7
Nolite judicare, ut non judicemini.* Nolite judicare. De dubiis, quia de manifestis judicatur, et non de illis de quibus incertum est quo animo fiant: de quibus nemo sine periculo judicat. Judicium temerarium est quando, quibus commissum non est, judicant, sive sit de manifestis, sive de occultis. Committitur autem judicium vel magistris Ecclesiæ vel principibus terræ. Hi ergo si de manifestis judicent, quæ scilicet sunt convicta, vel confessa, non temere judicant; si autem de incertis, temere judicant hæc judicia prohibet. In quo enim judicio judicaveritis, judicabimini: et in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. In quo enim. Quasi diceret: In qua voluntate benefeceris, in ea liberaberis; et in qua male, in eadem punieris. De his enim agitur in quibus vel temere judicantes offendimus, vel recte agentes excusamur; et ideo addit: In qua mensura. Et juste quorum voluntas non habuit finem peccandi, quamvis cum fine peccaverint, non habent finem ultionis; et quibus judicium fuit sine misericordia, sine misericordia judicabuntur. In qua mensura. Potest in hac mensura in qua aliud mensuratum est, ut triticum, aliud mensurari, ut hordeum: et alia quantitas, ut si unus modius de uno, centum de alio. Ita facit Deus, et non inique ut illi in æternum. Et ipsa infamia, vel malum quod tuleris, causa est cur pœnam debitam incurras. Juste qui æternaliter peccato perfrui volunt, æternam pœnam et inveniunt: quorum voluntas non habuit finem peccandi, nec habebit finem torquendi. Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, et trabem in oculo tuo non vides? Quid autem vides. Ecce moderamen judicii, et præventus majoribus, alium non judicet de minoribus. Multi enim præventi majoribus, leviora in fratre magis volunt vituperare et damnare quam emendare. Ut si pleni odio vel invidia, vel malitia, damnent in eo quod delinquit ira; quæ est ut festuca, odium, ut trabs. Iratus alicui vult aliquando eum corrigi; qui odit hoc velle nequit: et ideo impossibile dicitur ut festucam fratri demat, qui trabem gestat; prius ergo trabs odii, invidiæ, simulationis et totius malitiæ rejicienda est, ut sic misericorditer respectu Dei, non nostri, fratrem possimus increpare: ut, sive prosit illi correctio, sive non, nos tamen de simplicitate nostri oculi simus securi. Vix invenitur aliquis ab hoc vitio alienus, quia unusquisque suis favens, aliena facile reprehendit: et aliena gravius tolerando quam sua, sumit auctoritatem arguendi sine exemplo suæ emendationis. Salutem in eo quod temere judicant in oculo habent trabem. aut quomodo dicis fratri tuo: Sine ejiciam festucam de oculo tuo, et ecce trabs est in oculo tuo?§ Aut quomodo dicis fratri tuo. Id est, non poteris minus (ut iram) in fratre emendare, donec majus, id est odium, vel invidiam pepuleris de corde tuo. Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo, et tunc videbis ejicere festucam de oculo fratris tui.** Hypocrita, ejice. Hi enim odio et livore suscipiunt omnia accusare, et volunt videri consultores sine exemplo emendationis suæ. Non enim est idoneus doctor alii mederi, qui nondum se sanaverit. Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos.†† Nolite sanctum, etc. Purgato oculo, possunt dispensatores Ecclesiæ alios castigare, sed non sanctum canibus dare; quia sicut periculosum est abscondere, ita prodigum est canibus dare. Talibus mystica non sunt aperienda, sed velo tegenda sancta sanctorum: apertiora vero et quasi viliora dici possunt. Nolite. Eadem dicitur sanctum et margarita, id est Evangelium et sacramenta ecclesiastica. Sanctum, quia natura inviolabile, nec debet ab aliquo corrumpi. Margarita, quæ in abscondito latet: et de figuris, quasi apertis conchis eruitur, gemma est pretiosa quæ non potest corrumpi. Canes vere sunt qui oblatrant, et quod integrum est dilacerant; porci qui vilipendunt et conculcant: vel canes ad vomitum reversi, porci nondum conversi, sed in luto vitiorum versati. Et conversi. Ne forte adhuc aliquid audire disrumpant, non margaritas quas conculcant, sed vos indignatione. Non enim facile potest inveniri quod talibus gratum sit. Petite, et dabitur vobis: quærite, et invenietis: pulsate, et aperietur vobis.‡‡ Petite. His gradibus via, veritas, et vita legitime certantibus, præstatur: Christus est via qua ambulatur, veritas qua invenitur, ostium ad quod pulsatur, ut ad ipsum per ipsum ingrediamur. AUG. Operose quidem quod ista tria inter se differant exponendum putavi, sed longe melius, etc., usque ad non enim dixit petentibus, et quærentibus, et pulsantibus. Omnis enim qui petit, accipit: et qui quærit, invenit: et pulsanti aperietur.§§ Omnis enim, etc. Ut præbeat constantiam perseverandi, diligentiam quærendi, fiduciam impetrandi, addit. Omnis, etc. Supra docuit quid petamus, regnum scilicet. Hic confidentiam, ut nihil hæsitantes petamus. Non denegat se petentibus qui sponte obtulit se non petentibus: et quærentes invenient eum qui non quærentibus dedit ut invenirent, et pulsantibus aperiet, qui clamat: Ecce ego sto ad ostium et pulso Apoc. 3.. Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei?