16
Et accesserunt ad eum pharisæi et sadducæi tentantes: et rogaverunt eum ut signum de cælo ostenderet eis.* Et accesserunt, etc. Ut signum de cœlo, etc. Ut qui pavit multos paucis: manna plueret quo omnes reficeret. Unde Joannes post edulium panum: Quod signum facis, ut videamus et credamus tibi? quid operaris? Patres nostri manducarunt manna in deserto Joan. 6.. Petebant tentando ut in morem Eliæ ignem de sublimi mitteret, vel in similitudinem Samuelis æstivo tempore mugire tonitrua faceret, quasi non possent et illa calumniari, et dicere ex occultis et variis æris passionibus accidisse. At ille respondens, ait illis: Facto vespere dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim cælum. Facto vespere. Increpat eos, quod ex ordine elementorum discernant dies, sed signa temporum ignorant, cum omnis lex et prophetæ, adventus sui indicia ex operum quæ gereret admiratione significent. Et mane: Hodie tempestas, rutilat enim triste cælum. Rutilat enim. Patiuntur apostoli post resurrectionem, per quos me judicare in futuro scire potestis, quia cum non parco meis bonis quin patiantur, non parcam aliis in futuro. Faciem ergo cæli dijudicare nostis: signa autem temporum non potestis scire? Generatio mala et adultera signum quærit: et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. Et relictis illis, abiit.§ Signa. Ad tempus gratiæ pertinentia prophetis prædicta, non possunt vobis fidem facere de meo adventu. Signa autem. Signa temporum dixit de adventu suo vel passione cui simile est roseum cœlum vespere. Et item de tribulatione ante adventum futurum, cui simile est roseum cœlum cum tristitia. Non dabitur ei. Sed datur fidelibus de cœlo quando videntibus apostolis in cœlum ascendit, et Spiritum sanctum misit. Et cum venissent discipuli ejus trans fretum, obliti sunt panes accipere.** Obliti sunt panes accipere. Quomodo panes non habent qui modo impletis sportis navem ascenderunt et navigantes audiunt ut caveant a fermento Pharisæorum. Sed tamen ait Scriptura quod obliti sunt tollere panes secum unius veri et interni panis (qui cum eis erat) dulcedine capti, parum se curare judicantes de cura corporis et necessariis, cum et ipsa naturalis refectio a mente excesserat. Qui dixit illis: Intuemini, et cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum.†† A fermento. Fermentum est perversa doctrina, quæ vel modica totam massam corrumpit, et in suum saporem trahit. At illi cogitabant intra se dicentes: Quia panes non accepimus. Sciens autem Jesus, dixit: Quid cogitatis intra vos modicæ fidei, quia panes non habetis?‡‡ Quid cogitatis. Quid cogitatis me dixisse de terrenis panibus de quibus non est vobis dubitandum, cum de tam paucis tantas feci abundare reliquias? Nondum intelligitis, neque recordamini quinque panum in quinque millia hominum, et quot cophinos sumpsistis? 10 neque septem panum in quatuor millia hominum, et quot sportas sumpsistis? 11 Quare non intelligitis, quia non de pane dixi vobis: Cavete a fermento pharisæorum et sadducæorum?§§ Cavete a fermento Pharisæorum. A superstitiosa doctrina, quæ more fermenti veri panis simulat se substantiam habere. Per hoc innuit, quid significant quinque panes vel septem. Si enim fermentum dicit hæretica dogmata, panes sunt vera doctrina. 12 Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum, sed a doctrina pharisæorum et sadducæorum. 13 Venit autem Jesus in partes Cæsareæ Philippi: et interrogabat discipulos suos, dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis?*** In partes Cæsareæ Philippi. Iste locus est, ubi Jordanus oritur ad radicem Libani, ex Jor et Dan duobus fontibus. Homines esse. Homines sunt qui de Filio hominis loquuntur: dii enim qui Deitatem intelligunt. Filium hominis? Dominus de se humilitatem humanitatis profitetur, discipuli Deitatem intelligunt. 14 At illi dixerunt: Alii Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Jeremiam, aut unum ex prophetis.††† Alii Joannem Baptistam. Sic poterant errare in Elia vel in cæteris aliis, sicut Herodes erravit in Joanne cum ait: Joannes quem ego decollavi surrexit a mortuis: et ideo virtutes operantur in eo Marc. 6.. Ideo vult exponi errores eorum, ut eis repulsis discipuli veritatem proferant, non ex vulgi opinione, sed ex Domini revelatione. 15 Dicit illis Jesus: Vos autem, quem me esse dicitis? 16 Respondens Simon Petrus dixit: Tu es Christus, Filius Dei vivi. 17 Respondens autem Jesus, dixit ei: Beatus es Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cælis est.‡‡‡ Respondens Simon Petrus. Ideo unus respondens, et uni respondetur pro omnibus ut unitas in omnibus observetur. Dei vivi. Ad distinctionem falsorum deorum, quos gentes vel de mortuis hominibus, vel de sensibili materia sibi instituerunt. Barjona. Bene filius columbæ, quia Dominum pia simplicitate sequebatur, vel quia plenus spirituali gratia erat. Filius Spiritus sancti dicitur, qui ostensus est in columba ab eo quem Filium Dei vivi vocaverat, et filio columbæ pater revelat, quia una est operatio Patris et Filii cum sancto Spiritu. Revelat, inquam, mysterium fidei, quia caro et sanguis non revelare potuit, id est, homines carnali sapientia inflati, qui non columbæ filii, et ideo a sapientia Spiritus alieni; de quibus supra: Alii Joannem Baptistam, alii autem Etiam, etc. 18 Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam.