*5:1 Factum est autem. Nec tempore, nec loco turba a studio sanandi cohibetur; vesper incumbit, et tamen sequitur; stagnum occurrit, et turba urget, et ideo ascendit in navim Petri. Secus stabat. BEDA. Stagnum, præsens sæculum designat. Dominus autem jam non in stagno quasi jam non in carne passibili, sed secus stagnum, quia in ea carne in qua passus est stabilitatem perpetuæ quietis adiit.
†5:2 Vidit duas naves. ID. Duæ naves, mystice, circumcisionem et præputium significant quas vidit, quia in utroque populo novit qui sunt ejus, quorum corda a fluctibus sæculi ad futuræ vitæ tranquillitatem, quasi ad littus misericorditer vivendo, provenit.
‡5:3 Rogavit eum. ID. Quod primo rogat navim a terra reduci pusillum, etc., usque ad ad remotiores gentes quibus postea prædicatum est pertinet.
§5:4 Duc in altum. AMBR. Etsi aliis imperatur ut laxent retia, etc., usque ad vel de Spiritu sancti profluentibus donis instruitur Ecclesia, et armatur.
**5:5 In verbo, etc. BEDA. Nisi verbo gratiæ laxata fuerint instrumenta disputationum, etc., usque ad etiam inter persequentium scandala.
††5:7 Et impleverunt. ID. Hæc impletio usque in finem sæculi crescit, etc., usque ad et talis humilitas meretur piam Domini consolationem.
‡‡5:10 Ex hoc jam. ID. Hoc ad ipsum Petrum specialiter pertinet, cui exponitur quid captura significet piscium. Sed sicut tunc per retia pisces, sic per verba aliquando capiet homines, in quo Petro est typus totius Ecclesiæ.
§§5:12 In una civitatum. Hic duo adventus in Capharnaum notantur. Primus, incarcerato Joanne, quando fecit continue illa tria miracula; secundus, quando descendit de monte electis apostolis, quando fit istud miraculum de leproso.
***5:13 Tetigit. Propter humilitatem, ut nos doceret nullum spernere pro aliqua corporis maculatione. Tangit non dedignatus, imperat non diffisus, adhibet operis testimonium. Volo. Dicit propter Fotinum, imperat propter Arium, tangit propter Manichæum.
†††5:14 Præcepit illi. BEDA. Taceri jubet, nec taceri potest. Non quod aliquid voluerit et non potuerit, sed dat exemplum ut sui in magnis quæ faciunt latere velint, sed ut prosint aliis, prodantur inviti.
‡‡‡5:15 Et conveniebant turbæ, etc. BEDA. Sanatio hujus multas ad Dominum cogit turbas. Ut enim ipse interius et exterius se sanatum doceret: perceptum beneficium etiam jussus non tacet. Sed et Marcus ait, evangelico functus officio: Mox egressus, cœpit prædicare et diffamare sermonem Marc. 1..
§§§5:16 Et orabat. Quando orat, theoricam vitam, quando sanat activam informat. BEDA. Sanat ut Deus, orat ut homo. In urbe, etc., usque ad per interna desideria silenter loquatur.
*5:17 Et factum est. etc., ID. Ubi sedens docuerit Lucas breviandi gratia præteriit, etc., usque ad quam non nascendo, sed virtutibus illustrando suam fecerat. Et erant. AMBR. Inter cæterorum remedia debilium, convenientibus, etc., usque ad actuumque nostrorum clauda vestigia verbi cœlestis remedio reformentur.
†5:18 Viri portantes. Allegorice: id est, erigentes ad superiora animum hominum, quamvis exterioris hominis debilitate torpentem; quorum rursus adminiculis, et attollere et humiliare se facilius ante Jesum docetur, Dominico dignus videri aspectu. Humilitatem enim respicit Deus. Et quærebant, etc. BEDA. Desiderant offerre, sed turba interposita recluduntur, quia sæpe anima, etc., usque ad quia ad Christi humilitatem fidei pietate descenditur, et ad Christi notitiam venitur.
‡5:19 Et per tegulas. ID. Domus Jesu tegulis tecta describitur, quia sub contemptibili litterarum velamine, si adsit doctor, qui reseret divina, spiritualis gratiæ virtus invenitur. Quod cum lecto deponitur, significat ab homine adhuc in ista carne constituto Christum debere cognosci.
