*2:1 Exiit edictum a Cæsare. AUG., BED. Augustus duodecim annis circa nativitatem Christi in pace regnavit, etc., usque ad hic primum Judæa facta est stipendiaria Romanis.
†2:2 Prima. BEDA. Jam diversis temporibus, pleræque partes terrarum leguntur descriptæ, sed hæc est prima earum quæ totum orbem concluserunt, quæ professio est mentium, quia nullus excluditur. Vel certe tunc primum cœpit, quando Cyrinus a Cæsare in Syriam missus est, censor patrimoniorum futurus.
‡2:4 Nazareth. ID. Quotidie Dominus in Nazareth concipitur, etc., usque ad quod instantia loquentis magistri nihil valet nisi augmentum superni juvaminis ut audiatur acceperit.
§2:6 Factum est autem. Alibi concipi, alibi nasci Dominus voluit, ut insidiantis Herodis furorem facilius evaderet. Humilitas Christi commendatur, quia non solum incarnari, sed etiam illo tempore nasci voluit, quo mox natus censui Cæsaris propter nostram liberationem subderetur.
**2:7 Pannis eum involvit. Vilibus induitur pannis, ut stolam immortalitatis reciperemus. Manus et pedes stringuntur; ut manus nostræ ad bene operandum, pedes in viam pacis dirigantur; parvulus factus, ut nos perfecti simus.
††2:8 Et pastores. BEDA. Nato summo pastore, pastores ab insidiis noctis, etc., usque ad super quos divina gratia largius coruscat.
‡‡2:9 Et ecce angelus Domini. ID. Et concipiendum, et conceptum, et natum Dominum, cœli cives testantur, ut et mortales sufficienter imbuant, et suum auctori servitium impendant.
§§2:12 Infantem pannis involutum. ID. Crebris infantia Salvatoris et angelorum testimoniis, et evangelistarum est inculcata, ut mentibus nostris altius infigatur quid pro nobis sit factus: In quo humilitas commendatur: Quia cum esset dives, pauper pro nobis factus est, ut inopia sua nos ditaret II Cor. 8..
***2:14 Et in terra pax. Quando peccando eramus a Deo extranei, extraneos nos angeli deputabant; sed quia cognovimus regem nostrum, recognoverunt nos angeli cives suos. Et timet angelus adorari ab humana natura quam in suo rege considerat. Hominibus bonæ voluntatis. BEDA. Qui suscipiunt natum Christum, non his qui audita ejus nativitate sunt turbati et eum persecuti. Non est pax impiis, dicit Dominus Isa. 48..
†††2:16 Et venerunt festinantes. BEDA. Non cum desidia Christi quærenda est præsentia, etc., usque ad quasi in præsepio invenient.
‡‡‡2:17 Videntes autem. Visio vel cognitio Dei est, et hæc est sola vita hominum ut cognoscant verum Patrem, et quem misit Jesum Christum esse unum Deum.
§§§2:18 Mirati sunt. Mirantur et de mysterio incarnationis et de tanta pastorum attestatione, qui fingere audita nescirent, sed simplici facundia vera prædicarent. Sed Dominus non rethores, sed piscatores ad evangelizandum destinavit. Sic et in Vetere Testamento suæ dispensationis nuntios pastores ordinavit. Ideo non est parvipendenda pastorum attestatio.
*2:20 Et reversi, etc. BEDA. Sic spirituales pastores modo dormientibus aliis contemplando cœlestia subvehuntur, etc., usque ad dum dicunt: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonæ voluntatis.
†2:22 Tulerunt illum. Parvuli qui de toto regno Judæorum ad templum portabantur, si erant de tribu Levi, in ministerium domus perpetuo detinebantur. Si de alia tribu, pretio dato a parentibus primogeniti redimebantur ad propria referendi.
‡2:23 Sicut scriptum. BEDA. Scriptum est in lege: Mulier quæ suscepto, etc., usque ad cum bonorum operum fructibus supernæ beatitudinis gaudia subit.
§2:24 Par turturum. ID. Hæc oblatio pauperum erat, qui non sufficerent offerre agnum, ut per omnia humilitas Domini pateat.
**2:25 Et ecce homo. Non solum angeli, sed omnis ætas et sexus testimonium nato reddunt puero. Et sicut ab omnium sæculorum fidelibus præsagiebatur, ita veniens omnium sanctorum laude prædicatur.