§§§ Tu es. Non dico vocaberis, sed tu es Petrus ob fortitudinem fidei et confessionis constantiam. Petrus. A me petra, ita tamen ut mihi retineam dignitatem fundamenti: tu super me ordinabis lapides mundos, et abjicies leprosos. Sicut lumen et cætera nomina, ut: Vos estis sal terræ, a Domino sortiti sunt, apostoli, sic Simoni a se nomen Petri dedit. Et portæ. Portæ inferi sunt peccata, minæ, blandimenta, hæreses, quibus infirmi ruunt in mortem, qui non vere supra petram, sed super arenam domum professionis suæ credendi sunt ædificavisse, id est, non simplici et vera intentione Christum sequi, sed ob terrenam quamlibet causam habitum prætendisse. Qui enim in intimo cordis amore fidem Christi percipit, quidquid ingruit extra, facile vincit. 19 Et tibi dabo claves regni cælorum. Et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatum et in cælis: et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cælis.* Et quodcunque ligaveris. Id est, quem in peccatis persistentem æternis pœnis adjudicaveris: vel quem humilem et vere pœnitentem absolveris, sic erit et in cœlis. Et quodcunque ligaveris super terram. HIER. Habent quidem eamdem judiciariam potestatem alii apostoli, quibus post resurrectionem ait: Accipite Spiritum sanctum Joan. 20., etc., usque ad unde in Levitico ostendere se sacerdotibus jubentur leprosi, quos illi non faciunt leprosos, sed discernunt qui mundi vel immundi sunt, ita et hic. 20 Tunc præcepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Jesus Christus. Ut nemini, etc. Supra adventum suum prædicare præcipit, hic ne dicant eum esse Jesum. Sed aliud est prædicare Christum, quod est commune nomen dignitatis: aliud Jesum, quod est proprium Salvatoris. Quasi dicat: Non prodest publice prædicari majestatem populis: qui visuri sunt me multa pati, quod tunc demum licebit, cum resurrectio potentiam Deitatis ostenderit. Jesus Christus. Salvator, ne scandalizarentur in eo quem paulo post visuri sunt conspui et crucifigi. 21 Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. Exinde, etc. Ecce causa prohibitæ prædicationis, quasi dicat: Tunc me prædicate cum ista passus fuero, quia non ante prodest. 22 Et assumens eum Petrus, cœpit increpare illum dicens: Absit a te, Domine: non erit tibi hoc.§ Absit. Non vult Petrus destrui confessionem suam: nec putat Filium Dei posse occidi. 23 Qui conversus, dixit Petro: Vade post me Satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea quæ Dei sunt, sed ea quæ hominum.** Vade. Supra: omnia illa gloriosa in futurum promissa sunt, non in præsenti data. Ædificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo claves, etc. Quæ si statim dedisset, nunquam postea locum error invenisset in eo. Quia non. Non placet tibi, ut per mortem meam mundum redimam, quæ est voluntas Patris: sed carnaliter hæc sapis. 24 Tunc Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.†† Si quis vult. Prædicta apostolis passione et resurrectione, hortatur ad sequendum tam eos quam turbas. Abneget semetipsum. Quod per vetustatem est, ut capiat quod ultra se est. Remotis vitiis, virtus sequatur: tollat crucem suam, et sequatur me. Quod erat per vetustatem, abnegaverat ille qui dicebat: Vivo autem ego, jam non ego. Quod vero ultra se erat, cœperat: vivit vero in me Christus Gal. 2.. Tollat crucem. Scilicet: Crux tollitur vel cum per abstinentiam corpus, vel cum per compassionem proximi animus affligitur. Crucem abstinentiæ habuit Paulus, dum dicebat II Cor. 11.: Castigo corpus meum et in servitutem redigo. Compassionis quoque cum ait: Quis infirmatur, et ego non infirmor? 25 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam: qui autem perdiderit animam suam propter me, inveniet eam. 26 Quid enim prodest homini, si mundum universum lucretur, animæ vero suæ detrimentum patiatur? aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?‡‡ Quid enim prodest. Ecclesia habet tempus persecutionis: habet et tempus pacis. Hæc tempora designat in præceptis. Nam tempore persecutionis ponenda est anima, et tempore pacis frangenda sunt terrena desideria. Aut quam, etc. Nec lucra, nec timor, nec aliquid aliud retrahat a salute: quia quam commutationem dabit homo, etc. Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo Psal. 115.. Vel nihil terrenum pro anima perdita poterit homo dare. 27 Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus.§§ Filius enim. Nec durum videatur hoc pati: Quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis Rom. 8.. 28 Amen dico vobis, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis venientem in regno suo.*** Sunt quidam. Quia rudes erant apostoli, etiam in præsenti vita promittitur eis aliqua consolatio, ut certius credant de futuro. In regno. In regno beatitudinis æternæ, vel ostendendo suam potestatem in præsenti Ecclesia.

