19
Et factum est, cum consummasset Jesus sermones istos, migravit a Galilæa, et venit in fines Judææ trans Jordanem, et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi. Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa?* Et accesserunt. Quasi complexione capiatur. Si diceret: Dimittenda est quacunque ex causa, et ducenda alia: pudicitiæ prædicator contra se facit. Si dicit non est dimittenda, contra doctrinam Moysi et Dei facit. Ideo responsum temperat naturalem legem, primamque Dei sententiam secundo opponens, quæ non voluntate Dei, sed peccantium necessitate concessa est. Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? Et dixit: Et feminam. Non ait feminas, ut unum conjugium sit non plura, quod ex repudio priorum quærebatur. Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una. Adhærebit uxori. Si malum moribus, si luxuriosa, seu quidlibet hujusmodi sit uxor, velimus nolimus sustinenda est. Cum enim liberi essemus, volentes nos subjecimus servituti. Si ancilla libero, vel servus liberæ supponitur, non reputatur conjugium postquam detectum fuerit: sic et de consanguineis. Et erunt duo in carne. Præmium nuptiarum est ex duobus una caro: Castitas conjuncta spiritui unus spiritus efficitur. Salubri consilio Dei factum est, ut portionem sui corporis vir amplecteretur in femina, ne a se putaretur diversum esse, quod de se cognosceret fabricatum. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.§ Homo non separet. Homo separat, quando pro desiderio secundæ primam dimittit: Deus separat (qui et conjungit) quando ex consensu propter cultum Dei, eo quod tempus in arcto sit, sic habemus uxores quasi non habentes. Dicunt illi: Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere?** Quid ergo Moyses, etc. CHRYS. Displicet peccatoribus doctrina, etc., usque ad veritatis interpretatio taceatur. Ait illis: Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras: ab initio autem non fuit sic. Dico autem vobis, quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, mœchatur: et qui dimissam duxerit, mœchatur.†† Et aliam duxerit mæchatur. Et qui dimissam. Quia poterat accidere, ut aliquis calumniam faceret innocenti, et ob secundam crimen impingeret primæ uxori: sic priorem dimittere jubet, ut ea vivente secundam non habeat. Et ne uxor idem faciat viro eadem cautela præcipitur ne secundum habeat virum. Et quia adultera non timet opprobrium, viro dicitur, quod si talem ducit, sub adulterii crimine sit, dicit Scriptura: Qui adulteram tenet stultus et impius est Prov. 18.. 10 Dicunt ei discipuli ejus: Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.‡‡ Non expedit. Videbant grave pondus uxorum, quod iracundæ, ebriosæ et hujusmodi, quæ quidem sunt sustinendæ, quia, cum essemus liberi, subjecimus nos servituti. 11 Qui dixit illis: Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. 12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt: et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus: et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat.§§ Sunt enim. Tria sunt genera eunuchorum, duo carnalia, eorum qui sic nascuntur, et qui captivitate et deliciis dominarum abscissi sunt. Tertium spirituale, qui, eum possent esse viri, propter Christum continent. Qui facti sunt. Inter hos computantur etiam hi qui specie religionis simulant castitatem. Qui potest. Vox est hortantis non jubentis, quasi unusquisque vires suas consideret, an queat virginitatis et pudicitiæ implere præcepta. 13 Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos. 14 Jesus vero ait eis: Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire: talium est enim regnum cælorum.*** Sinite parvulos. Si sancti sunt futuri, cur vetatis venire ad patrem? Si mali, cur sententiam profertis ante culpam. Talium. Nam quales sunt modo, meum quidem est, quod honorate: quales post futuri sunt, ipsorum est, quod miseremini. Non ait istorum sed talium: ut ostendant non ætatem regnare, sed mores: et his qui similem habent innocentiam et simplicitatem, præmium promittit. 15 Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.††† Et cum imposuisset. Imponit manus parvulis, quando humilibus auxilium gratiæ tribuit. 16 Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam?‡‡‡ Et ecce unus. BED. Audierat ille similes parvulo condignos esse regno, vultque certius non per parabolas sed aperte exponi, quibus meritis vitam possit consequi. HIER. Iste adolescens et dives et superbus erat. Et secundum alium evangelistam eum non voto discentis sed tentantis interrogat. 17 Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.§§§ Quid me interrogas de bono? Quia bonum dixit magistrum, et non Deum, vel Dei Filium confessus est: dicit quemlibet sanctum hominem comparatione Dei non esse bonum. Christus autem non renuit testimonium bonitatis, sed magistri absque Deo excludit errorem. Non se magistrum bonum esse negat, sed magistrum absque Deo nullum bonum esse dicit. Serva mandata. Iste quæsierat, quid faciam? contra non ait, disce: quia Deus eum docuerat factor rationalis creaturæ: ostendens quia ille non est bonus qui quærit de bono, sed qui facit quod bonum est. 18 Dicit illi: Quæ? Jesus autem dixit: Non homicidium facies; non adulterabis; non facies furtum; non falsum testimonium dices; 19 honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum. 20 Dicit illi adolescens: Omnia hæc custodivi a juventute mea: quid adhuc mihi deest?* Dicit ei adolescens. BED. Non putandus iste (ut quidam aiunt) vel Dominum tentasse, vel de sua vita mentitus esse, sed simpliciter ut vixit, confessus est: alioquin (ut alius Evangelista ait) non, intuitus arcana cordis ejus, diligere eum diceretur Jesus. Diligit enim eos qui mandata legis custodiunt, sed quod ibi minus est his qui perfecti volunt esse, adjungit; unde sequitur: Si vis perfectus esse. Omnia hæc. HIER. Mentitur. Si enim diligeret proximum suum sicut seipsum, opere complesset, non esset tristis cum sua pauperibus dare juberetur. 21 Ait illi Jesus: Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo: et veni, sequere me. 22 Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis: erat enim habens multas possessiones. 23 Jesus autem dixit discipulis suis: Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum. Dives difficile. Divites non manentes, sed qui esse desierunt intrabunt. De omnibus tutius est, nec habere nec amare divitias. 24 Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum. Quam divitem. ISID. Nullus dives intrabit, id est, confidens in divitiis, ut Jesus secundum Marcum exponit. 25 Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes: Quis ergo poterit salvus esse?§ Mirabantur. Quia in numero divitum deputabant omnes qui amant divitias, etsi non habeant. Aliter enim cum sit major turba pauperum, non dicerent: Quis poterit salvus esse? 26 Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt.** Deum. Qui ab amore terrenorum ad charitatem æternorum convertit: non quod cupidi et superbi intrent. 27 Tunc respondens Petrus, dixit ei: Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te: quid ergo erit nobis? 28 Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione cum sederit Filius hominis in sede majestatis suæ, sedebitis et vos super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Israël.†† In regeneratione. Duæ sunt regenerationes, prima ex aqua et Spiritu sancto, secunda in resurrectione. Ita duæ adoptiones et duæ resurrectiones. Filius hominis. Id est, cum servi forma quæ judicata est judiciariam exercuerit potestatem, eritis et vos mecum judices. Super sedes duodecim. Per duodecim sedes, universitas judicantium. Per duodecim tribus, universitas judicandorum intelligitur. Qui reliquerunt omnia, et secuti sunt Dominum, hi judices erunt: qui licita habentes recte usi sunt, judicabuntur, quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei: Esurivi enim et dedistis mihi manducare. Duo enim sunt ordines bonorum. 29 Et omnis qui reliquerit domum, vel fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut uxorem, aut filios, aut agros propter nomen meum, centuplum accipiet, et vitam æternam possidebit.‡‡ Centuplum. Id est, qui carnalia pro Domino dimiserit, spiritualia accipiet quæ comparatione et merito sui ita erunt, quasi parvo numero centenarius comparetur. Marcus ait: Centies tantum nunc in tempore hoc cum persecutionibus fratres et sorores, et in futuro vitam æternam Marc. 10., id est, in hac vita persecutionibus plena gaudium regni degustant, et omnium electorum sincera dilectione fruuntur. Sed quia multi tepescunt vel retrocedunt, subdit: Multi autem erunt primi Luc. 15., etc. 30 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.

