7
Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est:* Delicto. ISICH. Delictum aliquando dicit, etc., usque ad oblatio autem renum et pinnulæ epatis et femorum sanctimonia est. ORIG. quæst. 5 in Levit. Quidam dicunt esse delictum cum non facimus quod debemus: peccatum vero cum non facimus quod non debemus, sed non ubique hoc observatur. idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto: sanguis ejus per gyrum altaris fundetur. Sanguis ejus, etc. ISICH. Quæcunque fiunt in sacrificio pacificorum, in hoc quoque jubet fieri. Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia: duos renunculos, et pinguedinem quæ juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis. Et adolebit ea sacerdos super altare: incensum est Domini pro delicto. Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est. Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto: utriusque hostiæ lex una erit: ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit. Sicut pro peccato, etc. AUG., quæst. 20 in Levit. Peccatum est perpetratio mali, delictum desertio boni. Sicut enim aliud est declinare a malo, aliudque facere bonum, ita et aliud abstinere a bono, et aliud facere malum, et illud delictum hoc peccatum sit. Vel delictum est quod ignoranter, peccatum quod scienter committitur. ORIG., ubi supra. Sicut pro peccato, etc. Similiter jubentur adipes arietis, usque ad id est, quod a via peccati peccatorem convertunt. Ad sacerdotem, etc. Christum, qui pro nobis propitiatio factus est. In ipso ergo omne sacrificium ministratur, et agitur, et quod ex pœnitentia consequitur, ad eum refertur. Ipse enim, ut nos salvaret, venit dicens: Non veni vocare justos, sed peccatores Matth. 9.. Holocausti victimam. ISICH. Non bonum scilicet aut ovium, etc., usque ad cujus respectu patientiam habemus in passionibus. Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus. Et omne sacrificium similæ, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine præparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur:§ Habebit pellem. Circumstantiam divitiarum, quas debent offerre vero sacerdoti, qui volunt holocaustum fieri. Sathan circumstantia divitiarum pellem nominavit, dicens: Pellem pro pelle, et omnia quæ habet homo, dabit pro anima sua Job 2.. Hanc dedit Job ut pellem, id est patientiam retineret, quæ pellis dicitur ex qua fiunt multa utilia. Et quidquid in craticula, etc. Quia hæc theologiæ incarnationis proxima sunt, necessario offerentis sacerdotis sunt, id est Christi nati, passi, et qui resurrexit. 10 sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura æqua per singulos dividetur.** Sive oleo conspersa, etc. ORIG. hom. 5 in Levit. Sacrificium jubetur fieri in oleo etc., usque ad alter in sartagine, tertius in craticula. ISICH. Conspersum oleo sacrificium de simila dicit, etc., usque ad filiis Aaron deputavit. 11 Hæc est lex hostiæ pacificorum quæ offertur Domino. 12 Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas:†† Si pro gratiarum actione fuerit oblatio. Ad litteram pro gratiarum actione fit oblatio, cum quis de magna tribulatione liberatus gratias agit, sicut Moyses post transitum maris Rubri Exod. 15..Mystice quoque, qui majora crimina non commiserit, Dei misericordiæ laudes persolvit, qui se immunem ab horrendis criminibus custodivit. Et lagana azyma uncta oleo. Panem, scilicet tenuem et latum, qui scientiam prophetarum significat. Quantum autem distat inter soliditatem panis et teneritudinem lagani, tantum inter scientiam veteris et Novi Testamenti; panes ergo sparguntur oleo, lagana unguntur, quia majus est lumen et gratia Novi Testamenti quam veteris. Coctamque similam, et collyridas olei, etc. Divinam scilicet sapientiam, quæ coquitur igne charitatis. Nam Christus Dei sapientia propter nimiam charitatem se tradit morti. 13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, quæ immolatur pro pacificis: 14 ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hostiæ sanguinem,‡‡ Offeretur Domino, et erit sacerdotis, etc. LXX: Et offeret de omnibus muneribus suis laudationem Dei sacerdoti profundenti sanguinem salutaris illi erit. Non enim volentis neque currentis, sed Dei miserentis est Rom. 9.. Christo autem ministranti et perficienti sacrificium primitiæ offerendæ sunt. 15 cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane.§§ Cujus carnes eadem comedentur die, etc. ORIG., ubi supra. Alius animæ cibus est lactis, etc., usque ad: Sint, inquit, nova et vetera. Usque mane. Futurum sæculum, ubi erit verus dies qui nocti hujus sæculi succedit, non vult nostram vitam imperfectam relinqui per quam nos oportet salvari: in futuro enim non licebit operari. 16 Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die: sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est:*** Si voto vel sponte, etc. Omne sacrificium pacificorum, vel salutare spontaneum est, unde inter dona superius positum est. Sed gratiarum actionis vel laudis sacrificium, quamvis species ejus sit, quia rationabile est, voluntarium non dicitur: quia, cum rationales sumus, debitum quodammodo præcipuum Creatori debemus rationabile sacrificium. Eadem similiter. Quia quidam post hujus vitæ finem aliam talem descripserunt, introducentes quoddam sæculum mille annorum in quo Jerusalem ædificatur et templum ejus, et sancta sanctorum restaurabuntur, et sacrificia offerentur. Sed si quis hoc credit, et quodammodo in mente comedit, sperans se eo tempore comedere, quod est impossibile, oblatio ejus non suscipitur, quia polluta, peccatum quoque contrahit, unde ait: Quæcunque anima tali se edulio contaminaverit, etc. Sed et si quid, etc. ORIG., ubi supra. Duos dies, quibus licet vesci carnibus sacrificii, etc., usque ad non ergo assumam nobis cunctorum scientiam. 17 quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.††† Tertius invenerit dies. Futurum sæculum in quo generalis resurrectio, quam Christi resurrectio significavit. Mane facto tertii diei, tunc quod reliquum est igne consumetur: quodcunque enim salutare imperfectum reliquerimus, aut malum fecerimus, tanquam ligna, fenum, aut stipula, igne consumetur: nos autem detrimentum patiemur I Cor. 3.. 