22
Appropinquabat autem dies festus azymorum, qui dicitur Pascha:* Appropinquabat, etc. Qui dicitur Pascha, etc. Pascha non a passione, sed a transitu nominatur, quod illa die transivit exterminator per Ægyptum, vel Dominus liberans populum suum, quo nomine significabatur Agnum in hac die de mundo ad Patrem transiturum. Inter Pascha vero et azyma hoc distat, quod Pascha vocatur solus dies, in quo agnus occidebatur ad vesperam, id est decima quarta luna primi mensis. Dies azymorum erant a quinta decima luna usque ad vigesimum primum diem ejusdem mensis. Sed evangelistæ indifferenter ponunt, et diem Azymorum pro Pascha, et Pascha pro diebus Azymorum, unde hic Lucas: Dies festus Azymorum, qui dicitur Pascha Luc. 12., quia et Paschæ dies in azymis panibus celebrari præcipiebantur. Et nos quasi perpetuum Pascha facientes, semper ex hoc mundo transire præcipimur: uno die immolato agno ad vesperam sequuntur septem dies Azymorum, quia Christus in plenitudine temporum semel pro nobis passus, toto tempore sæculi (quod septem diebus agitur) in azymis sinceritatis et veritatis præcepit esse vivendum. et quærebant principes sacerdotum, et scribæ, quomodo Jesum interficerent: timebant vero plebem. Et quærebant, etc. Hæc ante biduum Paschæ congregatis principibus sacerdotum et scribis in atrium Caiphæ Matthæus gesta testatur. Intravit autem Satanas in Judam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim: Intravit. Dicit Joannes, quod post buccellam a Domino traditam intravit Satanas in Judam. Sed et ante buccellam invaserat eum Satanas, et quem prius intraverat ut deciperet, postmodum intravit, ut jam sibi traditum plenius possideret. et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis. Et gavisi sunt, et pacti sunt pecuniam illi dare. Et spopondit, et quærebat opportunitatem ut traderet illum sine turbis. Venit autem dies azymorum, in qua necesse erat occidi pascha.§ Venit autem dies. Licet sequenti die, id est quintadecima luna sit crucifixus, hac tamen nocte qua Agnus immolabatur, et carnis sanguinisque suis discipulis sacramenta celebranda tradidit, et a Judæis tentus, ligatus, ipsius immolationis, id est passionis suæ, sacravit exordium. Et misit Petrum et Joannem, dicens: Euntes parate nobis pascha, ut manducemus. At illi dixerunt: Ubi vis paremus? 10 Et dixit ad eos: Ecce introëuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo quidam amphoram aquæ portans: sequimini eum in domum, in quam intrat,** Ecce intrœuntes. Sicut Deus cunctorum præscius, cum discipulis loquitur de his quæ alibi geruntur. Et bene paraturis Pascha amphoram aquæ portans occurrit, ut ostendatur, quod hujus Paschæ mysterium pro ablutione mundi per aquam baptismi sit celebrandum ubi veri Paschæ cultoribus typicus de limine fervor aufertur, et ad tollenda peccata vivifici fontis baptisma consecratur. Amphora significat perfectam mensuram expleti temporis, quo dignum erat hæc geri. Homo amphoram. Sine nomine designatur, ut pauper et ignobilis æstimetur, qui a Domino eligitur. Cujus sanctitas in hoc apparet, quod in strato ejus Dominus cum discipulis, cum sublimium virtutum delectatione requiescit. Sequimini. Consulte prætermittuntur nomina, vel bajuli aquæ, vel Domini domus, ut omnibus volentibus imbui sacramentis Christi (quod est Pascha celebrare) Christum suæ mentis hospitio suscipere quærentibus, facultas danda signetur. 11 et dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi Magister: Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem? 12 Et ipse ostendet vobis cœnaculum magnum stratum, et ibi parate.†† Cœnaculum magnum. Spiritualis est lex, quæ de angustiis terræ egrediens in sublimi loco recipit Salvatorem. Qui in littera remanet, intimis Pascha facit, sed qui aquæ bajulum, id est, gratiæ præconem in domum Ecclesiæ sequitur, transcendens litteræ superficiem, in mentis solio refectionem parat Christo, dum cuncta vel Paschæ sacramenta, vel cætera legis decreta de eo intelligit scripta. 13 Euntes autem invenerunt sicut dixit illis, et paraverunt pascha. 14 Et cum facta esset hora, discubuit, et duodecim apostoli cum eo. 15 Et ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar.‡‡ Desiderio desideravi, etc. Desiderat primo typicum Pascha manducare, et sic passionis suæ mysteria mundo declarare, ut et antiqui Paschæ probator exsistat, et hoc ad suæ dispensationis figuram pertinuisse demonstrans, jam adveniente veritate umbra cessare debeat. In cujus rei figura defecit manna, postquam comederunt filii Isræl de frugibus terræ, nec usi sunt ultra cibo illo. 16 Dico enim vobis, quia ex hoc non manducabo illud, donec impleatur in regno Dei.§§ Non manducabo. Non ultra Mosaicum Pascha celebrabo, donec in Ecclesia quod est regnum Dei spiritualiter intellectum compleatur. In hoc regno usque hodie manducat Christus, cum ea quæ Moyses rudi populo carnaliter observanda præcepit, in membris suis spiritualiter exercet. 17 Et accepto calice gratias egit, et dixit: Accipite, et dividite inter vos.*** Et accepto calice. Hic calix ad vetus Pascha, cui finem imponebat, pertinet. Quo accepto gratias agit, ideo scilicet, quia vetera transierunt et nova omnia erant ventura. Gratias egit. Ostendit quid quisque facere debet in flagello culpæ propriæ, cum ipse æquanimiter flagella tulit alienæ. 18 Dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat.††† Dico enim vobis. Sicut typicum esum agni, sic et typicum Paschæ potum negat se bibiturum, donec ostensa resurrectionis gloria, regnum Dei, id est fides mundi adveniat, ut per horum duorum immutationem sacramentorum, cætera legis sacramenta vel jussa ad spiritualem observantiam doceat transferenda. Potest tamen simpliciter accipi, quod ab hora cœnæ usque ad tempus resurrectionis quo in regno Dei erat venturus, vinum non erat bibiturus. Post resurrectionem enim cum discipulis manducavit et bibit. 19 Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem.‡‡‡ Et accepto. Finitis veteris Paschæ solemniis transit ad novum, quod in suæ redemptionis memoria in Ecclesiam frequentare desiderat, ut pro carne et sanguine agni, suæ carnis et sanguinis sacramentum in panis et vini figura substituat. Frangit et porrigit, ut ostendat sui corporis fractionem non sine sua sponte futuram. Agit gratias de veteribus terminatis, et novis incipiendis. Pane, etc. Quia panis corpus confirmat, vinum operatur sanguinem. 20 Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur. 21 Verumtamen ecce manus tradentis me, mecum est in mensa.§§§ Verumtamen, etc. Sicut de passione prædixit, sic prædixit et de proditore, ut videns se latere non posse, pœniteat facti. Nec designat ex nomine, ne manifeste correctus impudentior fiat. Mittit ergo culpam in numero, ut conscius pœnitentiam agat prædixit et pœnam, ut quem pudor non convicerat, denuntiata supplicia cœrceant. Manus tradentis me. Exemplo Judæ Filium hominis tradit, qui illud inviolabile Dominici corporis sacramentum violare præsumit. Vendit, qui ejus timore et amore neglecto caduca amare convincitur et criminosa 22 Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit: verumtamen væ homini illi per quem tradetur. 23 Et ipsi cœperunt quærere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset. 24 Facta est autem et contentio inter eos, quis eorum videretur esse major.* Facta est, etc. BEDA. Causa contentionis nobis incognita, sed non est incredibile, etc., usque ad quid spiritualis magister jusserit videamus. AMBR. Caveamus ergo impendio, etc., usque ad ut non de prælatione jactantia sit, sed de humilitate contentio. 25 Dixit autem eis: Reges gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. Dixit autem eis. Pius magister non initæ contentionis arguit, sed formam humilitatis quam sequantur, describit; quasi dicat: Vos more sæcularium per prælationem pervenire vultis ad regni possessionem, sed ad summam virtutum non potentia venitur, sed humilitate. Necesse est autem ut correctionem subditus et matrem pietas, et patrem exhibeat disciplina, aut ne districtio rigida, aut pietas sit remissa. 26 Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut minor: et qui præcessor est, sicut ministrator. 