*10:1 Post hæc autem, etc. BED. Sicut in apostolis est, forma episcoporum, etc., usque ad sicut sol triduanum suæ lucis ambitum per septuaginta duas horas efficere solet. Misit illos binos. Per hoc quod binos mittit, innuitur quod nemo prædicationis officium debet suscipere, qui erga alium charitatem non habet. Vel bini mittuntur, secundum quod bina animalia missa sunt in arcam, id est masculus et femina, immunda prius in carnali generatione, sed mundata Ecclesiæ sacramento per spiritualem gratiam in discipulorum prædicatione.
†10:2 Messis quidem multa, operarii autem pauci. Messis, turba credentium, operarii apostoli et sequaces eorum. Et licet messis verbo Dei sit sata, tamen culturæ laborem et sollicitum munus operarii requirit, ne aves cœli sparsa semina dissipent.
‡10:3 Sicut agnos inter lupos. Sicut lupus ovibus, sic hæreticus insidiatur fidelibus. Et sicut lupus ovile circumit nocte, non audens intrare, canis somnum pastoris absentiam vel desidiam explorans, sic hæreticus nocte suæ interpretationis fideles decipere conatur Ecclesiam non intrans, pastores Ecclesiæ vel vitare, vel necare, vel in exsilium mittere contendit. Lupus natura corporis rigidus, se inflectere facile non potest, sic hæreticus intentionem duri cordis non solet ab errore revocare.
§10:4 Nolite ergo portare sacculum neque peram. Tanta prædicatori debet esse fiducia in Deo, ut præsentis vitæ sumptus etsi non prævideat, tamen sibi non defecturos certissime sciat, ne dum occupatur mens ad temporalia, minus prædicet æterna. Neminem per viam salutaveritis. Festinare jubet contendere, ne alicujus obvii confabulatione reflectantur ab injuncto itinere. Nec simpliciter ait: Neminem salutaveritis cum sit usus humanitatis alios salutare, sed addidit, in via, quia non salutationis sedulitas aufertur, sed obstaculum impediendæ devotionis aboletur, ut quando divina mandantur, paulisper sequestrentur humana.
**10:7 In eadem autem domo. Si pax vestra recipitur, dignum est ut in ea maneatis, carnalia stipendia ab eis accipientes, quibus cœlestia offertis. Ecce qui saccum et peram prohibuit, sumptus ex prædicatione concedit, sic tamen ut oblato cibo et potu sint contenti. Manete. Non est de domo in domum vaga facilitate demigrandum, ut in hospitali amore servetur constantia, ne coalita amicitiæ necessitudo facile resolvatur. Dignus est enim. Nota quod uni operi prædicatorum duæ mercedes debentur: una in via, quæ nos in labore sustentat; alia in patria, quæ nos in resurrectione remunerat.
††10:8 Et in quamcunque civitatem. Descripto diverso domus hospitio, quid etiam in civitatibus agere debeant docet, piis scilicet, in omnibus communicare, ab impiorum per omnia societate secerni.
‡‡10:11 Etiam pulverem. Pulverem excutere jubet: vel ad contestationem terreni laboris, quem pro illis inaniter susceperunt; vel ut ostendant usque adeo se ab ipsis nihil terrenum quærere, ut etiam pulvere de terra eorum non sibi patiantur adhærere.
§§10:12 Quia Sodomis in die illa. Sodomitæ, etsi in vitiis exardebant, et inhospitales erant, tamen apud illos nulli hospites tales quales apud Judæos prophetæ, quales apostoli reperti sunt. Loth inter eos etsi justus, non tamen aliquid docuit, nulla signa fecit. Et ideo cui multum donatum est, multum ab eo quæritur, et potentes potenter tormenta patientur Sap. 6..