18 Si quis de carnibus victimæ pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti: quin potius quæcumque anima tali se edulio contaminaverit, prævaricationis rea erit. 19 Caro, quæ aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni: qui fuerit mundus, vescetur ex ea.‡‡‡ Caro quæ, etc. ORIG., hom. 5 in Levit. Carnes sanctæ divina verba intelliguntur, usque ad et aliena immunditia pollutus est. 20 Anima polluta quæ ederit de carnibus hostiæ pacificorum, quæ oblata est Domino, peribit de populis suis. 21 Et quæ tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei quæ polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis.§§§ Vel jumenti. Jumenta immunda sunt qui immundis et terrenis actionibus intenti sunt, unde fornicatores equi emissarii dicti sunt. 22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 23 Loquere filiis Israël: Adipem ovis, et bovis, et capræ non comedetis.* Adipem ovis, etc. Idest nec fortis, nec innocentis, nec pœnitentis, bona intentio vel desiderium sinistra interpretatione depravandum tanquam per hypocrisim sit factum, ne quis velit meritum alterius exterminare, et quasi comedendo imminuere. AUG., quæst. 21 in Levit. tom. 3. Dixit superius, etc., usque ad sibi elegerunt mortem peccati. 24 Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus. In varios usus. Non solum bonorum imitando opera, sed etiam malorum nobis in exemplum trahendo. Legimus enim Herodem natalis sui diem celebrasse, et epulas sanguine fœdasse Matth. 14.: tale desiderium in usum habemus ut caveamus, sed econtrario nostri natalis diem quo in paradiso fuimus, cum luctu et afflictione memoremus. Pharisæus superbiens ait: Gratias ago tibi, quia non sum sicut cæteri homines, etc. Luc. 18. Nos econtrario dicamus: Deus, miserere mei, quia non sum similis servis tuis, qui angelicam ducunt vitam in terris. 25 Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo. Si quis adipem, etc. ORIG. Quasi: nemo scandalizet unum ex his minimis, qui in me credunt, etc. Sanguis comedi prohibetur, quasi, ne glorieris adversus fractos ramos, ne tu excidaris, et illi, si non permanserint in incredulitate, inserantur Rom. 11.. Sanguis autem Judæorum populus recte intelligitur: non enim ex fide neque ex spiritu Abrahæ, sed tantum de sanguine ejus descendit. 26 Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus. 27 Omnis anima, quæ ederit sanguinem, peribit de populis suis. 28 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 29 Loquere filiis Israël, dicens: Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus.§ Qui offert victimam. ORIG. hom. 5 in Levit. Alia littera, etc., usque ad et salutis suæ conscius gratias Domino refert. ID., ibid. Sacrificium quod dicitur salutare, etc., usque ad qui portant vasa Domini. 30 Tenebit manibus adipem hostiæ, et pectusculum: cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti,** Tenebit manibus, etc. HIERON., epist. ad Fabiolam, tom. 1. De victimis salutaribus adipem offerunt sacerdotes, etc., usque ad ut discat contemnere quæ se videt in secessum projicere. LXX: Offerens sacrificium salutare Domino, offeret munus suum Domino de sacrificio salutari ejus. Quod exponens adjungit: Tenebit manibus adipem hostiæ. Vel juxta LXX: manus ejus offerent ex ea Domino: Ipsum enim oportet quæ ad salutem suam pertinent operari: quia justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum Ezech. 18.. Pectusculum autem erit, etc. ISID. Pectus datur sacerdoti, ut cogitationem mundam et doctrinæ habeat notitiam. Brachium dextrum, ut bona opera habeat, et ad pugnam contra diabolum armata manu procedat, et quod corde conceperit, operum exemplo perficiat. Datur et de privato maxilla, ut eloquentia polleat: datur et venter, ut luxuriam exstinguat, et gulam contemnat. 31 qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus. 32 Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis.†† Sacerdotis. AUG. Christi, in sacerdote figurati. Unde solus sacerdos potest sacrificium hoc perficere. Incipere enim bonum nostrum est: perficere et ad finem ducere, divinæ gratiæ est. Non est volentis neque currentis, sed Dei miserentis dirigere actiones: unde et brachium Dei nominatur. Unde recte armum vel, juxta LXX: brachium accepit. 33 Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua.‡‡ Qui obtulerit sanguinem, etc. Christus est, qui verum sanguinem pacificorum et adipem, animas scilicet et desideria salutarium offert, qui est de filiis Aaron sacerdos scilicet singularis et in omnibus præcipuus, cui cedit armus dexter in portionem, id est, omnis actio bona et perfecta. 34 Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israël. 35 Hæc est unctio Aaron et filiorum ejus in cæremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur,§§ Hæc est unctio. ISICH. Videntur ergo hæc ad unctionem sacerdotum pertinere, etc., usque ad quid autem per prædictam unctionem intellexerit in sequentibus ostendit. 36 et quæ præcepit eis dari Dominus a filiis Israël religione perpetua in generationibus suis. 37 Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis,*** Ista est lex holocausti, etc. ORIG., hom. 5. Cum proposuerit legislator, etc., usque ad in qua figurarum veritas conservatur. Ista est lex, etc. ISICH. Vides differentes conversationes quæ Deo conjungunt, honorem scilicet, sapientiæ perfectum, qui significatur per holocaustum; vel justitiam mediocrem, quæ operatur ea quæ sunt ad salutem. Sacrificia enim pacificorum vel per holocaustum vel per oblationem recte esse utilia ad sacerdotalem dignitatem lex intellexit. Unde in die qua legem unctionis mandavit, subdidit ea quæ sunt de sacrificiis simulque omnia breviter memoravit. 38 quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Israël ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.††† In monte Sinai. Qui rubus vel tentatio interpretatur: similis est autem rubo tentatio: asperum enim virgultum est et difficile capitur: sic corona bonæ vitæ in tentationibus et tribulationibus vix habetur. Unde: Beatus vir qui sustinet tentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ Jac., 2..