*** Aut quis. Explanat quid petendum sit, et ex humana circa filios benevolentia diligentiam Patris circa nos commendat. Petentibus Christum, recta fide non datur lapis offensionis nec duritia cordis. Ita si petieritis patrem vestrum charitatem, sine qua nil sunt cætera, ut sine pane inops est mensa cui contraria est cordis duritia. 10 aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei?††† Si piscem. Per piscem, fides quæ sub fluentis Spiritus sancti nutritur. Piscem dicit invisibilium fidem: vel propter aquam baptismi, vel quia de invisibilibus locis capitur, vel quia fluctibus hujus mundi non frangitur. In Evangelio Lucæ sequitur comparatio ovi et scorpionis. In ovo et spes accipitur, quia in eo nondum est fœtus persecutus; sed fovendo speratur. In scorpione, cujus aculeus retro timendus est, accipitur contrarium spei, scilicet retro aspicere, cum spes se debeat in anteriora extendere. 11 Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris: quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se?‡‡‡ Si ergo vos. Quandoquidem patres bona tribuunt filiis, ergo multo magis Pater noster, qui bonus est incomparabiliter, bona dabit petentibus se filiis. Nostis bona. Secundum sensum eorum bona qui ea pro bonis habent, quanquam et in rerum natura bona sunt, et in vitam istam pertinentia, quæ malus non de suo dat. Domini enim est terra Psal. 23., etc. Vel apostoli mali dicuntur, quantum ad se respectu Dei qui solus bonus, ex quo omnes boni. Dabit bona. Id est Spiritum sanctum. Vel bona scilicet æterna, quæ non dantur nisi filiis. Petentibus se. Omnium bonorum spiritualium distributorem ut opera charitatis impleantur. 12 Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ.§§§ Omnia ergo, etc. Quia amare amantem naturæ est; non amantem vero cogi beneficiis ad amorem, perfectionis Christi est. Cum nos priores, ut nobis fieri velimus aliis facere juberet, mox eumdem sensum astruit dicens: Omnia ergo quæcunque, etc., id est, bona quæ vultis accipere ab aliis, eadem facite illis ut charitas proximi impleatur, quæ sine dilectione recte non potest perfici. Et ideo addit: Hæc est lex et prophetæ, etc.; quia nec Deus sine proximo, nec proximus diligitur sine Deo, quia non ex odio vel ex invidia judicandus est proximus: ergo qua charitate velletis moneri, facite aliis. Ut faciant vobis homines. Quia addit, homines, dicit tantum de dilectione proximi. Unde nec subdit, tota lex, relinquit vero de dilectione Dei. Quod si dixisset: Omnia quæcunque vultis fieri vobis, facite aliis: utrumque complexus esset, in quibus tota lex, propter salutem hominum scriptum est in prophetis et lege. 13 Intrate per angustam portam: quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.* Intrate. Etsi difficile sit ut aliis facias quod tibi vis fieri, tamen sic faciendum est ut intremus. Per angustam. Angusta quæritur, nec ab omnibus invenitur. Nec omnes qui inveniunt per eam ingrediuntur, quia capti sæculo retrœunt. Et spatiosa. Hanc etsi non quærant, omnes tamen inveniunt, quia in ea nati. Voluptas, ut meretrix importuna, suis oblectamentis omnes invitat: et ideo multi intrant per eam. 14 Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam: et pauci sunt qui inveniunt eam ! Quam angusta. Satis angustum est omnia prætermittere, unum solum diligere, unum quærere, ad unum quotidie pulsare, prospera non ambire, adversa non timere. Et pauci. Si pauci inveniunt, pauciores per eam intrare contendunt. Nemo intrat sine labore, et sine animi puritate. 15 Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces: Attendite. Cum dixisset arctam viam a paucis inveniri, ne forte sui implicarentur erroribus pseudo-prophetarum, adjecit: Attendite: Attendite. Quod supra latam portam dixit, falsos prophetas apertius dicit. Attendite. Licet hoc de omnibus qui aliud habitu et sermone, aliud opere ostendunt, possit accipi; tamen specialiter de hæreticis qui quadam pietatis veste tecti, venenato animo et intentione nocendi lupi sunt rapaces, vel exterius si copia datur persequendo, vel interius corrumpendo. Ad vos in vestimentis ovium. In conspectu hominum similes ministris justitiæ dum jejunant, orant, eleemosynas dant: sed non sunt eorum fructus, quia pro vitio eis reputatur. A fructibus eorum. HIER. Non a veste, sed ab operibus quod de manifestis, etc., usque ad sed non debent oves pelles suas deponere, etsi aliquando eis lupi se contegant. 16 a fructibus eorum cognoscetis eos. Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus?§ Nunquid. Allegorice. Spinæ et tribuli sunt hæretici a quibus nullus sapientum sanctitatem vel veritatem poterit invenire: sed conscindunt et cruentant approximantes. Vel spinæ et tribuli, curæ sunt sæculi, punctionesque vitiorum. Uva et ficus, dulcedo novæ conversationis quam Christus in nobis esuriit, et fervor dilectionis, qui lætificat cor hominis. Non ergo de spinis et tribulis uva et ficus: quia mens adhuc veteris hominis consuetudine pressa, potest simulare non ferre fructus novi hominis. Quod si aliquando dicta vel facta malorum prosunt bonis, non hoc faciunt mali, sed fit de illis consilio Dei: quia non eorum fructus est, sed vitis quæ super spinas aliquando exuberat. Sed carpendus est botrus, spina cavenda. Vitis Christus. Sui, palmites qui ferunt uvas, id est opera spiritus quæ inebriant mentem. 