27 Nam quis major est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat: Nam quis, etc. Ad verba exhortationis explendæ exemplum de se exponit. Hinc Joannes scribit Joan. 13.: Si ego lavi pedes vestros Dominus et magister, etc. Possunt et in verbo ministrandi omnia quæ Dominus in carne gessit, non tantum prædicando vel miraculis admovendo, sed etiam animam quam pro nobis accepit, ponendo, ut et nos pro invicem ponere animas discamus. 28 vos autem estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis.§ Permansistis mecum. Infirmitas mea non conturbavit vos, sed in bono cœpto perseverastis. Sicut ergo mihi perseveranti usque ad mortem dedit Pater nomen quod est super omne nomen Phil. 3.: sic et ego perseverantes vos mecum ducam ad æternum regnum. Intelligendum est Judam jam recessisse, et multos alios jam retro abisse, auditis verbis incomprehensibilis sacramenti quando hæc loquebatur Dominus. 29 Et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum, 30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo, et sedeatis super thronos judicantes duodecim tribus Israël.** Et sedeatis super thronos. Hæc mutatio dextræ Excelsi, ut qui humiles nunc gaudent ministrare conservis, tunc sublimes super mensam Domini perpetuis dapibus alantur, et qui in tentationibus injuste judicati cum Domino permanent, illic cum eo super tentatores suos justi judices veniant. Quanto enim hic despectiores, tanto illic majori culmine potestatis excrescent. Judicantes duodecim. Per duodecim, non duodecim personæ, sed multitudo judicantium significatur, propter duas partes septenarii, quo universitas significatur, id est tria et quatuor per quas duodecim multiplicantur. 31 Ait autem Dominus: Simon, Simon, ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum:†† Ait autem Dominus. Ne glorientur duodecim quod soli de tot millibus cum Domino in tentationibus permansisse dicerentur, admonet eos eadem procella potuisse conteri, nisi divina gratia fuissent protecti. Cum vero Satanas expetit tentare, et velut qui triticum purgat ventilando concutere, docetur nullus a diabolo, nisi Deo permittente tentari. Ecce Satanas, etc. Satanas bonos ad cribrandum petit, cum ad eorum afflictionem æstibus anhelat malitiæ. Quo enim invidens eorum tentationem appetit, eo illorum quasi probationem deprecans petit. 32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos.‡‡ Ego autem rogavi. Non ut tenteris, sed ne deficiat fides tua, ut post lapsum negationis ad pristinum statum pœnitendo resurgas. Utile est enim sanctis et tentationibus examinari, ut vel tentati quam fortes fuerint appareat, vel cognita per tentationem sua infirmitate fortiores fieri discant, et sic cum probati fuerint accipiant coronam vitæ. 33 Qui dixit ei: Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.§§ Qui dixit ei, etc. Quia Dominus dixerat se pro Petro orasse, conscius ille præsentis affectus et ferventis fidei, sed nescius casus futuri, non credit se ab eo posse deficere. Sed ille qui novit quid sit in homine, ne quis de suo statu incaute confidat, vel de casu incautius diffidat, sicut Deus modum, tempus, numerum negationis ejus prædicit, et sicut misericors auxilium suæ defensionis promittit. 34 At ille dixit: Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis: 35 Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis?*** Quando misi vos. Non eadem regula vivendi persecutionis tempore qua pacis discipulos informat. Missis siquidem discipulis ad prædicandum, ne quid tollerent in via præcepit; ordinans scilicet, ut qui Evangelium nuntiat, de Evangelio vivat. Instante vero mortis articulo, et tota illa gente pastorem simul et gregem persequente, congruam tempori regulam decernit, permittens necessaria victui, donec sopita persecutorum insania tempus evangelizandi redeat. 36 At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat; similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.††† Sed nunc, etc. In hoc nobis quoque datur exemplum, ut nonnunquam causa instante, quædam de nostri propositi rigore sine culpa possimus intermittere. Verbi gratia: si per inhospitales regiones iter agimus, plura viatici causa licet portare quam domi habeamus. Et qui non habet. Gladium vel habitum sumere, vel non habitum jubet emere, ut sciant legentes non facultatem resistendi deesse discipulis, sed amorem magistro potius inesse patiendi, ubi etsi nulla alia causa esset evaginandi gladium, sufficere potest illa ut, amputata servi auricula, tactu Domini sanaretur. In quo admonemur, ne iram percussi sustineamus, sed fidem resurgentes suscipiamus. 37 Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent. 38 At illi dixerunt: Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: Satis est.‡‡‡ Ecce gladii duo. Duo gladii promuntur, unus Novi, alter Veteris Testamenti, quibus adversus diaboli munimur insidias. Et dicitur: Satis est. Duo gladii sufficiunt ad testimonium sponte passi Salvatoris. Unus qui et apostolis audaciam certandi pro Domino et evulsa ictu ensis auricula Domino etiam morituro pietatem virtutemque medicandi inesse doceret. Alter qui nequaquam exemptus vagina, ostenderet eos non totum quod potuere, pro ejus defensione facere permissos. 39 Et egressus ibat secundum consuetudinem in monte Olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli.§§§ Et egressus. Tradendus a discipulo Dominus consuetum locum adit, ubi facile posset inveniri, ne mortem putaretur timuisse. Et bene discipulos sanguinis et corporis sui mysteriis imbutos, in montem Oliveti educit ut omnes in morte ipsius baptizatos designaret, altissimo sancti Spiritus charismate confirmandos. 40 Et cum pervenisset ad locum, dixit illis: Orate ne intretis in tentationem.* Orate. Impossibile est hominem non tentari, nec ait, ut non tentemini, sed, ne intretis in tentationem. Orate, id est, ne tentatio vos superet, et intra casses suos teneat. 41 Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis: et positis genibus orabat, Et ipse, etc. Dato apostolis præcepto orandi, et ipse avulsus est ab eis. Solus orat pro omnibus qui solus pro omnibus passurus erat, innuens orationem suam, tantum quantum et passionem a nostra distare. Jactus est lapidis, etc. In hoc mystice innuit, ut in idipsum dirigant lapidem, id est usque ad ipsum perducant intentionem legis, quæ scripta erat lapide: usque ad illum enim potest pervenire ille lapis, quoniam finis legis est Christus omni credenti ad justitiam Rom. 10.. 42 dicens: Pater, si vis, transfer calicem istum a me: verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. Orabat dicens. Orat non tam timore patiendi, quam misericordia prioris populi, ne ab illo bibat calicem propinatum. Unde et signanter dicit: Istum, id est, populi Judæorum qui non habent excusationem ignorantiæ in meam mortem, quia quotidie annuntior illis in lege et prophetis. Si ergo fieri potest, ut sine interitu Judæorum credat multitudo gentium, recuso passionem. Si vero illi excæcandi sunt, ut alii videant, non mea, sed tua fiat voluntas. Pater, si vis, etc. AMBR. Pro me doluit cum pro se nihil habuit quod doleret. Suscepit enim tristitiam meam ut mihi largiretur suam lætitiam. Confidenter ergo tristitiam nomino, qui crucem prædico. Verumtamen, etc. Appropinquans Dominus passioni, infirmantium vocem et timorem ut abstraheret, in se suscepit: et rursus per obedientiam fortitudinem mentis ostendit, ut cum nobis imminet quod fieri nolumus, sic per infirmitatem petamus ne fiat, ut tamen per fortitudinem parati simus ad implendum conditoris voluntatem potius quam nostram. 43 Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat. 44 Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.§ Et factus est sudor. Appropinquante morte certamen mentis nostræ in se expressit, qui merito quamdam vim terrori patimur, cum post pusillum sumus inventuri quod in æternum duret. Sanguinis decurrentis in terram. Per terram sanguine irrigatam declaratur, quod effectum suæ precis jam obtineret, ut fidem scilicet discipulorum quam terrena adhuc fragilitas arguebat, suo sanguine purgaret, et quidquid illa scandali de morte ejus pertulisset, hoc totum ipse moriendo deleret, sed et totum mundum peccatis mortuum ad vitam resuscitaret. 45 Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia. 46 Et ait illis: Quid dormitis? surgite, orate, ne intretis in tentationem. 47 Adhuc eo loquente, ecce turba: et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum.** Ut oscularetur. Suscipit Dominus osculum, non quod simulare nos doceat, sed ut nec proditorem refugere videretur, et plus afficeret proditorem, cui amoris officia non negaret. Unde dicitur: Cum his qui oderunt pacem eram pacificus Psal. 119.. 48 Jesus autem dixit illi: Juda, osculo Filium hominis tradis? 49 Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio?†† Domine, si percutimus in gladio. Ordo: Cum interrogassent dicentes: Domine, si percutimus in gladio, tunc respondit: Sinite usque huc. Id est, non vos moveat quod futurum est. Permittendi sunt hucusque progredi, ut me apprehendant, et impleantur quæ de me scripta sunt. Sed inter moras verborum interrogantium et respondentis, Petrus, aviditate defensionis majore commotus, pro Domino percussit. Sed non potuerunt simul dici, quæ potuerunt simul fieri. Non ergo dicitur: Sinite usque huc, quasi Domino placuerit factum Petri, cum apud Matthæum legatur dixisse: Converte gladium tuum in locum suum, quod post factum apparet dixisse Jesum. 50 Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram.‡‡ Servum, etc. Mystice: Servus est populus Judæorum, principibus, scilicet indebite mancipatus, qui in passione Domini dexteram aurem, id est, spiritualem intelligentiam perdidit. Sinistra, id est, vilitate litteræ contentus, non Petro tollente, sed divino judicio ablatam pandente. Quæ auris in his qui credere maluerunt, pietate Domini restituitur. 51 Respondens autem Jesus, ait: Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum. 52 Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus?§§ Venerant ad se, etc. Juxta alios evangelistas non venerant ad Jesum principes sacerdotum et magistratus, sed in atrio Caiphæ exspectaverant. Sed quia illi de nece Domini ita agebant, ut quasi innoxii viderentur, cum per discipulum traditus, a tribuno et turbis comprehensus, a præside damnatus, a Romanis crucifixus, a populis etiam Barabbas est electus, volens evangelista eos maxime esse reos, quorum consilio cuncta gerebantur, dicit eos venisse ad comprehendendum Salvatorem qui suæ jussionis potestate venerunt. Quasi ad latronem, etc. Stultum est cum gladiis et fustibus quærere, qui ultro se eorum offert manibus, et in nocte quasi latitantem et vestros oculos declinantem investigare per proditorem, qui quotidie in templo docet. Sed ideo adversum me in tenebris congregamini, quia potestas vestra qua contra lucem armamini, in tenebris est. 53 Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me: sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum. 54 Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum: Petrus vero sequebatur a longe.*** Principis sacerdotum. Caiphæ, qui pontificatum unius anni pretio sibi emerat a Romano principe: prius tamen ad Annam, ut Joannes ait: Sequebatur a longe. Merito a longe qui in proximo fuerat negaturus. Significat Ecclesiam imitaturam Christi passionem longe differenter, quia Ecclesia patitur pro se, Christus pro Ecclesia. 55 Accenso autem igne in medio atrii et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum.††† Igne in medio. Ignis cupiditatis instinctu maligni spiritus accensus, in atrio Caiphæ ad negandum et blasphemandum Deum linguas perfidorum armabat. Quod enim intus in domo principis sacerdotum maligna synodus gerebat, hoc ignis inter frigora noctis foris accensus typice demonstrabat. Hoc frigore ad horam torpens Petrus, quasi prunis ministrorum calefieri cupiebat, quia temporalis commodi solatium perfidorum societate quærebat. Sed hanc infidelitatem Domino respiciente reliquit et post resurrectionem in captura piscium, cum prunas positas, et piscem superpositum vidisset, cor suum prunis amoris inflammavit. 56 Quem cum vidisset ancilla quædam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: Et hic cum illo erat.‡‡‡ Ancilla quædam. Cur prima ancilla prodit, cum viri magis poterant cognoscere? Nisi ut iste sexus ostendatur in nece Domini peccasse, per passionem redempturus. Et ideo mulier prima resurrectionis mysterium accepit, et mandata custodit, ut veterem prævaricationis errorem aboleret. 57 At ille negavit eum, dicens: Mulier, non novi illum.§§§ At ille negavit. Non in monte, non in templo, non in domo sua Petrus negat, sed in prætorio Judæorum, in domo principis sacerdotum ubi non est veritas, ubi Christus captus et ligatus. Quid nisi erraret, quem intromisit ostiaria Judæorum? Eva male induxit Adam, Petrum male introduxit femina. 58 Et post pusillum alius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum. 59 Et intervallo facto quasi horæ unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galilæus est.* Homo, nescio quid dicis. Non solum negat Christum, qui dicit illum non esse Christum, sed etiam qui cum sit, negat se esse Christianum, et ita impletur quod dicit Dominus: Tu me negabis. Galliæus est. Hierosolymitæ et Galilæi æque sunt Hebræi et unius linguæ, sed unaquæque provincia habet suas proprietates, vernaculum loquendi sonum mutare non potest. Et continuo. Post tertiam negationem sequitur galli cantus. Sacramenta rerum per statum temporum designantur. Media nocte negat, galli cantu pœnitet. Post resurrectionem sub luce quem ter negaverat, ter se amare professus est, quia qui in tenebris oblivionis erravit speratæ jam lucis rememoratione correxit et ejusdem veræ lucis præsentia plene quidque putaverat erexit. 60 Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo, adhuc illo loquente, cantavit gallus. 61 Et conversus Dominus respexit Petrum, et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et conversus Dominus. Intuitu provocavit ad lacrymas, quasi in mentem ei reducens quoties negaverat, quod ei prædixerat, nec potuit in tenebris remanere quem lux mundi respexit. 62 Et egressus foras Petrus flevit amare. Et egressus foras. Ab impiorum concilio seclusus culpam lavat, quæ non intus ob hoc permissus est hæsitare ut in Ecclesiæ principe conderetur remedium pœnitentiæ, et nemo auderet de sua virtute confidere. 63 Et viri qui tenebant illum, illudebant ei, cædentes.§ Illudebant, etc. Impleta est prophetia: In virga percutietur maxilla judicis Isræl. Et item: Dedi maxillam meam alapis. Sed qui tunc cædebatur colaphis Judæorum, nunc cæditur blasphemiis falsorum Christianorum. Velaverunt faciem, non ut eorum scelera non videret, sed ut a se (sicut quondam Moysi fecerunt) gratiam cognitionis ejus abscondant: Si enim crederent Moysi, crederent et Domino Joan. 8.. Hoc velamen usque hodie manet super corda eorum, sed credentibus est ablatum: cum illo moriente velum templi scissum est. 64 Et velaverunt eum, et percutiebant faciem ejus: et interrogabant eum, dicentes: Prophetiza, quis est, qui te percussit?** Prophetiza. Contumelia in eum qui se prophetam dicebat. Sed et hæretici et Judæi, qui usque hodie Christum negant, et mali Christiani qui reprobis actibus exacerbant, dum suas cogitationes et opera tenebrarum ab illo videri non putant, quasi illudentes aiunt: Prophetiza: Quis est qui te percussit? 65 Et alia multa blasphemantes dicebant in eum. 66 Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis.†† Si tu es Christus. Non veritatem desiderant, sed calumniam parant. Intelligebant Christum purum hominem de David nasciturum. Secundum hoc ergo quærunt, ut si diceret, Ego sum Christus, calumniarentur quod sibi arrogaret regiam potestatem. 67 Et ait illis: Si vobis dixero, non credetis mihi:‡‡ Si vobis dixero. Sæpe dixerat se esse Christum. Interrogaverat etiam eos quomodo dicerent Christum filium David cum eum David Dominum vocet, ut per hoc ad credendum Deum provocaret: sed illi nec dicenti credere, nec interroganti respondere, nec eum qui innoxius erat dimittere volebant. 68 si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis. 69 Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.§§ Ex hoc autem erit. Qui semen David calumniari quærebant plus etiam audiunt, quod per contemptum sit venturus ad gloriam. 70 Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum.*** Vos dicitis. Ita temperat responsionem ut et verum dicat, et sermo calumniæ non pateat. Maluit se Christum Filium Dei probare, quam dicere, ut condemnandi causa tolleretur his qui fatentur quod objiciunt. 71 At illi dixerunt: Quid adhuc desideramus testimonium? ipsi enim audivimus de ore ejus.††† Ipsi enim audivimus. Ubi dixit: Erit Filius hominis sedens ad dexteram virtutis Dei. Sua se sententia damnant qui eum morti tradunt quem oris et operis sui testimonio Deum esse cognoscunt.