*7:1 Delicto. ISICH. Delictum aliquando dicit, etc., usque ad oblatio autem renum et pinnulæ epatis et femorum sanctimonia est. ORIG. quæst. 5 in Levit. Quidam dicunt esse delictum cum non facimus quod debemus: peccatum vero cum non facimus quod non debemus, sed non ubique hoc observatur.

7:2 Sanguis ejus, etc. ISICH. Quæcunque fiunt in sacrificio pacificorum, in hoc quoque jubet fieri.

7:7 Sicut pro peccato, etc. AUG., quæst. 20 in Levit. Peccatum est perpetratio mali, delictum desertio boni. Sicut enim aliud est declinare a malo, aliudque facere bonum, ita et aliud abstinere a bono, et aliud facere malum, et illud delictum hoc peccatum sit. Vel delictum est quod ignoranter, peccatum quod scienter committitur. ORIG., ubi supra. Sicut pro peccato, etc. Similiter jubentur adipes arietis, usque ad id est, quod a via peccati peccatorem convertunt. Ad sacerdotem, etc. Christum, qui pro nobis propitiatio factus est. In ipso ergo omne sacrificium ministratur, et agitur, et quod ex pœnitentia consequitur, ad eum refertur. Ipse enim, ut nos salvaret, venit dicens: Non veni vocare justos, sed peccatores Matth. 9.. Holocausti victimam. ISICH. Non bonum scilicet aut ovium, etc., usque ad cujus respectu patientiam habemus in passionibus.