17 Sic omnis arbor bona fructus bonos facit: mala autem arbor malos fructus facit.** Sic omnis arbor. Id est secundum prædictam impossibilitatem: quia de mala radice non potest fructus suavitatis erumpere. Exspectandi sunt boni fructus de bona arbore. Arbor bona vel mala non natura quæ in omnibus bona a Deo est creata, sed voluntas bona vel mala. Fructus, opera quæ nec bona malæ voluntatis possunt esse, nec mala bonæ voluntatis. Fructus bonæ arboris gaudium, pax, patientia, longanimitas, etc.; quos fructus non nisi bona voluntas parturit. Sic econtrario malos mala intentio nutrit. 18 Non potest arbor bona malos fructus facere: neque arbor mala bonos fructus facere.†† Non potest. Non ait: Non potest mala arbor bona fieri, vel bona mala; quia Paulus de persecutore factus apostolus, et anima manente integra natura, affectu voluntatis corrumpitur, vel in melius mutatur. Voluntas uniuscujusque arbor bona vel mala. Et sicut arbor radicatur in terra, sic voluntas in anima. Fructus malæ arboris sunt opera carnis, scilicet fornicatio immunda, luxuria. 19 Omnis arbor, quæ non facit fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.‡‡ Omnis arbor. Hac sententia hypocritas et pseudoprophetas damnat, et quod supra docuit de cordis munditia, hoc exemplo confirmat, quod nemo de mala intentione fructum bonum percipit, nec de bona nisi bonum metit. 20 Igitur ex fructibus eorum cognoscetis eos.§§ Igitur ex fructibus. Quasi dicat: A falsis prophetis attendite, et ex fructibus eos cognoscite. 21 Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum.*** Non omnis qui dicit. Sicut cavendi sunt qui habent speciem bonæ vitæ propter dogma nequitiæ, sic et hic econtrario qui, cum integræ fidei et doctrinæ sint, turpiter vivunt. Utrumque enim necesse est, ut et opus sermone et sermo operibus comprobetur. Qui dicit: Domine, Domine. Iter regni Dei est obedientia, non nominis nuncupatio. Non est hoc illud vere et proprie dicere ubi prolatio discordat a voluntate. De quo Apostolus ait: Nemo potest dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto I Cor. 12.. 22 Multi dicent mihi in illa die: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo dæmonia ejecimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus?††† Multi dicent. Maxime autem cavendum est ab his qui propter nomen Christi etiam miracula habent, quæ cum propter infideles Dominus fecerit, monuit tamen ne a talibus decipiamur: putantes ibi esse invisibilem sapientiam, ubi est visibile miraculum; unde adjungit: Multi dicent. Quam mundo ergo et simplici oculo opus est, ut inveniatur via sapientiæ inter tot deceptiones. 23 Et tunc confitebor illis: Quia numquam novi vos: discedite a me, qui operamini iniquitatem.‡‡‡ Nunquam novi vos. Non novit lux tenebras, id est, non aspicit, quia si aspiceret, tenebræ non essent. Qui operamini iniquitatem. Non qui operati estis, ne tollat pœnitentiam, sed qui in judicio; licet non habeatis facultatem peccandi, tamen habetis affectum. 24 Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram,§§§ Omnis ergo. Quasi dicat: Omnia prædicta bene tenenda sunt, quia qui tenet assimilabitur Christo; qui non tenet, diabolo. Qui autem, quæ in monte habita sunt: quod dicit ut ostendat sermonem in monte habitum, omnibus præceptis quibus Christiana vita informatur, esse perfectum. Assimilabitur. Quia sicut Christus de personis variis unam Ecclesiam construit, erudit, regit in vitam dedicaturus æternam, sic iste variis virtutibus perpetuam mansionem sibi ædificat, et in futura dedicatione cum Christo lætabitur. Viro. Illi qui dicit: Ut sapiens architectus, fundamentum posui in Christo. Qui ædificavit. Ille ædificat in Christo, qui quod audit ab illo facit. Supra petram. A qua Petrus nomen accepit pro firmitate fidei, id est, super seipsum ædificavit Ecclesiam. 25 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram.* Et descendit. Tribus modis diabolus impugnat: carnis concupiscentia, exterioribus mundi oblectamentis, vel per se, cum universos ventus impulsionum laxat. Pluvia. Concupiscentia, a qua quisque tentatur, quæ sensum rigorem fidei emollit, quæ si non proficit, majora flumina eveniunt. 26 Et omnis qui audit verba mea hæc, et non facit ea, similis erit viro stulto, qui ædificavit domum suam super arenam: Qui audit verba mea, etc., exterius. Et ideo non habet excusationem, sed est ruina ejus magna: quia monita salutis contempsit. Viro stulto. De quo dicitur: Inimicus homo hoc fecit, cujus opera omnia instabilia sunt, et ruinæ patent. Super arenam. Qualiacunque sint quæ super concupiscentiam vitiorum fundantur, non stabunt. 27 et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et cecidit, et fuit ruina illius magna. Et cecidit fuitque ruina ejus magna. Omnis conscientia quæ fixa in Deum spe non permanet, in tentationibus non valet subsistere; et tanto amplius agitur, quanto plus in his quæ mundi sunt a superioribus disjungitur: et vere omnes mali vel ficte boni, ingruente qualibet tentatione pejores fiunt. 28 Et factum est: cum consummasset Jesus verba hæc, admirabantur turbæ super doctrina ejus.§ Turbæ. Vel aliqui in turba, quia infideles, vel potius omnes de excellentia sapientiæ. 29 Erat enim docens eos sicut potestatem habens, et non sicut scribæ eorum, et pharisæi.