*19:3 Et accesserunt. Quasi complexione capiatur. Si diceret: Dimittenda est quacunque ex causa, et ducenda alia: pudicitiæ prædicator contra se facit. Si dicit non est dimittenda, contra doctrinam Moysi et Dei facit. Ideo responsum temperat naturalem legem, primamque Dei sententiam secundo opponens, quæ non voluntate Dei, sed peccantium necessitate concessa est.

19:4 Et feminam. Non ait feminas, ut unum conjugium sit non plura, quod ex repudio priorum quærebatur.

19:5 Adhærebit uxori. Si malum moribus, si luxuriosa, seu quidlibet hujusmodi sit uxor, velimus nolimus sustinenda est. Cum enim liberi essemus, volentes nos subjecimus servituti. Si ancilla libero, vel servus liberæ supponitur, non reputatur conjugium postquam detectum fuerit: sic et de consanguineis. Et erunt duo in carne. Præmium nuptiarum est ex duobus una caro: Castitas conjuncta spiritui unus spiritus efficitur. Salubri consilio Dei factum est, ut portionem sui corporis vir amplecteretur in femina, ne a se putaretur diversum esse, quod de se cognosceret fabricatum.

§19:6 Homo non separet. Homo separat, quando pro desiderio secundæ primam dimittit: Deus separat (qui et conjungit) quando ex consensu propter cultum Dei, eo quod tempus in arcto sit, sic habemus uxores quasi non habentes.

**19:7 Quid ergo Moyses, etc. CHRYS. Displicet peccatoribus doctrina, etc., usque ad veritatis interpretatio taceatur.

††19:9 Et aliam duxerit mæchatur. Et qui dimissam. Quia poterat accidere, ut aliquis calumniam faceret innocenti, et ob secundam crimen impingeret primæ uxori: sic priorem dimittere jubet, ut ea vivente secundam non habeat. Et ne uxor idem faciat viro eadem cautela præcipitur ne secundum habeat virum. Et quia adultera non timet opprobrium, viro dicitur, quod si talem ducit, sub adulterii crimine sit, dicit Scriptura: Qui adulteram tenet stultus et impius est Prov. 18..