*22:1 Appropinquabat, etc. Qui dicitur Pascha, etc. Pascha non a passione, sed a transitu nominatur, quod illa die transivit exterminator per Ægyptum, vel Dominus liberans populum suum, quo nomine significabatur Agnum in hac die de mundo ad Patrem transiturum. Inter Pascha vero et azyma hoc distat, quod Pascha vocatur solus dies, in quo agnus occidebatur ad vesperam, id est decima quarta luna primi mensis. Dies azymorum erant a quinta decima luna usque ad vigesimum primum diem ejusdem mensis. Sed evangelistæ indifferenter ponunt, et diem Azymorum pro Pascha, et Pascha pro diebus Azymorum, unde hic Lucas: Dies festus Azymorum, qui dicitur Pascha Luc. 12., quia et Paschæ dies in azymis panibus celebrari præcipiebantur. Et nos quasi perpetuum Pascha facientes, semper ex hoc mundo transire præcipimur: uno die immolato agno ad vesperam sequuntur septem dies Azymorum, quia Christus in plenitudine temporum semel pro nobis passus, toto tempore sæculi (quod septem diebus agitur) in azymis sinceritatis et veritatis præcepit esse vivendum.

22:2 Et quærebant, etc. Hæc ante biduum Paschæ congregatis principibus sacerdotum et scribis in atrium Caiphæ Matthæus gesta testatur.