*7:1 Nolite judicare. De dubiis, quia de manifestis judicatur, et non de illis de quibus incertum est quo animo fiant: de quibus nemo sine periculo judicat. Judicium temerarium est quando, quibus commissum non est, judicant, sive sit de manifestis, sive de occultis. Committitur autem judicium vel magistris Ecclesiæ vel principibus terræ. Hi ergo si de manifestis judicent, quæ scilicet sunt convicta, vel confessa, non temere judicant; si autem de incertis, temere judicant hæc judicia prohibet.

7:2 In quo enim. Quasi diceret: In qua voluntate benefeceris, in ea liberaberis; et in qua male, in eadem punieris. De his enim agitur in quibus vel temere judicantes offendimus, vel recte agentes excusamur; et ideo addit: In qua mensura. Et juste quorum voluntas non habuit finem peccandi, quamvis cum fine peccaverint, non habent finem ultionis; et quibus judicium fuit sine misericordia, sine misericordia judicabuntur. In qua mensura. Potest in hac mensura in qua aliud mensuratum est, ut triticum, aliud mensurari, ut hordeum: et alia quantitas, ut si unus modius de uno, centum de alio. Ita facit Deus, et non inique ut illi in æternum. Et ipsa infamia, vel malum quod tuleris, causa est cur pœnam debitam incurras. Juste qui æternaliter peccato perfrui volunt, æternam pœnam et inveniunt: quorum voluntas non habuit finem peccandi, nec habebit finem torquendi.