***10:13 Væ tibi, Corozaim. Corozaim, Bethsaida, Capharnaum, et Tyberias civitates sunt Galileæ, in littore laci Genesareth. Has plangit Dominus, quia post tanta miracula et virtutes non pœnituerunt: et sunt pejores gentilibus, naturale solummodo jus dissipantibus, quia post descriptæ legis contemptum, Filium quoque Dei conculcare, gratiamque ingrati spernere non timuerunt. Et cinere sedentes. Impleta videmus verba Salvatoris, quia cum illæ civitates prædictæ, Domino præsente credere noluerunt, Tyrus et Sidon olim fuerunt amicæ David et Salomoni, et postea evangelizantibus Christi discipulis, devote fidem susceperunt. Quare autem sit prædicatum non credituris, et non prædicatum credituris, novit ille qui omnia novit.
†††10:16 Qui vos audit me audit. In audiendo vel spernendo Evangelii prædicatorem, quisque sciat se non viles personas, sed ipsum Salvatorem spernere vel audire, quia in discipulo magister auditur, et in Filio Pater honoratur.
‡‡‡10:17 Domine, etiam. Bene confitentur deferentes honorem nomini Christi: sed quia infirma adhuc fide, gaudent in virtutibus, et de signorum operatione efferuntur, exemplo terrentur, et ad humilitatem revocantur. Quia si diabolus propter superbiam de cœlo est præcipitatus, multo magis isti de terra editi, si superbierunt, humiliabuntur.
§§§10:19 Supra serpentes et scorpiones. Serpentes sunt mali homines vel dæmones qui inchoandis virtutibus venena pravæ persuasionis objiciunt. Scorpiones, qui consummandas virtutes ad finem vitiare contendunt.
*10:20 Nolite gaudere, quia spiritus vobis, etc. Malos spiritus ejicere et alias virtutes facere, aliquando non est meritum illius qui illa operatur, sed invocatio nominis Christi hoc agit ad condemnationem eorum qui invocant, vel ad utilitatem eorum qui vident et audiunt: ubi licet homines despiciant signa facientes, Deum tamen honorant, ad cujus invocationem miracula fiunt. Prohibet gaudere de humiliatione diaboli, qui propter superbiam cecidit, sed gaudeant de sua sublimatione: ut unde illi ceciderunt sublevati, isti ascendant humiliati. Gaudete autem. Si quis cœlestia sive terrestria opera gesserit, per hæc quasi litteris adornatus apud Dei memoriam æternaliter est affixus.
†10:21 In ipsa hora. Cum de subjectione immundorum spirituum, de nominibus scriptis in cœlo loqueretur, ostendit per quid hæc tanta celsitudo data sit hominibus, scilicet per humilitatem fidei Christianæ. Confiteor tibi, Domine. Gratias ago, quia apostolis adventus mei aperuisti sacramenta, quæ ignorant scribæ et Pharisæi, qui sibi sapientes videntur. Revelasti ea. Non ait, insipientibus et hebetibus, sed parvulis, id est humilibus, ut probet se tumorem damnasse, non acumen. Quia sic. Non rationem reddit cur hos elegit, illos reprobaverit, sed sic Deo placitum dicit. In quo accipimus exemplum humilitatis, ne temere discutiamus de supernis consiliis. Omnia mihi, etc. Commendata humilitate, per quam ad fidem venitur, pulchre de ipsa fide locus connectitur, cum omnia sibi tradita dicit, non elementa quæ ipse creavit, sed illos parvulos, quibus Pater sacramenta Filii revelavit. Cum audis omnia, agnoscis omnipotentem, non decolorem, non degenerem Patris. Cum audis tradita, confiteris Filium cui per naturam unius substantiæ omnia jure sunt propria, non dono collata per gratiam.
‡10:24 Quod multi prophetæ. Prophetæ et justi a longe Domini gloriam viderunt per speculum et in ænigmate; sed apostoli præsentem Dominum habentes, et ab ipso quæ volebant interrogantes, non per angelos vel varias visionum species docebantur.
§10:25 Legisperitus surrexit. Legis doctor qui sine fide in lege jacebat, surgit ut stet: stat dum magistrum vocat, sed et stando tentat Deum tacendo quod erat.
**10:27 Ille respondens dixit. Dixit quod legerat, sed non implevit quod scriptum erat, quia in præsentia habebat Dominum quem diligere debebat, sed hunc magistrum, non Deum, vocat.