22:3 Intravit. Dicit Joannes, quod post buccellam a Domino traditam intravit Satanas in Judam. Sed et ante buccellam invaserat eum Satanas, et quem prius intraverat ut deciperet, postmodum intravit, ut jam sibi traditum plenius possideret.

§22:7 Venit autem dies. Licet sequenti die, id est quintadecima luna sit crucifixus, hac tamen nocte qua Agnus immolabatur, et carnis sanguinisque suis discipulis sacramenta celebranda tradidit, et a Judæis tentus, ligatus, ipsius immolationis, id est passionis suæ, sacravit exordium.

**22:10 Ecce intrœuntes. Sicut Deus cunctorum præscius, cum discipulis loquitur de his quæ alibi geruntur. Et bene paraturis Pascha amphoram aquæ portans occurrit, ut ostendatur, quod hujus Paschæ mysterium pro ablutione mundi per aquam baptismi sit celebrandum ubi veri Paschæ cultoribus typicus de limine fervor aufertur, et ad tollenda peccata vivifici fontis baptisma consecratur. Amphora significat perfectam mensuram expleti temporis, quo dignum erat hæc geri. Homo amphoram. Sine nomine designatur, ut pauper et ignobilis æstimetur, qui a Domino eligitur. Cujus sanctitas in hoc apparet, quod in strato ejus Dominus cum discipulis, cum sublimium virtutum delectatione requiescit. Sequimini. Consulte prætermittuntur nomina, vel bajuli aquæ, vel Domini domus, ut omnibus volentibus imbui sacramentis Christi (quod est Pascha celebrare) Christum suæ mentis hospitio suscipere quærentibus, facultas danda signetur.

††22:12 Cœnaculum magnum. Spiritualis est lex, quæ de angustiis terræ egrediens in sublimi loco recipit Salvatorem. Qui in littera remanet, intimis Pascha facit, sed qui aquæ bajulum, id est, gratiæ præconem in domum Ecclesiæ sequitur, transcendens litteræ superficiem, in mentis solio refectionem parat Christo, dum cuncta vel Paschæ sacramenta, vel cætera legis decreta de eo intelligit scripta.

‡‡22:15 Desiderio desideravi, etc. Desiderat primo typicum Pascha manducare, et sic passionis suæ mysteria mundo declarare, ut et antiqui Paschæ probator exsistat, et hoc ad suæ dispensationis figuram pertinuisse demonstrans, jam adveniente veritate umbra cessare debeat. In cujus rei figura defecit manna, postquam comederunt filii Isræl de frugibus terræ, nec usi sunt ultra cibo illo.

§§22:16 Non manducabo. Non ultra Mosaicum Pascha celebrabo, donec in Ecclesia quod est regnum Dei spiritualiter intellectum compleatur. In hoc regno usque hodie manducat Christus, cum ea quæ Moyses rudi populo carnaliter observanda præcepit, in membris suis spiritualiter exercet.