7:3 Quid autem vides. Ecce moderamen judicii, et præventus majoribus, alium non judicet de minoribus. Multi enim præventi majoribus, leviora in fratre magis volunt vituperare et damnare quam emendare. Ut si pleni odio vel invidia, vel malitia, damnent in eo quod delinquit ira; quæ est ut festuca, odium, ut trabs. Iratus alicui vult aliquando eum corrigi; qui odit hoc velle nequit: et ideo impossibile dicitur ut festucam fratri demat, qui trabem gestat; prius ergo trabs odii, invidiæ, simulationis et totius malitiæ rejicienda est, ut sic misericorditer respectu Dei, non nostri, fratrem possimus increpare: ut, sive prosit illi correctio, sive non, nos tamen de simplicitate nostri oculi simus securi. Vix invenitur aliquis ab hoc vitio alienus, quia unusquisque suis favens, aliena facile reprehendit: et aliena gravius tolerando quam sua, sumit auctoritatem arguendi sine exemplo suæ emendationis. Salutem in eo quod temere judicant in oculo habent trabem.

§7:4 Aut quomodo dicis fratri tuo. Id est, non poteris minus (ut iram) in fratre emendare, donec majus, id est odium, vel invidiam pepuleris de corde tuo.

**7:5 Hypocrita, ejice. Hi enim odio et livore suscipiunt omnia accusare, et volunt videri consultores sine exemplo emendationis suæ. Non enim est idoneus doctor alii mederi, qui nondum se sanaverit.

