrahimus, ut medulla spiritus reficiamur.

***24:11 Qui calcatis torcularibus.GREG. Qui Ecclesiam persequuntur, etc., usque ad in eorum actibus quasi in meridie quiescunt.

†††24:12 De civitatibus fecerunt vi gemere. Quia civitates a conviventibus populis, etc., usque ad eos qui per viam Dei non fluxe, sed viriliter currunt.

‡‡‡24:13 Et anima vulneratorum clamavit. Vulneratur anima justorum, cum fides infirmorum turbatur; clamat autem, dum alieno lapsu tabescit. Ipsi fuerunt rebelles lumini. Lumini rebelles sunt, qui sua desideria sequendo bonum despiciunt quod noverunt. Nescierunt vias ejus. Qui enim prius sciendo rebelles sunt, postmodum cæcantur, ut nesciant. Nec reversi sunt. Angustior est semita quam via. Qui autem manifestiora agere contemnunt ad subtiliora intelligenda non perveniunt; exspectavit autem Deus, ut per ejus semitas pergerent; sed utinam per eas vel reverti voluissent, ut vitæ itinera quæ noverunt per innocentiam, saltem tenerent per pœnitentiam.

§§§24:14 Mane primo consurgit homicida. Quia perversus quisque in prosperitate præsentis vitæ quæ per mane designatur humilium vitam deprimendo interimit, et in adversitate et dejectione positus quæ per noctem designatur per iniqua consilia latenter lædit ut fur.

*24:15 Oculus adulteri. Hoc de hæreticis dicitur: Sicut enim is qui adulterium facit carnem alienæ conjugis sibi illicite conjungit: ita hæritici, cum fidelem animam in suo errore rapiunt, quasi alienam conjugem tollunt. Et operiet vultum suum. Vultus humani cordis est similitudo Dei, quem perversus operit, ut cognosci a districto judice nequeat cum vitam suam malis actibus confundit, unde dicet: Nunquam novi vos.

24:16 Perfodit. Domorum nomine, etc., usque ad perversa loqui minime audebant Sicut in. Quia cum justos conspicerent in prosperitate, quoniam loqui non poterant, ad maligna contra eos consilia vacabunt.

24:17 Si subito. Cum enim justos ad regendæ potestatis viderint culmen erumpere, perturbantur. Hi gaudent de dejectione bonorum, sed si subito apparuerit aurora, id est, si ad regimen veniunt boni, arbitrantur umbram mortis, quia quæ perverse egerunt puniri, timent, corrigi nolunt, sed laxe ire eligunt et in culpa gaudere, unde dicit Et sic in. Quia ita gaudent in nocte peccati, ac si eos lux justitiæ circumfundat; vel, in præsenti cæcitate ita læti sunt, ac si jam æternæ patriæ luce perfruantur.

§24:18 Levis est super faciem aquæ. Aquæ superficies huc atque illuc, etc., usque ad unde crebro sententia ad eum redit qui est auctor mali. Maledicta sit pars. Ibid. Quisquis in vita præsenti recta agit, etc., usque ad in reatu tamen maledictionis æternæ tenetur. Nec ambulet per viam vinearum. Ille per viam vinearum ambulat, qui universalis Ecclesiæ prædicatorem pensans, neque a fidei, neque a bonorum actuum rectitudine declinat.

**24:19 Ad nimium calorem transiet. Iniquitas frigori comparatur, etc., usque ad ut credat recta prædicantibus addit:

††24:20 Et usque ad inferos peccatum illius. Peccatum usque ad inferos deducitur, quod ante finem vitæ non emendatur.

‡‡24:21 Dulcedo illius. Quia naturæ vermium est, etc., usque ad tabes et fetor putredinis amatur. Non sit in recordatione. Deus pravorum vitam intuetur et obliviscitur, quia quod per districtionem sententiæ judicat, quantum est ad memoriam misericordiæ ignorat.

§§24:22 Pavit enim sterilem. Hoc loco sterilis caro nominatur: quæ dum sola præsentia appetit, bonas gignere cogitationes nescit: Et viduæ. Vidua anima dicitur, etc., usque ad deservire contemnit.

***24:23 Detraxit fortes. In fortitudine suæ pravitatis fortes detrahit, cum per sui erroris astutiam potentes hujus mundi rapit. Et cum steterit. Stat in hoc mundo perversus prædicator, quousque terreno vivit in corpore, sed vitæ suæ credere renuit, quia de Deo vera cognoscere contemnit. Oculi autem ejus. GREG. in Job., l. 17. Vias suas peccator intuetur, quia sola cogitare, sola cernere nititur, quæ sibi ad commodum temporale suffragentur.

†††24:24 Elevati sunt ad modicum. Subsistere enim nequeunt, qui ab æterna soliditate dividuntur. Et humiliabuntur sicut omnia. Omnia profecto terrena. Et est sensus: Stare nullo modo queunt, quia ipsa quoque fugiunt quibus innituntur: dumque temporalia diligunt, cum his et temporis volubilitate percurrunt. Et sicut summitates spicarum, etc. Spicarum summitates aristæ sunt, etc., usque ad trituræ ultimæ fortitudine frangitur, et grana apparent.

‡‡‡24:25 Quod si non est ita, etc. Ibid. Sensus est: Ita sunt cuncta ut protuli, etc., usque ad non est dignum tamen ut a pravis judicetur. Quis me potest arguere esse mentitum. Quasi diceret: Quæ loquor, ponere ante judicem non valetis, quia ejus vobis faciem peccantes absconditis. Verba fallacia ante Deum ponit, qui ea apud se conspectu veritatis examinat, qui, considerato intimo judice, exteriora pensat.