*24:1 Una autem sabbati, etc. Una sabbati idem est quod prima sabbati, id est, una dies a die sabbati vel sabbatorum, quæ nunc Dominica dicitur. Quod valde mane mulieres ad monumentum venerunt, magnus fervor charitatis quærendi et inveniendi Dominum ostenditur. Mystice: Exemplum datur, ut, illuminata fide, decussisque vitiorum tenebris, ad sacrum corpus Domini accedamus. Nam sepulcrum figura est altaris, in quo celebratur mysterium corporis et sanguinis Domini. Aromata quæ deferunt odorem virtutum, et suavitatem orationum, cum quibus altari propinquare debemus, significat.
†24:2 Lapidem revolutum. Revolutio lapidis significat reserationem sacramentorum Christi, quæ velo litteræ tegebantur. Lex in lapide scripta est, cujus ablato tegmine Domini corpus mortuum non invenitur, sed vivum evangelizatur: quia etsi cognovimus Christum secundum carnem, sed jam non novimus II Cor. 5.. Potuit autem clauso exire sepulcro, qui clauso exivit utero.
‡24:4 Mente consternatæ. Mente consternantur, quia et lapidem immensæ magnitudinis revolutum stupebant, et corpus tam venerabile non inventum dolebant. Sicut tentato in solitudine Domino, expleta victoria angeli ministrabant ei, ita modo post devictam mortem venerunt angeli, qui non solum verbo, sed etiam fulgenti habitu gloriam annuntiant triumphantis. Et sicut corpori in sepulcro astiterunt, sic etiam corpori consecrato in altari quotidie assistunt.
§24:5 Declinarent vultum. Nota quod nec sanctæ mulieres in terram cecidisse, nec aliquis sanctorum in resurrectione Domini prostratus in terram adorare legitur; unde mos cœpit in Ecclesia paschali tempore non flecti genua in oratione, sed vultu in terram declinato orare.
**24:6 Recordamini. Die tertia, sicut ex hoc loco habemus, inter discipulos etiam feminis quæ eum sequebantur, Dominus resurrecturum se prædixit. Parasceve hora nona exspiravit, mane prima sabbati resurrexit. Merito autem una die et duabus noctibus in sepulcro jacuit, quia lucem suæ simplæ mortis (quæ tantum in carne erat) tenebris duplæ nostræ mortis quæ in corpore erat et anima, apposuit, et utramque nostram curavit. Si enim utramque suscepisset, nos a neutra liberasset.
††24:8 Et recordatæ sunt. Sicut mulieres in monumento Domini stantes, recordantur verborum quæ de sua dispensatione præfatus erat, sic nos inter Dominicæ passionis mysteria celebranda, non solum passionis, sed et resurrectionis debemus recordari.
‡‡24:9 Nuntiaverunt. Sicut in principio mulier auctor culpæ viro fuit, vir exsecutor fuit erroris, ita nunc quæ mortem prior gustaverat, resurrectionem vidit, et ne perpetui reatus opprobrium apud viros sustineret, quæ culpam viro transfuderat, transfudit et gratiam. Et quia constantiam prædicandi non habet inferior sexus ad exsequendum infirmior, mandatur viris officium evangelizandi.
§§24:11 Et non crediderunt. Quod discipuli tarde credunt, non tam illorum infirmitas quam nostra futura firmitas fuit, nam illis dubitantibus resurrectio multis argumentis monstratur, quæ dum legentes agnoscimus, quid aliud quam de eorum dubitatione solidamur?
***24:12 Petrus autem surgens. Joannes commemorat, quod et ipse et Petrus simul cucurrerunt, et quod Petro intus intrœunte in monumentum, et vidente linteamina et sudarium, ipse Joannes inclinans se, vidit linteamina, nec introivit. Sed intelligendum est Petrum primo procumbentem vidisse quod Lucas commemorat, Joannes tacet: post vero ingressum, ut diligentius interiora dignosceret, ingressum tamen antequam Joannes intraret.
†††24:13 Nomine Emmaus. Emmaus ipsa est metropolis civitas insignis Palæstinæ, quæ post expugnationem Judææ sub Marco Aurelio Antonio principe restaurata, cum statu mutavit et nomen.
‡‡‡24:15 Dum fabularentur. Loquentes de se Dominus appropinquans comitatur, ut et fidem resurrectionis eorum mentibus incendat, et quod se promiserat facturum, impleat: Ubi sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum Matth. 28.. Appropinquans, etc. Oculi, etc. Apparuit quidem in specie propria, sed speciem quam recognoscerent, non ostendit. Sicut et ipsi et intus amabant, et tamen dubitabant, sic ipse foris et præsens adest, et quis sit, non ostendit. De se ergo loquentibus præsentiam exhibet, sed de se dubitantibus speciem cognitionis aufert.
§§§24:18 Peregrinus es, etc. Quibus, etc. Peregrinum putant, quem non agnoscunt. Et vere peregrinus erat eis, a quorum fragilitate per gloriam resurrectionis jam longe stabat, a quorum fide resurrectionis nescia extraneus manebat. Vir propheta, etc. Et quomodo tradiderunt, etc. Prophetam et magnum fatentur, Filium Dei tacent, vel quia nondum perfecta credunt, vel si credunt timent tradi in manus Judæorum, nescientes cum quo loquuntur.