††7:6 Nolite sanctum, etc. Purgato oculo, possunt dispensatores Ecclesiæ alios castigare, sed non sanctum canibus dare; quia sicut periculosum est abscondere, ita prodigum est canibus dare. Talibus mystica non sunt aperienda, sed velo tegenda sancta sanctorum: apertiora vero et quasi viliora dici possunt. Nolite. Eadem dicitur sanctum et margarita, id est Evangelium et sacramenta ecclesiastica. Sanctum, quia natura inviolabile, nec debet ab aliquo corrumpi. Margarita, quæ in abscondito latet: et de figuris, quasi apertis conchis eruitur, gemma est pretiosa quæ non potest corrumpi. Canes vere sunt qui oblatrant, et quod integrum est dilacerant; porci qui vilipendunt et conculcant: vel canes ad vomitum reversi, porci nondum conversi, sed in luto vitiorum versati. Et conversi. Ne forte adhuc aliquid audire disrumpant, non margaritas quas conculcant, sed vos indignatione. Non enim facile potest inveniri quod talibus gratum sit.

‡‡7:7 Petite. His gradibus via, veritas, et vita legitime certantibus, præstatur: Christus est via qua ambulatur, veritas qua invenitur, ostium ad quod pulsatur, ut ad ipsum per ipsum ingrediamur. AUG. Operose quidem quod ista tria inter se differant exponendum putavi, sed longe melius, etc., usque ad non enim dixit petentibus, et quærentibus, et pulsantibus.

§§7:8 Omnis enim, etc. Ut præbeat constantiam perseverandi, diligentiam quærendi, fiduciam impetrandi, addit. Omnis, etc. Supra docuit quid petamus, regnum scilicet. Hic confidentiam, ut nihil hæsitantes petamus. Non denegat se petentibus qui sponte obtulit se non petentibus: et quærentes invenient eum qui non quærentibus dedit ut invenirent, et pulsantibus aperiet, qui clamat: Ecce ego sto ad ostium et pulso Apoc. 3..

***7:9 Aut quis. Explanat quid petendum sit, et ex humana circa filios benevolentia diligentiam Patris circa nos commendat. Petentibus Christum, recta fide non datur lapis offensionis nec duritia cordis. Ita si petieritis patrem vestrum charitatem, sine qua nil sunt cætera, ut sine pane inops est mensa cui contraria est cordis duritia.

†††7:10 Si piscem. Per piscem, fides quæ sub fluentis Spiritus sancti nutritur. Piscem dicit invisibilium fidem: vel propter aquam baptismi, vel quia de invisibilibus locis capitur, vel quia fluctibus hujus mundi non frangitur. In Evangelio Lucæ sequitur comparatio ovi et scorpionis. In ovo et spes accipitur, quia in eo nondum est fœtus persecutus; sed fovendo speratur. In scorpione, cujus aculeus retro timendus est, accipitur contrarium spei, scilicet retro aspicere, cum spes se debeat in anteriora extendere.

‡‡‡7:11 Si ergo vos. Quandoquidem patres bona tribuunt filiis, ergo multo magis Pater noster, qui bonus est incomparabiliter, bona dabit petentibus se filiis. Nostis bona. Secundum sensum eorum bona qui ea pro bonis habent, quanquam et in rerum natura bona sunt, et in vitam istam pertinentia, quæ malus non de suo dat. Domini enim est terra Psal. 23., etc. Vel apostoli mali dicuntur, quantum ad se respectu Dei qui solus bonus, ex quo omnes boni. Dabit bona. Id est Spiritum sanctum. Vel bona scilicet æterna, quæ non dantur nisi filiis. Petentibus se. Omnium bonorum spiritualium distributorem ut opera charitatis impleantur.

§§§7:12 Omnia ergo, etc. Quia amare amantem naturæ est; non amantem vero cogi beneficiis ad amorem, perfectionis Christi est. Cum nos priores, ut nobis fieri velimus aliis facere juberet, mox eumdem sensum astruit dicens: Omnia ergo quæcunque, etc., id est, bona quæ vultis accipere ab aliis, eadem facite illis ut charitas proximi impleatur, quæ sine dilectione recte non potest perfici. Et ideo addit: Hæc est lex et prophetæ, etc.; quia nec Deus sine proximo, nec proximus diligitur sine Deo, quia non ex odio vel ex invidia judicandus est proximus: ergo qua charitate velletis moneri, facite aliis. Ut faciant vobis homines. Quia addit, homines, dicit tantum de dilectione proximi. Unde nec subdit, tota lex, relinquit vero de dilectione Dei. Quod si dixisset: Omnia quæcunque vultis fieri vobis, facite aliis: utrumque complexus esset, in quibus tota lex, propter salutem hominum scriptum est in prophetis et lege.