††10:29 Ille autem volens. Legisperitus ut sapienter respondisse dicatur, primum se legis fatetur ignorare mandatum, quia humiliari recusans, et seipsum justificare volens, arcana non potest videre quæ revelantur parvulis Christi; cui Christus ita responsum temperat, ut et omnis qui misericordiam facit proximus intelligatur, et specialiter ipse Dei Filius qui nobis per humanitatem proximus factus est designetur. Quis est meus. Nemo proximior homini quam Deus, qui intrinsecus et extrinsecus novit, et omnia curare potest, sed omnis incredulus vel tentator nec Deum nec hominem proximum habet. Homo quidam, etc. AUG. Homo iste Adam intelligitur in genere humano, etc., usque ad proximior fuit quam sacerdos vel Levita ejusdem gentis.
‡‡10:31 Accidit autem, etc. Sacerdos Dei legem annuntiat: descendit quidem lex per Moysen in mundum, et nullam sanitatem contulit hujusmodi. Descendit Levita, qui typum ostendit prophetarum, sed et hic nullum sanat, quia lex peccata arguit, sed pertransit, quia indulgentiam non largitur.
§§10:33 Misericordia motus. Hoc de sacerdote et Levita non est dictum, quia lex non habet misericordiam, sed judicium et vindictam.
***10:34 Duxit in stabulum. Non domum, sed stabulum vocat, quo nomine miserias, et fetores hujus vitæ signat, ne homo in hoc exsilio tanquam in patria gaudeat.
†††10:37 Qui fecit. Cognatio non facit proximum, sed misericordia, quæ misericordia est secundum naturam. Nihil enim tam secundum naturam quam naturæ juvare consortem.
‡‡‡10:38 Factum est, dum, etc. Habito sermone de dilectione Dei et proximi, supponitur exemplum utriusque dilectionis, non tam in solo verbo, quam in operis exhibitione. Per istas enim duas sorores, duæ significantur vitæ spirituales. Per Martham, operibus actuosa devotio, qua proximo in charitate sociamur. Per Mariam religiosa mentis intentio in Dei verbo, qua in Dei amore suspiramus. Activa panem vel corporalem esurienti, vel doctrinæ ignoranti tribuit, errantem corrigit, superbum ad humilitatem revocat, quæ singulis expediant dispensat: contemplativa, charitatem Dei et proximi retinet, sed ab exteriori actione quiescit, soli conditoris desiderio inhæret, et calcatis omnibus curis ad videndum faciem Creatoris inardescit, et desiderat misceri supernis civibus, de æterna in conspectu Domini incorruptione gaudentibus. In domum suam. Intrante Jesu in domum, vita iniqua, etsi aliquando fuerat, aufugit, remanent duæ vitæ innocentes, laboriosa et otiosa, inter eas medius est ipse fons vitæ.
§§§10:39 Sedens secus. Quanto humilius sedet, tanto amplius cadit. Aqua confluit ad convallem de tumoribus collis. Maria sedet, quia contemplativa pacatis vitiorum tumultibus, optata jam in Christo mentis quiete fruitur. Martha stat, quia activa laboriosa desudat in certamine.
*10:40 Martha autem. Intenta erat Maria quomodo pasceretur a Domino, intenta erat Martha: quomodo pasceret Dominum: hæc convivium parat Domino, in convivio Domini illa jam jucundatur.
†10:41 Et respondens. Maria non respondet, sed causam suam tanquam otiosa committit judici. Si enim pararet respondendi sermonem remitteret audiendi intentionem. Martha, Martha. Repetitio indicium est dilectionis, vel forte monendæ intentionis, ut audiret attentius.
‡10:42 Porro unum est. Præponitur unum multis. Non enim a multis unum, sed multa ab uno, et tamen multa sunt necessaria tendentibus ad unum. Maria optimam. Non reprehenditur pars Marthæ, quia et ipsa bona, sed laudatur pars Mariæ, quæ quare sit optima, subinfertur.