*16:1 Et accesserunt, etc. Ut signum de cœlo, etc. Ut qui pavit multos paucis: manna plueret quo omnes reficeret. Unde Joannes post edulium panum: Quod signum facis, ut videamus et credamus tibi? quid operaris? Patres nostri manducarunt manna in deserto Joan. 6.. Petebant tentando ut in morem Eliæ ignem de sublimi mitteret, vel in similitudinem Samuelis æstivo tempore mugire tonitrua faceret, quasi non possent et illa calumniari, et dicere ex occultis et variis æris passionibus accidisse.

16:2 Facto vespere. Increpat eos, quod ex ordine elementorum discernant dies, sed signa temporum ignorant, cum omnis lex et prophetæ, adventus sui indicia ex operum quæ gereret admiratione significent.

16:3 Rutilat enim. Patiuntur apostoli post resurrectionem, per quos me judicare in futuro scire potestis, quia cum non parco meis bonis quin patiantur, non parcam aliis in futuro.

§16:4 Signa. Ad tempus gratiæ pertinentia prophetis prædicta, non possunt vobis fidem facere de meo adventu. Signa autem. Signa temporum dixit de adventu suo vel passione cui simile est roseum cœlum vespere. Et item de tribulatione ante adventum futurum, cui simile est roseum cœlum cum tristitia. Non dabitur ei. Sed datur fidelibus de cœlo quando videntibus apostolis in cœlum ascendit, et Spiritum sanctum misit.

**16:5 Obliti sunt panes accipere. Quomodo panes non habent qui modo impletis sportis navem ascenderunt et navigantes audiunt ut caveant a fermento Pharisæorum. Sed tamen ait Scriptura quod obliti sunt tollere panes secum unius veri et interni panis (qui cum eis erat) dulcedine capti, parum se curare judicantes de cura corporis et necessariis, cum et ipsa naturalis refectio a mente excesserat.

††16:6 A fermento. Fermentum est perversa doctrina, quæ vel modica totam massam corrumpit, et in suum saporem trahit.

‡‡16:8 Quid cogitatis. Quid cogitatis me dixisse de terrenis panibus de quibus non est vobis dubitandum, cum de tam paucis tantas feci abundare reliquias?

§§16:11 Cavete a fermento Pharisæorum. A superstitiosa doctrina, quæ more fermenti veri panis simulat se substantiam habere. Per hoc innuit, quid significant quinque panes vel septem. Si enim fermentum dicit hæretica dogmata, panes sunt vera doctrina.

***16:13 In partes Cæsareæ Philippi. Iste locus est, ubi Jordanus oritur ad radicem Libani, ex Jor et Dan duobus fontibus. Homines esse. Homines sunt qui de Filio hominis loquuntur: dii enim qui Deitatem intelligunt. Filium hominis? Dominus de se humilitatem humanitatis profitetur, discipuli Deitatem intelligunt.

†††16:14 Alii Joannem Baptistam. Sic poterant errare in Elia vel in cæteris aliis, sicut Herodes erravit in Joanne cum ait: Joannes quem ego decollavi surrexit a mortuis: et ideo virtutes operantur in eo Marc. 6.. Ideo vult exponi errores eorum, ut eis repulsis discipuli veritatem proferant, non ex vulgi opinione, sed ex Domini revelatione.

‡‡‡16:17 Respondens Simon Petrus. Ideo unus respondens, et uni respondetur pro omnibus ut unitas in omnibus observetur. Dei vivi. Ad distinctionem falsorum deorum, quos gentes vel de mortuis hominibus, vel de sensibili materia sibi instituerunt. Barjona. Bene filius columbæ, quia Dominum pia simplicitate sequebatur, vel quia plenus spirituali gratia erat. Filius Spiritus sancti dicitur, qui ostensus est in columba ab eo quem Filium Dei vivi vocaverat, et filio columbæ pater revelat, quia una est operatio Patris et Filii cum sancto Spiritu. Revelat, inquam, mysterium fidei, quia caro et sanguis non revelare potuit, id est, homines carnali sapientia inflati, qui non columbæ filii, et ideo a sapientia Spiritus alieni; de quibus supra: Alii Joannem Baptistam, alii autem Etiam, etc.