*7:13 Intrate. Etsi difficile sit ut aliis facias quod tibi vis fieri, tamen sic faciendum est ut intremus. Per angustam. Angusta quæritur, nec ab omnibus invenitur. Nec omnes qui inveniunt per eam ingrediuntur, quia capti sæculo retrœunt. Et spatiosa. Hanc etsi non quærant, omnes tamen inveniunt, quia in ea nati. Voluptas, ut meretrix importuna, suis oblectamentis omnes invitat: et ideo multi intrant per eam.

7:14 Quam angusta. Satis angustum est omnia prætermittere, unum solum diligere, unum quærere, ad unum quotidie pulsare, prospera non ambire, adversa non timere. Et pauci. Si pauci inveniunt, pauciores per eam intrare contendunt. Nemo intrat sine labore, et sine animi puritate.

7:15 Attendite. Cum dixisset arctam viam a paucis inveniri, ne forte sui implicarentur erroribus pseudo-prophetarum, adjecit: Attendite: Attendite. Quod supra latam portam dixit, falsos prophetas apertius dicit. Attendite. Licet hoc de omnibus qui aliud habitu et sermone, aliud opere ostendunt, possit accipi; tamen specialiter de hæreticis qui quadam pietatis veste tecti, venenato animo et intentione nocendi lupi sunt rapaces, vel exterius si copia datur persequendo, vel interius corrumpendo. Ad vos in vestimentis ovium. In conspectu hominum similes ministris justitiæ dum jejunant, orant, eleemosynas dant: sed non sunt eorum fructus, quia pro vitio eis reputatur. A fructibus eorum. HIER. Non a veste, sed ab operibus quod de manifestis, etc., usque ad sed non debent oves pelles suas deponere, etsi aliquando eis lupi se contegant.

§7:16 Nunquid. Allegorice. Spinæ et tribuli sunt hæretici a quibus nullus sapientum sanctitatem vel veritatem poterit invenire: sed conscindunt et cruentant approximantes. Vel spinæ et tribuli, curæ sunt sæculi, punctionesque vitiorum. Uva et ficus, dulcedo novæ conversationis quam Christus in nobis esuriit, et fervor dilectionis, qui lætificat cor hominis. Non ergo de spinis et tribulis uva et ficus: quia mens adhuc veteris hominis consuetudine pressa, potest simulare non ferre fructus novi hominis. Quod si aliquando dicta vel facta malorum prosunt bonis, non hoc faciunt mali, sed fit de illis consilio Dei: quia non eorum fructus est, sed vitis quæ super spinas aliquando exuberat. Sed carpendus est botrus, spina cavenda. Vitis Christus. Sui, palmites qui ferunt uvas, id est opera spiritus quæ inebriant mentem.

**7:17 Sic omnis arbor. Id est secundum prædictam impossibilitatem: quia de mala radice non potest fructus suavitatis erumpere. Exspectandi sunt boni fructus de bona arbore. Arbor bona vel mala non natura quæ in omnibus bona a Deo est creata, sed voluntas bona vel mala. Fructus, opera quæ nec bona malæ voluntatis possunt esse, nec mala bonæ voluntatis. Fructus bonæ arboris gaudium, pax, patientia, longanimitas, etc.; quos fructus non nisi bona voluntas parturit. Sic econtrario malos mala intentio nutrit.

††7:18 Non potest. Non ait: Non potest mala arbor bona fieri, vel bona mala; quia Paulus de persecutore factus apostolus, et anima manente integra natura, affectu voluntatis corrumpitur, vel in melius mutatur. Voluntas uniuscujusque arbor bona vel mala. Et sicut arbor radicatur in terra, sic voluntas in anima. Fructus malæ arboris sunt opera carnis, scilicet fornicatio immunda, luxuria.