§5:20 Quorum fidem. BEDA. Multum valet fides propria cujusque, cum per alienam fidem homo interius et exterius sit salvatus. ID. Hæc curatio paralytici significat salvationem animæ suspirantis ad Deum, etc., usque ad quæ sunt prudentia, fortitudo, temperantia, justitia. Homo, remittuntur, etc. Tu homo peccator, ego Deus qui peccata remitto, qui aliorum merito tibi peccata relaxo. Qui ergo peccatis gravatur, adhibeat Ecclesiam quæ pro eo precetur. Quia pro culpa animæ etiam corpus infirmabatur, ideo sanaturus corpus, prius sanat animam.
**5:21 Quis potest dimittere? Nemo dimittit peccata nisi Deus, qui per eos quoque dimittit quibus potestatem dimittendi dedit. Cum ergo Christus dimittat, vere Deus probatur. Verum testimonium Deo reddunt, sed personam Christi negando falluntur. Perfidia enim confiteri potest, credere non potest. Itaque testimonium non deest Divinitati, fides deest saluti. Deus autem volens salvos facere peccatores, et occultorum cognitione se Deum esse demonstrat, et admiratione factorum illis respondens: Quid cogitatis mala in cordibus vestris? Eadem majestate et potentia qua cogitationes vestras intueor, possum hominibus delicta dimittere. Ex vobis intelligite quid paralyticus consequatur. Sed quia spiritualem gratiam non cognoscitis, nec creditis quod interius factum est, probetur signo visibili quod non minoris constet esse potentiæ, ut in Filio hominis latentem cognoscatis potentiam majestatis qua potest peccata dimittere ut Deus.
††5:22 Ut autem cognovit, etc. AMBR. Magnus sacerdos lepram videbat in cordibus Judæorum, et pejores ostendit illo leproso cui purgato jussit se offerre sacerdoti. Sed hos summus sacerdos repudiat ne alios quoque eorum lepra contaminet.
‡‡5:24 Tibi dico, surge. BEDA. Surgere, est animam a carnalibus desideriis abstrahere. Lectum tollere, etc., usque ad per missionem pœnæ, remissionem culpæ intellige.
§§5:26 Et stupor. AMBR. Spectant surgentem increduli, mirantur abeuntem, et divini operis miracula malunt timere quam credere; nam si crederent, non timerent, sed diligerent. Perfecta enim dilectio foras mittit timorem I Joan., 4..
***5:27 Levi. BEDA. Idem Levi qui et Matthæus. Sed Lucas, etc., usque ad de telonario in evangelistam sit mutatus. BEDA, AMBR. Reliquit propria, qui rapiebat aliena. Nec solum lucra reliquit vectigalium, sed et periculum contemnit, quod poterat venire a principibus sæculi, quia rationes vectigalium incompositas reliquerit. Et quia in nullo prorsus hujus vitæ respectum vel cogitationem sibi reservavit, dominicorum talentorum fidelis dispensator esse meruit. BEDA. Per Matthæi electionem, fides gentium, quæ prius mundanis inhiabant, sed nunc corpus Christi sedula devotione reficiunt, exprimitur. Per superbiam Pharisæorum insinuatur Judæorum invidia, quæ de gentium salute torquetur.
†††5:30 Quare, etc. AMBR. Omnis quæstio ex lege quæ tenax justitiæ, non habet, etc., usque ad et ambulatio et omnia quæ gessit, saluti serviunt. AMBR., BEDA. Qui domicilio Christum recipit interno, maximis exuberantium pascitur delectationibus voluptatum. Itaque Dominus ingreditur, et in ejus qui credidit recumbit affectu. Sed rursus accenditur invidia perfidorum, futuræ pœnæ species præfiguratur. Epulantibus enim fidelibus et in regno cœlorum recumbentibus, perfidia jejuna torquebitur. Ostenditur etiam quantum intersit inter æmulos legis et gratiæ, quia qui legem sequuntur, mentis famem patientur æternam. Qui vero in interioribus verbum receperint, alimenti cœlestis et fontis ubertate recreati, esurire et sitire non possunt, et ideo qui animo jejunant murmurant, dicentes: Quare cum publicanis, etc.? Filii diaboli, venenum serpentis diffundunt. Serpens primam vocem emisit, dicens Evæ: Quid utique Deus dixit: Nolite manducare ex omni ligno? Gen. 3. Hunc imitantur isti.