††2:27 Puerum. Cum pueritia post septem annos infantiæ incipiat, Jesus frequenter puer dicitur, non tam ætate quam pro servitio, unde Propheta: Ecce puer meus, quia Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare Isa. 42.
‡‡2:29 Nunc dimittis servum tuum. AMBR. Qui vult dimitti, veniat in Hierusalem, etc., usque ad tunc dimittetur ut non videat mortem, quia viderat vitam.
§§2:34 Ecce positus est hic. In ruinam illorum qui steterant, et resurrectionem illorum qui ceciderant; vel in ruinam vitiorum, et in resurrectionem virtutum. Non in se tantum, sed in suis quoque prædicatoribus positus est in ruinam et resurrectionem, unde Apostolus: Christi bonus odor sumus Deo, in his qui salvi fiunt, et in his qui pereunt. Bono enim odore, alii salvantur, alii pereunt II Cor. 2..
***2:35 Gladius. BEDA. Dolor Dominicæ passionis, etc., usque ad zizania germinare conspicit. Ut revelentur. Ante erat incertum qui Judæorum Christi gratiam reciperent, qui conspuerent: sed audita nativitate revelantur cogitationes, et Herodes et alii turbantur, quidam ad Christi magisterium accedunt.
†††2:36 Et erat Anna, etc. Quia per virum et mulierem vita totius mundi perdita est, in testimonio vitæ per Christum redeuntis Anna conjungitur Simeoni. Convenit mysteriis Ecclesiæ, quod Anna gratia interpretatur, quæ est filia Phanuel, qui facies Dei dicitur, unde supra: Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine Psal. 4.. De tribu Aser. Id est beati, descendit, qui inter duodecim patriarchas ordine nascendi octavus est, propter mysterium resurrectionis. Quinque sunt Annæ. Prima mater Samuel, secunda uxor Raguel, tertia mater Tobiæ, quarta filia Phanuel, quinta mater Mariæ. Processerat in diebus. BEDA. Juxta historiam, Anna, et devotæ conversationis, etc., usque ad multiplicantur propter apostolicam doctrinam.
‡‡‡2:38 Omnibus qui, etc. Omnibus fidelibus qui jugo Herodis alienigenæ gravati, liberationem civitatis et populi exspectabant, promittebat per adventum Christi in proximo redemptionem a tyrannide alieni.
§§§2:40 Puer autem. BEDA. In eo quod puer erat, etc., usque ad homo fieri cœpisset, perfectus esset ut Deus.
*2:41 Et ibant parentes, etc. ID. Merito Lucas inter quatuor animalia vitulo comparatur, etc., usque ad discipulos Domini in templo laudantes in fine Evangelii sui concludit.
†2:45 Et non invenientes. ID. Si quæritur quomodo potuit a parentibus obliviscendo relinqui, etc., usque ad cum altero parente reversum.
‡2:46 In medio. ID. Quasi fons, medius doctorum sedet, sed quasi exemplar humilitatis, prius interrogat et audit quam instruat, ne parvuli a senioribus doceri erubescant, ne infirmus docere audeat.
§2:49 Quid est quod me quærebatis? ID. Non quod eum quasi filium quærunt vituperat, sed quis sit sibi verus Pater insinuat, et quid potius debeat ei cui est æternus Filius, mentis oculos attollere cogit. Quia enim Deus et homo est, nunc excelsa Deitatis, nunc infirma præfert humanitatis. Quasi Filius Dei in templo commoratur, quasi Filius hominis cum parentibus quo jubent regreditur.
**2:51 Et mater ejus conservabat omnia verba hæc in corde suo. Omnia quæ de Domino, vel a Domino facta cognovit, sive quæ intellexit, sive quæ nondum intelligere potuit, omnia in memoria recondebat, ut, quando tempus prædicandæ seu scribendæ incarnationis ejus adveniret, sufficienter universa prout essent gesta posset explicare quærentibus. Sic nos crebra factorum et dictorum Domini meditatione importunos cogitatus repellamus, et alios instruere laboremus.
††2:52 Proficiebat sapientia. BEDA. Sicut est carnis ætate proficere, etc., usque ad utraque pariter salvaretur.