‡‡7:19 Omnis arbor. Hac sententia hypocritas et pseudoprophetas damnat, et quod supra docuit de cordis munditia, hoc exemplo confirmat, quod nemo de mala intentione fructum bonum percipit, nec de bona nisi bonum metit.

§§7:20 Igitur ex fructibus. Quasi dicat: A falsis prophetis attendite, et ex fructibus eos cognoscite.

***7:21 Non omnis qui dicit. Sicut cavendi sunt qui habent speciem bonæ vitæ propter dogma nequitiæ, sic et hic econtrario qui, cum integræ fidei et doctrinæ sint, turpiter vivunt. Utrumque enim necesse est, ut et opus sermone et sermo operibus comprobetur. Qui dicit: Domine, Domine. Iter regni Dei est obedientia, non nominis nuncupatio. Non est hoc illud vere et proprie dicere ubi prolatio discordat a voluntate. De quo Apostolus ait: Nemo potest dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto I Cor. 12..

†††7:22 Multi dicent. Maxime autem cavendum est ab his qui propter nomen Christi etiam miracula habent, quæ cum propter infideles Dominus fecerit, monuit tamen ne a talibus decipiamur: putantes ibi esse invisibilem sapientiam, ubi est visibile miraculum; unde adjungit: Multi dicent. Quam mundo ergo et simplici oculo opus est, ut inveniatur via sapientiæ inter tot deceptiones.

‡‡‡7:23 Nunquam novi vos. Non novit lux tenebras, id est, non aspicit, quia si aspiceret, tenebræ non essent. Qui operamini iniquitatem. Non qui operati estis, ne tollat pœnitentiam, sed qui in judicio; licet non habeatis facultatem peccandi, tamen habetis affectum.

§§§7:24 Omnis ergo. Quasi dicat: Omnia prædicta bene tenenda sunt, quia qui tenet assimilabitur Christo; qui non tenet, diabolo. Qui autem, quæ in monte habita sunt: quod dicit ut ostendat sermonem in monte habitum, omnibus præceptis quibus Christiana vita informatur, esse perfectum. Assimilabitur. Quia sicut Christus de personis variis unam Ecclesiam construit, erudit, regit in vitam dedicaturus æternam, sic iste variis virtutibus perpetuam mansionem sibi ædificat, et in futura dedicatione cum Christo lætabitur. Viro. Illi qui dicit: Ut sapiens architectus, fundamentum posui in Christo. Qui ædificavit. Ille ædificat in Christo, qui quod audit ab illo facit. Supra petram. A qua Petrus nomen accepit pro firmitate fidei, id est, super seipsum ædificavit Ecclesiam.

*7:25 Et descendit. Tribus modis diabolus impugnat: carnis concupiscentia, exterioribus mundi oblectamentis, vel per se, cum universos ventus impulsionum laxat. Pluvia. Concupiscentia, a qua quisque tentatur, quæ sensum rigorem fidei emollit, quæ si non proficit, majora flumina eveniunt.

7:26 Qui audit verba mea, etc., exterius. Et ideo non habet excusationem, sed est ruina ejus magna: quia monita salutis contempsit. Viro stulto. De quo dicitur: Inimicus homo hoc fecit, cujus opera omnia instabilia sunt, et ruinæ patent. Super arenam. Qualiacunque sint quæ super concupiscentiam vitiorum fundantur, non stabunt.

7:27 Et cecidit fuitque ruina ejus magna. Omnis conscientia quæ fixa in Deum spe non permanet, in tentationibus non valet subsistere; et tanto amplius agitur, quanto plus in his quæ mundi sunt a superioribus disjungitur: et vere omnes mali vel ficte boni, ingruente qualibet tentatione pejores fiunt.

§7:28 Turbæ. Vel aliqui in turba, quia infideles, vel potius omnes de excellentia sapientiæ.