‡‡‡5:31 Medico. Christus medicus qui, miro medicandi genere, vulneratus est propter iniquitates nostras. Hoc medicamine serpentis venenum excluditur. Qui hoc medicamento utitur, non remanet ejunus.
§§§5:32 Vocare justos. BEDA. Justos vocat eos qui, Dei justitiam ignorantes et suam volentes constituere, justitiæ Dei non sunt subjecti; et de lege præsumentes, gratiam Evangelii non quærunt; peccatores qui sua mala attendentes, nec per legem se posse justificari putantes, Christi se gratiæ pœnitendo submittunt.
*5:33 Quare discipuli. BEDA. Matthæus dicit ipsos discipulos hoc quæsisse. Sed sciendum, quia utrique quæsierunt. ID. Spiritualiter: discipuli Joannis et Pharisæorum jejunant, quia qui opera legis, etc., usque ad manducat cum peccatoribus, ut gratiam et potestatem intelligas.
†5:34 Nunquid enim potestis. ID. Quandiu sponsus nobiscum est et in lætitia sumus, nec jejumare possumus, etc., usque ad tunc filii sponsi jejunabunt, desiderantes Judicis adventum.
‡5:35 Venient autem. ID. Quasi dicat: Facturi estis, ut lugentes jejunent, quia estis, etc., usque ad quandiu cum discipulis Dominus in carne conversatus est. Tunc jejunabunt, etc. De utroque jejunio quod est in tribulatione vel gaudio respondet: Cum ablatus fuerit sponsus, tunc erunt in mœrore et luctu, donec per Spiritum sanctum consolatio tribuatur; quo dono percepto, jejunium quod fit per lætitiam, jam renovati in vitam spiritualem celebrabunt. Et hic prius agit de jejunio quod pertinet ad humilitatem tribulationis. Illud autem quod ad gaudium mentis pertinet (quando mens ad spiritualia suspenditur, et ideo a cibis corporeis alienatur) sequentibus similitudinibus significat, ostendens quod carnalibus et ob hoc adhuc veterem sensum trahentibus, hoc genus jejunii non congruit.
§5:36 A vestimento novo. BEDA. Veteri vestimento comparantur discipuli, qui adhuc sunt vetus homo. Quibus novus pannus, etc., usque ad unde Apostolus: Exuite veterem hominem cum actibus suis, et induite novum Ephes. 4..
**5:37 Vinum. Vino intus reficimur, veste foris tegimur. Vestis ergo sunt bona opera quæ foris agimus, quibus coram hominibus lucemus. Vinum, fervor fidei, spei et charitatis, quo in conspectu Dei in novitate sensus intus reformamur. In utres. BEDA. Veteribus etiam utribus comparantur, qui novo vino, id est, spiritualibus præceptis, facilius dirumpuntur quam contineant. Erunt autem novi utres, cum post ascensionem, accepto Spiritu, desiderio consolationis ejus orando innovabuntur. Aliter: animæ nondum innovatæ, sed in vetustate malitiæ perseveranti novorum mysteriorum sacramenta non debent committi. Aliter: veteres utres sunt scribæ et Pharisæi; novus pannus et novum vinum, præcepta Evangelii, quæ non possunt sustinere Judæi, ne major scissura fiat, cum quibus Galatæ præcepta legis miscebant in utres veteres vinum novum. Conveniunt autem apostolis non his qui traditionibus majorum depravati, sinceritatem præceptorum Christi nequeunt custodire; unde subditur: Et nemo, quia Judæis veteris vitæ salivis imbutis novæ gratiæ præcepta sordebant, quia majorum traditionibus accumulati, dulcedinem spiritualium verborum percipere non valebant.
††5:38 Sed vinum. Fragilitas humanæ conditionis aperitur, cum corpora nostra exuviis defunctorum animalium comparantur. Sed renovatis utribus, nova vina conducuntur, cum sacramenta quæ accepimus inviolata servamus. Hos utres, si pleni sunt, gratia servat, si vacui, tinea et ærugo consumit: semper ergo sint pleni.