***22:17 Et accepto calice. Hic calix ad vetus Pascha, cui finem imponebat, pertinet. Quo accepto gratias agit, ideo scilicet, quia vetera transierunt et nova omnia erant ventura. Gratias egit. Ostendit quid quisque facere debet in flagello culpæ propriæ, cum ipse æquanimiter flagella tulit alienæ.

†††22:18 Dico enim vobis. Sicut typicum esum agni, sic et typicum Paschæ potum negat se bibiturum, donec ostensa resurrectionis gloria, regnum Dei, id est fides mundi adveniat, ut per horum duorum immutationem sacramentorum, cætera legis sacramenta vel jussa ad spiritualem observantiam doceat transferenda. Potest tamen simpliciter accipi, quod ab hora cœnæ usque ad tempus resurrectionis quo in regno Dei erat venturus, vinum non erat bibiturus. Post resurrectionem enim cum discipulis manducavit et bibit.

‡‡‡22:19 Et accepto. Finitis veteris Paschæ solemniis transit ad novum, quod in suæ redemptionis memoria in Ecclesiam frequentare desiderat, ut pro carne et sanguine agni, suæ carnis et sanguinis sacramentum in panis et vini figura substituat. Frangit et porrigit, ut ostendat sui corporis fractionem non sine sua sponte futuram. Agit gratias de veteribus terminatis, et novis incipiendis. Pane, etc. Quia panis corpus confirmat, vinum operatur sanguinem.

§§§22:21 Verumtamen, etc. Sicut de passione prædixit, sic prædixit et de proditore, ut videns se latere non posse, pœniteat facti. Nec designat ex nomine, ne manifeste correctus impudentior fiat. Mittit ergo culpam in numero, ut conscius pœnitentiam agat prædixit et pœnam, ut quem pudor non convicerat, denuntiata supplicia cœrceant. Manus tradentis me. Exemplo Judæ Filium hominis tradit, qui illud inviolabile Dominici corporis sacramentum violare præsumit. Vendit, qui ejus timore et amore neglecto caduca amare convincitur et criminosa

*22:24 Facta est, etc. BEDA. Causa contentionis nobis incognita, sed non est incredibile, etc., usque ad quid spiritualis magister jusserit videamus. AMBR. Caveamus ergo impendio, etc., usque ad ut non de prælatione jactantia sit, sed de humilitate contentio.

22:25 Dixit autem eis. Pius magister non initæ contentionis arguit, sed formam humilitatis quam sequantur, describit; quasi dicat: Vos more sæcularium per prælationem pervenire vultis ad regni possessionem, sed ad summam virtutum non potentia venitur, sed humilitate. Necesse est autem ut correctionem subditus et matrem pietas, et patrem exhibeat disciplina, aut ne districtio rigida, aut pietas sit remissa.

22:27 Nam quis, etc. Ad verba exhortationis explendæ exemplum de se exponit. Hinc Joannes scribit Joan. 13.: Si ego lavi pedes vestros Dominus et magister, etc. Possunt et in verbo ministrandi omnia quæ Dominus in carne gessit, non tantum prædicando vel miraculis admovendo, sed etiam animam quam pro nobis accepit, ponendo, ut et nos pro invicem ponere animas discamus.

§22:28 Permansistis mecum. Infirmitas mea non conturbavit vos, sed in bono cœpto perseverastis. Sicut ergo mihi perseveranti usque ad mortem dedit Pater nomen quod est super omne nomen Phil. 3.: sic et ego perseverantes vos mecum ducam ad æternum regnum. Intelligendum est Judam jam recessisse, et multos alios jam retro abisse, auditis verbis incomprehensibilis sacramenti quando hæc loquebatur Dominus.

**22:30 Et sedeatis super thronos. Hæc mutatio dextræ Excelsi, ut qui humiles nunc gaudent ministrare conservis, tunc sublimes super mensam Domini perpetuis dapibus alantur, et qui in tentationibus injuste judicati cum Domino permanent, illic cum eo super tentatores suos justi judices veniant. Quanto enim hic despectiores, tanto illic majori culmine potestatis excrescent. Judicantes duodecim. Per duodecim, non duodecim personæ, sed multitudo judicantium significatur, propter duas partes septenarii, quo universitas significatur, id est tria et quatuor per quas duodecim multiplicantur.

††22:31 Ait autem Dominus. Ne glorientur duodecim quod soli de tot millibus cum Domino in tentationibus permansisse dicerentur, admonet eos eadem procella potuisse conteri, nisi divina gratia fuissent protecti. Cum vero Satanas expetit tentare, et velut qui triticum purgat ventilando concutere, docetur nullus a diabolo, nisi Deo permittente tentari. Ecce Satanas, etc. Satanas bonos ad cribrandum petit, cum ad eorum afflictionem æstibus anhelat malitiæ. Quo enim invidens eorum tentationem appetit, eo illorum quasi probationem deprecans petit.

‡‡22:32 Ego autem rogavi. Non ut tenteris, sed ne deficiat fides tua, ut post lapsum negationis ad pristinum statum pœnitendo resurgas. Utile est enim sanctis et tentationibus examinari, ut vel tentati quam fortes fuerint appareat, vel cognita per tentationem sua infirmitate fortiores fieri discant, et sic cum probati fuerint accipiant coronam vitæ.

§§22:33 Qui dixit ei, etc. Quia Dominus dixerat se pro Petro orasse, conscius ille præsentis affectus et ferventis fidei, sed nescius casus futuri, non credit se ab eo posse deficere. Sed ille qui novit quid sit in homine, ne quis de suo statu incaute confidat, vel de casu incautius diffidat, sicut Deus modum, tempus, numerum negationis ejus prædicit, et sicut misericors auxilium suæ defensionis promittit.

***22:35 Quando misi vos. Non eadem regula vivendi persecutionis tempore qua pacis discipulos informat. Missis siquidem discipulis ad prædicandum, ne quid tollerent in via præcepit; ordinans scilicet, ut qui Evangelium nuntiat, de Evangelio vivat. Instante vero mortis articulo, et tota illa gente pastorem simul et gregem persequente, congruam tempori regulam decernit, permittens necessaria victui, donec sopita persecutorum insania tempus evangelizandi redeat.