*24:21 Nos autem, etc. Quodammodo redarguunt seipsos, quod in illum redemptionem speraverint, quem mortuum viderant, nec resurrecturum credebant, et maxime dolent eum sine culpa occisum, quem innocentem noverant, et ex hoc tristes incedebant.
†24:22 Terruerunt nos, etc. Merito dicuntur teruisse eos quibus de non invento corpore plus mœstitiam addiderunt, quam de nuntiata resurrectione gaudium quo recrearentur, afferunt.
‡24:24 Abierunt quidam, etc. Cum supra dixerit Petrum cucurrisse ad monumentum, et modo dicat Cleophas: Quidam ex nostris abierunt ad monumentum, etc. Intelligendum est, quod duo simul ierunt. Sed Petrum solum primo commemoravit, quia primitus illi nuntiavit Maria.
§24:25 O stulti et tardi corde. Hic gemina humiliandi necesitas incumbit, qui nec in Scripturis quantum oportet edocti, nec ad implenda quæ novimus quantum decet, sumus intenti. Nam si Moyses et prophetæ de Christo locuti sunt, et eum per passionem et gloriam intraturum prædixerant, quomodo gloriatur se esse Christianum, qui neque in Scripturis qualiter ad Christum pertinent investigat, neque ad gloriam quam cum Christo habere cupit, per passiones attingere desiderat?
**24:28 Et ipse, etc. Mane nobiscum, etc. Talem se exhibuit in corpore, qualis apud illos erat in mente. Probandi erant, si hunc quem nondum ut Deum diligebant, saltem ut peregrinum diligerent. Sed quia extranei a claritate esse non possunt, cum quibus veritas gradiebatur, ad hospitium vocant, imo cogunt. Quo exemplo colligitur, quia peregrini non solum ad hospitium sunt vocandi, sed etiam trahendi.
††24:30 Fregit, etc. Quem in expositione Scripturæ non cognoverunt, in fractione panis noverunt, quia non auditores legis, sed factores justificabuntur, et veritas melius operando quam audiendo intelligitur.
‡‡24:31 Aperti sunt, etc. Subtrahitur carnalibus oculis species infirmitatis, ut mentibus incipiat apparere gloria resurrectionis.
§§24:32 Et dixerunt, etc. Mystice: Ideo in Christo illis ostensa est alia effigies, ne eum nisi in fractione panis cognoscerent, ut omnes intelligant se Christum non agnoscere, nisi fiant participes corporis ejus, id est Ecclesiæ, cujus unitatem commendat Apostolus in sacramento panis, dicens: Unus panis, unum corpus multi sumus I Cor. 10.. Cum ergo panem benedictum porrigit, aperiuntur oculi ut eum cognoscant, et removetur impedimentum quod a Satana in oculis erat, ne agnosceretur Jesus. Et hoc impedimentum permittit inesse Dominus donec ad sacramentum panis veniatur. Sed participata unitate corporis, aufertur impedimentum inimici, ut possit Christus agnosci. Ardens. GREG. Exaudito sermone, cor prius torpore incredulitatis et timoris frigidum igne sancti Spiritus est accensum, ut jam superno desiderio ardeat, et ad credendam veritatem se extendat. Quot præceptis instruitur homo, quasi tot facibus inflammatur.
***24:34 Surrexit Dominus. Jam fama erat quod resurrexerat Jesus ab illis mulieribus facta, et a Simone Petro cui apparuerat, hæc loquentes invenerant isti duo, sed et ipsi prius audierant quod resurrexerat, sed timuerunt dicere in via quando tantummodo angelos dixerunt visos mulieribus. Ignorantes enim eum cum quo loquebantur, poterant timere ne inciderent in manus Judæorum, si quid passim dicerent de Christi resurrectione.
†††24:36 Stetit Jesus, etc. Hæc ostensio est illa, de qua Joannes ait Joan. 20.: Cum sero esset die, etc., et dixit eis: Pax vobis. Quod vero dicit Joannes Thomam non fuisse cum illis: cum Lucas dicat istos duos invenisse undecim congregatos, et eos qui cum eis erat, intelligendum est quod Thomas inde exisset antequam Dominus eis hoc loquentibus appareret.
‡‡‡24:37 Spiritum videre. Et dixit eis. Noverant discipuli fuisse verum hominem, sed postquam mortuus est, non credunt tertia die potuisse veram carnem de sepulcro resurgere. Putant ergo se videre spiritum quem emisit in passione, sed hunc errorem aufert Dominus. Quid turbati estis. AMBR. Credebant apostoli, sed tamen turbantur, etc., usque ad quod clausis januis, Dominus cum corpore suo se improvisus infuderit. Cogitationes, etc. Falsæ non desuper descendentes, sed sicut mala herba in corde ascendentes, fidem quam in vobis plantavi exigo, quod ex vobis ortum est condemno, si non est veritas resurrectionis, perditus est fructus passionis.