§7:9 Habebit pellem. Circumstantiam divitiarum, quas debent offerre vero sacerdoti, qui volunt holocaustum fieri. Sathan circumstantia divitiarum pellem nominavit, dicens: Pellem pro pelle, et omnia quæ habet homo, dabit pro anima sua Job 2.. Hanc dedit Job ut pellem, id est patientiam retineret, quæ pellis dicitur ex qua fiunt multa utilia. Et quidquid in craticula, etc. Quia hæc theologiæ incarnationis proxima sunt, necessario offerentis sacerdotis sunt, id est Christi nati, passi, et qui resurrexit.

**7:10 Sive oleo conspersa, etc. ORIG. hom. 5 in Levit. Sacrificium jubetur fieri in oleo etc., usque ad alter in sartagine, tertius in craticula. ISICH. Conspersum oleo sacrificium de simila dicit, etc., usque ad filiis Aaron deputavit.

††7:12 Si pro gratiarum actione fuerit oblatio. Ad litteram pro gratiarum actione fit oblatio, cum quis de magna tribulatione liberatus gratias agit, sicut Moyses post transitum maris Rubri Exod. 15..Mystice quoque, qui majora crimina non commiserit, Dei misericordiæ laudes persolvit, qui se immunem ab horrendis criminibus custodivit. Et lagana azyma uncta oleo. Panem, scilicet tenuem et latum, qui scientiam prophetarum significat. Quantum autem distat inter soliditatem panis et teneritudinem lagani, tantum inter scientiam veteris et Novi Testamenti; panes ergo sparguntur oleo, lagana unguntur, quia majus est lumen et gratia Novi Testamenti quam veteris. Coctamque similam, et collyridas olei, etc. Divinam scilicet sapientiam, quæ coquitur igne charitatis. Nam Christus Dei sapientia propter nimiam charitatem se tradit morti.

‡‡7:14 Offeretur Domino, et erit sacerdotis, etc. LXX: Et offeret de omnibus muneribus suis laudationem Dei sacerdoti profundenti sanguinem salutaris illi erit. Non enim volentis neque currentis, sed Dei miserentis est Rom. 9.. Christo autem ministranti et perficienti sacrificium primitiæ offerendæ sunt.

§§7:15 Cujus carnes eadem comedentur die, etc. ORIG., ubi supra. Alius animæ cibus est lactis, etc., usque ad: Sint, inquit, nova et vetera. Usque mane. Futurum sæculum, ubi erit verus dies qui nocti hujus sæculi succedit, non vult nostram vitam imperfectam relinqui per quam nos oportet salvari: in futuro enim non licebit operari.

***7:16 Si voto vel sponte, etc. Omne sacrificium pacificorum, vel salutare spontaneum est, unde inter dona superius positum est. Sed gratiarum actionis vel laudis sacrificium, quamvis species ejus sit, quia rationabile est, voluntarium non dicitur: quia, cum rationales sumus, debitum quodammodo præcipuum Creatori debemus rationabile sacrificium. Eadem similiter. Quia quidam post hujus vitæ finem aliam talem descripserunt, introducentes quoddam sæculum mille annorum in quo Jerusalem ædificatur et templum ejus, et sancta sanctorum restaurabuntur, et sacrificia offerentur. Sed si quis hoc credit, et quodammodo in mente comedit, sperans se eo tempore comedere, quod est impossibile, oblatio ejus non suscipitur, quia polluta, peccatum quoque contrahit, unde ait: Quæcunque anima tali se edulio contaminaverit, etc. Sed et si quid, etc. ORIG., ubi supra. Duos dies, quibus licet vesci carnibus sacrificii, etc., usque ad non ergo assumam nobis cunctorum scientiam.

†††7:17 Tertius invenerit dies. Futurum sæculum in quo generalis resurrectio, quam Christi resurrectio significavit. Mane facto tertii diei, tunc quod reliquum est igne consumetur: quodcunque enim salutare imperfectum reliquerimus, aut malum fecerimus, tanquam ligna, fenum, aut stipula, igne consumetur: nos autem detrimentum patiemur I Cor. 3..

‡‡‡7:19 Caro quæ, etc. ORIG., hom. 5 in Levit. Carnes sanctæ divina verba intelliguntur, usque ad et aliena immunditia pollutus est.

§§§7:21 Vel jumenti. Jumenta immunda sunt qui immundis et terrenis actionibus intenti sunt, unde fornicatores equi emissarii dicti sunt.