§§§16:18 Tu es. Non dico vocaberis, sed tu es Petrus ob fortitudinem fidei et confessionis constantiam. Petrus. A me petra, ita tamen ut mihi retineam dignitatem fundamenti: tu super me ordinabis lapides mundos, et abjicies leprosos. Sicut lumen et cætera nomina, ut: Vos estis sal terræ, a Domino sortiti sunt, apostoli, sic Simoni a se nomen Petri dedit. Et portæ. Portæ inferi sunt peccata, minæ, blandimenta, hæreses, quibus infirmi ruunt in mortem, qui non vere supra petram, sed super arenam domum professionis suæ credendi sunt ædificavisse, id est, non simplici et vera intentione Christum sequi, sed ob terrenam quamlibet causam habitum prætendisse. Qui enim in intimo cordis amore fidem Christi percipit, quidquid ingruit extra, facile vincit.

*16:19 Et quodcunque ligaveris. Id est, quem in peccatis persistentem æternis pœnis adjudicaveris: vel quem humilem et vere pœnitentem absolveris, sic erit et in cœlis. Et quodcunque ligaveris super terram. HIER. Habent quidem eamdem judiciariam potestatem alii apostoli, quibus post resurrectionem ait: Accipite Spiritum sanctum Joan. 20., etc., usque ad unde in Levitico ostendere se sacerdotibus jubentur leprosi, quos illi non faciunt leprosos, sed discernunt qui mundi vel immundi sunt, ita et hic.

16:20 Ut nemini, etc. Supra adventum suum prædicare præcipit, hic ne dicant eum esse Jesum. Sed aliud est prædicare Christum, quod est commune nomen dignitatis: aliud Jesum, quod est proprium Salvatoris. Quasi dicat: Non prodest publice prædicari majestatem populis: qui visuri sunt me multa pati, quod tunc demum licebit, cum resurrectio potentiam Deitatis ostenderit. Jesus Christus. Salvator, ne scandalizarentur in eo quem paulo post visuri sunt conspui et crucifigi.

16:21 Exinde, etc. Ecce causa prohibitæ prædicationis, quasi dicat: Tunc me prædicate cum ista passus fuero, quia non ante prodest.

§16:22 Absit. Non vult Petrus destrui confessionem suam: nec putat Filium Dei posse occidi.

**16:23 Vade. Supra: omnia illa gloriosa in futurum promissa sunt, non in præsenti data. Ædificabo Ecclesiam meam, et tibi dabo claves, etc. Quæ si statim dedisset, nunquam postea locum error invenisset in eo. Quia non. Non placet tibi, ut per mortem meam mundum redimam, quæ est voluntas Patris: sed carnaliter hæc sapis.

††16:24 Si quis vult. Prædicta apostolis passione et resurrectione, hortatur ad sequendum tam eos quam turbas. Abneget semetipsum. Quod per vetustatem est, ut capiat quod ultra se est. Remotis vitiis, virtus sequatur: tollat crucem suam, et sequatur me. Quod erat per vetustatem, abnegaverat ille qui dicebat: Vivo autem ego, jam non ego. Quod vero ultra se erat, cœperat: vivit vero in me Christus Gal. 2.. Tollat crucem. Scilicet: Crux tollitur vel cum per abstinentiam corpus, vel cum per compassionem proximi animus affligitur. Crucem abstinentiæ habuit Paulus, dum dicebat II Cor. 11.: Castigo corpus meum et in servitutem redigo. Compassionis quoque cum ait: Quis infirmatur, et ego non infirmor?

‡‡16:26 Quid enim prodest. Ecclesia habet tempus persecutionis: habet et tempus pacis. Hæc tempora designat in præceptis. Nam tempore persecutionis ponenda est anima, et tempore pacis frangenda sunt terrena desideria. Aut quam, etc. Nec lucra, nec timor, nec aliquid aliud retrahat a salute: quia quam commutationem dabit homo, etc. Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo Psal. 115.. Vel nihil terrenum pro anima perdita poterit homo dare.

§§16:27 Filius enim. Nec durum videatur hoc pati: Quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis Rom. 8..

***16:28 Sunt quidam. Quia rudes erant apostoli, etiam in præsenti vita promittitur eis aliqua consolatio, ut certius credant de futuro. In regno. In regno beatitudinis æternæ, vel ostendendo suam potestatem in præsenti Ecclesia.