§§§24:39 Palpate et videte. Multis documentis persuadet resurrectionem præbendo se, et oculis videndum, et manibus contrectandum, qui dum palpando ossa carnemque monstrat, statum suæ vel nostræ resurrectionis signat, in qua corpus nostrum, et subtile erit per effectum spiritualis potentiæ, et palpabile per veritatem naturæ. Post resurrectionem Dominus in corpore suo duo contraria ostendit, et palpabile ejusdem naturæ ut informet ad fidem, et incorruptibile alterius gloriæ, ut invitet ad præmium.
*24:40 Ostendit eis manus, etc. Ut ostensa vulnerum cicatrice infidelitatis vulnus sanaret, quas cicatrices et tunc servavit, et in judicio servaturus est. Primo ad fidem resurrectionis astruendam: deinde ut Patri pro nobis supplicans, quale genus mortis pro homine pertulerit semper ostendat: tertio, ut sua morte redemptis quam misericorditer sint adjuti, propositis ejusdem mortis insinuat indiciis. Sed postremo, ut in judicio quam juste damnentur impii denuntiet, ostensa quam ab illis accepit cicatrice. Non ergo ex impotentia curandi cicatrices servavit, sed ut perpetuum victoriæ suæ circumferat triumphum.
†24:41 Habetis hic aliquid. Ad insinuandam veritatem resurrectionis, non solum tangi, sed convesci voluit, non quod vel ipse vel nos post resurrectionem cibo debeamus indigere, sed ut corpus, non spiritum esse manifestaret, manducavit potestate, non necessitate. Aliter absorbet aquam terra sitiens aliter solis radius calens: illa indigentia, iste potentia.
‡24:42 Piscis assi. Piscis assus, ipse mediator passus, in aquis humani generis captus laqueo mortis, assatus tempore passionis. Ipse et favus mellis nobis est in resurrectione. Favus mellis in cera, id est Divinitas in humanitate. In hujus mellis comestione signatur, quia illos in corpore suo ad æternam quietem suscipit, qui cum tribulationes pro Deo sentiunt, ab amore internæ dulcedinis non recedunt. Qui hic assantur, illic vera dulcedine satiabuntur.
§24:43 Et cum manducasset. Omnes ambages aufert: visus est, tactus est, manducavit, et ne in aliquo sensus humanos ludificasse videretur, mittit manus ad Scripturas, ut etsi magicis artibus videatur potuisse quod voluit, sicut dicunt pagani, saltem videant prophetare non potuisse antequam natus fuit.
**24:45 Tunc aperuit. Post visum, post contactum, post commemoratam legem aperuit sensum, ut quod vident et legunt, intelligant, deinde post sui corporis commendatam veritatem commendat Ecclesiæ unitatem: Et prædicari in nomine ejus.
††24:46 Oportebat, etc. Oportebat ut ministri qui pœnitentiam et remissionem erant prædicaturi in omnes gentes, inciperent ab Hierosolymis. Non solum quia illis credita sunt eloquia Dei, et quia eorum est adoptio filiorum, et gloria testamenta, et legislatio; sed ideo etiam ut gentes variis erroribus et facinoribus implicitæ, hoc maxime indicio divinæ pietatis ad spem veniæ provocentur, quod eis qui Filium Dei crucifixerunt, veniam relaxat.
‡‡24:49 Vos autem sedete. Postquam discipulos de virtute prædicationis perfecte instruxit, cum repente si vellet posset eos roborare, distulit, dicens: Vos autem sedete. Ut exemplum sequentibus daret, ne imperfecti prædicare ante tempus præsumant. In civitate sedet, qui intra mentis claustra se constringit, ne loquendo exterius evagetur, ut cum divina virtute perfecte fuerit indutus, tunc quasi a seipso foras exeat, alios instruendo.
§§24:50 Eduxit autem eos. Prætermissis omnibus quæ per quadraginta dies gesta sunt, primo resurrectionis diei tacite conjungit novissimum quo ascendit in cœlum. Et pulchre benedicturus discipulos, educit in Bethaniam, quæ domus obedientiæ dicitur, quia qui propter inobedientiam perversorum descendit, propter obedientiam conversorum ascendit.
***24:53 In templo. Ut in loco orationis inter laudum devotiones, promissum sancti Spiritus adventum, paratis per omnia cordibus exspectent. Sic nos post celebrata in Hierosolymis, id est visione pacis, passionis et resurrectionis solemnia, Domino duce petamus Bethaniam, ut mente quieta corporis et sanguinis ejus sacramentis imbuamur, et domus obedientiæ esse curemus. Laudantes et benedicentes. Lucas qui sacerdotium Christi cæteris amplius exponendum suscepit, et ideo Evangelium suum a ministerio templi per sacerdotium Zachariæ cœpit, pulchre hoc in templi devotione complevit, cum apostolis ibi ministros, scilicet, novi sacerdotii futuros, non in victimarum sanguine, sed in laude Dei et benedictione concludit.