*7:23 Adipem ovis, etc. Idest nec fortis, nec innocentis, nec pœnitentis, bona intentio vel desiderium sinistra interpretatione depravandum tanquam per hypocrisim sit factum, ne quis velit meritum alterius exterminare, et quasi comedendo imminuere. AUG., quæst. 21 in Levit. tom. 3. Dixit superius, etc., usque ad sibi elegerunt mortem peccati.

7:24 In varios usus. Non solum bonorum imitando opera, sed etiam malorum nobis in exemplum trahendo. Legimus enim Herodem natalis sui diem celebrasse, et epulas sanguine fœdasse Matth. 14.: tale desiderium in usum habemus ut caveamus, sed econtrario nostri natalis diem quo in paradiso fuimus, cum luctu et afflictione memoremus. Pharisæus superbiens ait: Gratias ago tibi, quia non sum sicut cæteri homines, etc. Luc. 18. Nos econtrario dicamus: Deus, miserere mei, quia non sum similis servis tuis, qui angelicam ducunt vitam in terris.

7:25 Si quis adipem, etc. ORIG. Quasi: nemo scandalizet unum ex his minimis, qui in me credunt, etc. Sanguis comedi prohibetur, quasi, ne glorieris adversus fractos ramos, ne tu excidaris, et illi, si non permanserint in incredulitate, inserantur Rom. 11.. Sanguis autem Judæorum populus recte intelligitur: non enim ex fide neque ex spiritu Abrahæ, sed tantum de sanguine ejus descendit.

§7:29 Qui offert victimam. ORIG. hom. 5 in Levit. Alia littera, etc., usque ad et salutis suæ conscius gratias Domino refert. ID., ibid. Sacrificium quod dicitur salutare, etc., usque ad qui portant vasa Domini.

**7:30 Tenebit manibus, etc. HIERON., epist. ad Fabiolam, tom. 1. De victimis salutaribus adipem offerunt sacerdotes, etc., usque ad ut discat contemnere quæ se videt in secessum projicere. LXX: Offerens sacrificium salutare Domino, offeret munus suum Domino de sacrificio salutari ejus. Quod exponens adjungit: Tenebit manibus adipem hostiæ. Vel juxta LXX: manus ejus offerent ex ea Domino: Ipsum enim oportet quæ ad salutem suam pertinent operari: quia justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum Ezech. 18.. Pectusculum autem erit, etc. ISID. Pectus datur sacerdoti, ut cogitationem mundam et doctrinæ habeat notitiam. Brachium dextrum, ut bona opera habeat, et ad pugnam contra diabolum armata manu procedat, et quod corde conceperit, operum exemplo perficiat. Datur et de privato maxilla, ut eloquentia polleat: datur et venter, ut luxuriam exstinguat, et gulam contemnat.

††7:32 Sacerdotis. AUG. Christi, in sacerdote figurati. Unde solus sacerdos potest sacrificium hoc perficere. Incipere enim bonum nostrum est: perficere et ad finem ducere, divinæ gratiæ est. Non est volentis neque currentis, sed Dei miserentis dirigere actiones: unde et brachium Dei nominatur. Unde recte armum vel, juxta LXX: brachium accepit.

‡‡7:33 Qui obtulerit sanguinem, etc. Christus est, qui verum sanguinem pacificorum et adipem, animas scilicet et desideria salutarium offert, qui est de filiis Aaron sacerdos scilicet singularis et in omnibus præcipuus, cui cedit armus dexter in portionem, id est, omnis actio bona et perfecta.

§§7:35 Hæc est unctio. ISICH. Videntur ergo hæc ad unctionem sacerdotum pertinere, etc., usque ad quid autem per prædictam unctionem intellexerit in sequentibus ostendit.

***7:37 Ista est lex holocausti, etc. ORIG., hom. 5. Cum proposuerit legislator, etc., usque ad in qua figurarum veritas conservatur. Ista est lex, etc. ISICH. Vides differentes conversationes quæ Deo conjungunt, honorem scilicet, sapientiæ perfectum, qui significatur per holocaustum; vel justitiam mediocrem, quæ operatur ea quæ sunt ad salutem. Sacrificia enim pacificorum vel per holocaustum vel per oblationem recte esse utilia ad sacerdotalem dignitatem lex intellexit. Unde in die qua legem unctionis mandavit, subdidit ea quæ sunt de sacrificiis simulque omnia breviter memoravit.

†††7:38 In monte Sinai. Qui rubus vel tentatio interpretatur: similis est autem rubo tentatio: asperum enim virgultum est et difficile capitur: sic corona bonæ vitæ in tentationibus et tribulationibus vix habetur. Unde: Beatus vir qui sustinet tentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ Jac., 2..