†††22:36 Sed nunc, etc. In hoc nobis quoque datur exemplum, ut nonnunquam causa instante, quædam de nostri propositi rigore sine culpa possimus intermittere. Verbi gratia: si per inhospitales regiones iter agimus, plura viatici causa licet portare quam domi habeamus. Et qui non habet. Gladium vel habitum sumere, vel non habitum jubet emere, ut sciant legentes non facultatem resistendi deesse discipulis, sed amorem magistro potius inesse patiendi, ubi etsi nulla alia causa esset evaginandi gladium, sufficere potest illa ut, amputata servi auricula, tactu Domini sanaretur. In quo admonemur, ne iram percussi sustineamus, sed fidem resurgentes suscipiamus.

‡‡‡22:38 Ecce gladii duo. Duo gladii promuntur, unus Novi, alter Veteris Testamenti, quibus adversus diaboli munimur insidias. Et dicitur: Satis est. Duo gladii sufficiunt ad testimonium sponte passi Salvatoris. Unus qui et apostolis audaciam certandi pro Domino et evulsa ictu ensis auricula Domino etiam morituro pietatem virtutemque medicandi inesse doceret. Alter qui nequaquam exemptus vagina, ostenderet eos non totum quod potuere, pro ejus defensione facere permissos.

§§§22:39 Et egressus. Tradendus a discipulo Dominus consuetum locum adit, ubi facile posset inveniri, ne mortem putaretur timuisse. Et bene discipulos sanguinis et corporis sui mysteriis imbutos, in montem Oliveti educit ut omnes in morte ipsius baptizatos designaret, altissimo sancti Spiritus charismate confirmandos.

*22:40 Orate. Impossibile est hominem non tentari, nec ait, ut non tentemini, sed, ne intretis in tentationem. Orate, id est, ne tentatio vos superet, et intra casses suos teneat.

22:41 Et ipse, etc. Dato apostolis præcepto orandi, et ipse avulsus est ab eis. Solus orat pro omnibus qui solus pro omnibus passurus erat, innuens orationem suam, tantum quantum et passionem a nostra distare. Jactus est lapidis, etc. In hoc mystice innuit, ut in idipsum dirigant lapidem, id est usque ad ipsum perducant intentionem legis, quæ scripta erat lapide: usque ad illum enim potest pervenire ille lapis, quoniam finis legis est Christus omni credenti ad justitiam Rom. 10..

22:42 Orabat dicens. Orat non tam timore patiendi, quam misericordia prioris populi, ne ab illo bibat calicem propinatum. Unde et signanter dicit: Istum, id est, populi Judæorum qui non habent excusationem ignorantiæ in meam mortem, quia quotidie annuntior illis in lege et prophetis. Si ergo fieri potest, ut sine interitu Judæorum credat multitudo gentium, recuso passionem. Si vero illi excæcandi sunt, ut alii videant, non mea, sed tua fiat voluntas. Pater, si vis, etc. AMBR. Pro me doluit cum pro se nihil habuit quod doleret. Suscepit enim tristitiam meam ut mihi largiretur suam lætitiam. Confidenter ergo tristitiam nomino, qui crucem prædico. Verumtamen, etc. Appropinquans Dominus passioni, infirmantium vocem et timorem ut abstraheret, in se suscepit: et rursus per obedientiam fortitudinem mentis ostendit, ut cum nobis imminet quod fieri nolumus, sic per infirmitatem petamus ne fiat, ut tamen per fortitudinem parati simus ad implendum conditoris voluntatem potius quam nostram.

§22:44 Et factus est sudor. Appropinquante morte certamen mentis nostræ in se expressit, qui merito quamdam vim terrori patimur, cum post pusillum sumus inventuri quod in æternum duret. Sanguinis decurrentis in terram. Per terram sanguine irrigatam declaratur, quod effectum suæ precis jam obtineret, ut fidem scilicet discipulorum quam terrena adhuc fragilitas arguebat, suo sanguine purgaret, et quidquid illa scandali de morte ejus pertulisset, hoc totum ipse moriendo deleret, sed et totum mundum peccatis mortuum ad vitam resuscitaret.

**22:47 Ut oscularetur. Suscipit Dominus osculum, non quod simulare nos doceat, sed ut nec proditorem refugere videretur, et plus afficeret proditorem, cui amoris officia non negaret. Unde dicitur: Cum his qui oderunt pacem eram pacificus Psal. 119..

††22:49 Domine, si percutimus in gladio. Ordo: Cum interrogassent dicentes: Domine, si percutimus in gladio, tunc respondit: Sinite usque huc. Id est, non vos moveat quod futurum est. Permittendi sunt hucusque progredi, ut me apprehendant, et impleantur quæ de me scripta sunt. Sed inter moras verborum interrogantium et respondentis, Petrus, aviditate defensionis majore commotus, pro Domino percussit. Sed non potuerunt simul dici, quæ potuerunt simul fieri. Non ergo dicitur: Sinite usque huc, quasi Domino placuerit factum Petri, cum apud Matthæum legatur dixisse: Converte gladium tuum in locum suum, quod post factum apparet dixisse Jesum.

‡‡22:50 Servum, etc. Mystice: Servus est populus Judæorum, principibus, scilicet indebite mancipatus, qui in passione Domini dexteram aurem, id est, spiritualem intelligentiam perdidit. Sinistra, id est, vilitate litteræ contentus, non Petro tollente, sed divino judicio ablatam pandente. Quæ auris in his qui credere maluerunt, pietate Domini restituitur.