‡‡19:10 Non expedit. Videbant grave pondus uxorum, quod iracundæ, ebriosæ et hujusmodi, quæ quidem sunt sustinendæ, quia, cum essemus liberi, subjecimus nos servituti.

§§19:12 Sunt enim. Tria sunt genera eunuchorum, duo carnalia, eorum qui sic nascuntur, et qui captivitate et deliciis dominarum abscissi sunt. Tertium spirituale, qui, eum possent esse viri, propter Christum continent. Qui facti sunt. Inter hos computantur etiam hi qui specie religionis simulant castitatem. Qui potest. Vox est hortantis non jubentis, quasi unusquisque vires suas consideret, an queat virginitatis et pudicitiæ implere præcepta.

***19:14 Sinite parvulos. Si sancti sunt futuri, cur vetatis venire ad patrem? Si mali, cur sententiam profertis ante culpam. Talium. Nam quales sunt modo, meum quidem est, quod honorate: quales post futuri sunt, ipsorum est, quod miseremini. Non ait istorum sed talium: ut ostendant non ætatem regnare, sed mores: et his qui similem habent innocentiam et simplicitatem, præmium promittit.

†††19:15 Et cum imposuisset. Imponit manus parvulis, quando humilibus auxilium gratiæ tribuit.

‡‡‡19:16 Et ecce unus. BED. Audierat ille similes parvulo condignos esse regno, vultque certius non per parabolas sed aperte exponi, quibus meritis vitam possit consequi. HIER. Iste adolescens et dives et superbus erat. Et secundum alium evangelistam eum non voto discentis sed tentantis interrogat.

§§§19:17 Quid me interrogas de bono? Quia bonum dixit magistrum, et non Deum, vel Dei Filium confessus est: dicit quemlibet sanctum hominem comparatione Dei non esse bonum. Christus autem non renuit testimonium bonitatis, sed magistri absque Deo excludit errorem. Non se magistrum bonum esse negat, sed magistrum absque Deo nullum bonum esse dicit. Serva mandata. Iste quæsierat, quid faciam? contra non ait, disce: quia Deus eum docuerat factor rationalis creaturæ: ostendens quia ille non est bonus qui quærit de bono, sed qui facit quod bonum est.

*19:20 Dicit ei adolescens. BED. Non putandus iste (ut quidam aiunt) vel Dominum tentasse, vel de sua vita mentitus esse, sed simpliciter ut vixit, confessus est: alioquin (ut alius Evangelista ait) non, intuitus arcana cordis ejus, diligere eum diceretur Jesus. Diligit enim eos qui mandata legis custodiunt, sed quod ibi minus est his qui perfecti volunt esse, adjungit; unde sequitur: Si vis perfectus esse. Omnia hæc. HIER. Mentitur. Si enim diligeret proximum suum sicut seipsum, opere complesset, non esset tristis cum sua pauperibus dare juberetur.

19:23 Dives difficile. Divites non manentes, sed qui esse desierunt intrabunt. De omnibus tutius est, nec habere nec amare divitias.

19:24 Quam divitem. ISID. Nullus dives intrabit, id est, confidens in divitiis, ut Jesus secundum Marcum exponit.

§19:25 Mirabantur. Quia in numero divitum deputabant omnes qui amant divitias, etsi non habeant. Aliter enim cum sit major turba pauperum, non dicerent: Quis poterit salvus esse?

**19:26 Deum. Qui ab amore terrenorum ad charitatem æternorum convertit: non quod cupidi et superbi intrent.

††19:28 In regeneratione. Duæ sunt regenerationes, prima ex aqua et Spiritu sancto, secunda in resurrectione. Ita duæ adoptiones et duæ resurrectiones. Filius hominis. Id est, cum servi forma quæ judicata est judiciariam exercuerit potestatem, eritis et vos mecum judices. Super sedes duodecim. Per duodecim sedes, universitas judicantium. Per duodecim tribus, universitas judicandorum intelligitur. Qui reliquerunt omnia, et secuti sunt Dominum, hi judices erunt: qui licita habentes recte usi sunt, judicabuntur, quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei: Esurivi enim et dedistis mihi manducare. Duo enim sunt ordines bonorum.

‡‡19:29 Centuplum. Id est, qui carnalia pro Domino dimiserit, spiritualia accipiet quæ comparatione et merito sui ita erunt, quasi parvo numero centenarius comparetur. Marcus ait: Centies tantum nunc in tempore hoc cum persecutionibus fratres et sorores, et in futuro vitam æternam Marc. 10., id est, in hac vita persecutionibus plena gaudium regni degustant, et omnium electorum sincera dilectione fruuntur. Sed quia multi tepescunt vel retrocedunt, subdit: Multi autem erunt primi Luc. 15., etc.