§§22:52 Venerant ad se, etc. Juxta alios evangelistas non venerant ad Jesum principes sacerdotum et magistratus, sed in atrio Caiphæ exspectaverant. Sed quia illi de nece Domini ita agebant, ut quasi innoxii viderentur, cum per discipulum traditus, a tribuno et turbis comprehensus, a præside damnatus, a Romanis crucifixus, a populis etiam Barabbas est electus, volens evangelista eos maxime esse reos, quorum consilio cuncta gerebantur, dicit eos venisse ad comprehendendum Salvatorem qui suæ jussionis potestate venerunt. Quasi ad latronem, etc. Stultum est cum gladiis et fustibus quærere, qui ultro se eorum offert manibus, et in nocte quasi latitantem et vestros oculos declinantem investigare per proditorem, qui quotidie in templo docet. Sed ideo adversum me in tenebris congregamini, quia potestas vestra qua contra lucem armamini, in tenebris est.

***22:54 Principis sacerdotum. Caiphæ, qui pontificatum unius anni pretio sibi emerat a Romano principe: prius tamen ad Annam, ut Joannes ait: Sequebatur a longe. Merito a longe qui in proximo fuerat negaturus. Significat Ecclesiam imitaturam Christi passionem longe differenter, quia Ecclesia patitur pro se, Christus pro Ecclesia.

†††22:55 Igne in medio. Ignis cupiditatis instinctu maligni spiritus accensus, in atrio Caiphæ ad negandum et blasphemandum Deum linguas perfidorum armabat. Quod enim intus in domo principis sacerdotum maligna synodus gerebat, hoc ignis inter frigora noctis foris accensus typice demonstrabat. Hoc frigore ad horam torpens Petrus, quasi prunis ministrorum calefieri cupiebat, quia temporalis commodi solatium perfidorum societate quærebat. Sed hanc infidelitatem Domino respiciente reliquit et post resurrectionem in captura piscium, cum prunas positas, et piscem superpositum vidisset, cor suum prunis amoris inflammavit.

‡‡‡22:56 Ancilla quædam. Cur prima ancilla prodit, cum viri magis poterant cognoscere? Nisi ut iste sexus ostendatur in nece Domini peccasse, per passionem redempturus. Et ideo mulier prima resurrectionis mysterium accepit, et mandata custodit, ut veterem prævaricationis errorem aboleret.

§§§22:57 At ille negavit. Non in monte, non in templo, non in domo sua Petrus negat, sed in prætorio Judæorum, in domo principis sacerdotum ubi non est veritas, ubi Christus captus et ligatus. Quid nisi erraret, quem intromisit ostiaria Judæorum? Eva male induxit Adam, Petrum male introduxit femina.

*22:59 Homo, nescio quid dicis. Non solum negat Christum, qui dicit illum non esse Christum, sed etiam qui cum sit, negat se esse Christianum, et ita impletur quod dicit Dominus: Tu me negabis. Galliæus est. Hierosolymitæ et Galilæi æque sunt Hebræi et unius linguæ, sed unaquæque provincia habet suas proprietates, vernaculum loquendi sonum mutare non potest. Et continuo. Post tertiam negationem sequitur galli cantus. Sacramenta rerum per statum temporum designantur. Media nocte negat, galli cantu pœnitet. Post resurrectionem sub luce quem ter negaverat, ter se amare professus est, quia qui in tenebris oblivionis erravit speratæ jam lucis rememoratione correxit et ejusdem veræ lucis præsentia plene quidque putaverat erexit.

22:61 Et conversus Dominus. Intuitu provocavit ad lacrymas, quasi in mentem ei reducens quoties negaverat, quod ei prædixerat, nec potuit in tenebris remanere quem lux mundi respexit.

22:62 Et egressus foras. Ab impiorum concilio seclusus culpam lavat, quæ non intus ob hoc permissus est hæsitare ut in Ecclesiæ principe conderetur remedium pœnitentiæ, et nemo auderet de sua virtute confidere.

§22:63 Illudebant, etc. Impleta est prophetia: In virga percutietur maxilla judicis Isræl. Et item: Dedi maxillam meam alapis. Sed qui tunc cædebatur colaphis Judæorum, nunc cæditur blasphemiis falsorum Christianorum. Velaverunt faciem, non ut eorum scelera non videret, sed ut a se (sicut quondam Moysi fecerunt) gratiam cognitionis ejus abscondant: Si enim crederent Moysi, crederent et Domino Joan. 8.. Hoc velamen usque hodie manet super corda eorum, sed credentibus est ablatum: cum illo moriente velum templi scissum est.

**22:64 Prophetiza. Contumelia in eum qui se prophetam dicebat. Sed et hæretici et Judæi, qui usque hodie Christum negant, et mali Christiani qui reprobis actibus exacerbant, dum suas cogitationes et opera tenebrarum ab illo videri non putant, quasi illudentes aiunt: Prophetiza: Quis est qui te percussit?

††22:66 Si tu es Christus. Non veritatem desiderant, sed calumniam parant. Intelligebant Christum purum hominem de David nasciturum. Secundum hoc ergo quærunt, ut si diceret, Ego sum Christus, calumniarentur quod sibi arrogaret regiam potestatem.

‡‡22:67 Si vobis dixero. Sæpe dixerat se esse Christum. Interrogaverat etiam eos quomodo dicerent Christum filium David cum eum David Dominum vocet, ut per hoc ad credendum Deum provocaret: sed illi nec dicenti credere, nec interroganti respondere, nec eum qui innoxius erat dimittere volebant.

§§22:69 Ex hoc autem erit. Qui semen David calumniari quærebant plus etiam audiunt, quod per contemptum sit venturus ad gloriam.

***22:70 Vos dicitis. Ita temperat responsionem ut et verum dicat, et sermo calumniæ non pateat. Maluit se Christum Filium Dei probare, quam dicere, ut condemnandi causa tolleretur his qui fatentur quod objiciunt.

†††22:71 Ipsi enim audivimus. Ubi dixit: Erit Filius hominis sedens ad dexteram virtutis Dei. Sua se sententia damnant qui eum morti tradunt quem oris et operis sui testimonio Deum esse cognoscunt.