*2:2 Ita ut non caperet, etc. BEDA. Prædicante Domino, in domo non capiuntur, neque ad januam: quia prædicante in Judæa Christo gentiles ad audiendum nondum intrare voluerunt, ad quos tamen (etsi foris positos) doctrinæ suæ verba direxit per prædicatores suos.
†2:3 Paralyticum. HIER. Paralysis typus est torporis, quo piger jacet in mollitie carnis, habens desiderium salutis: sed turbis, etc., usque ad ut per aliam viam cum Magis in suam regionem redeat. A quatuor portabatur. BEDA. Quia quatuor virtutibus ad Dominum fiducia mentis erigitur. De quibus dicitur in libro Sapientiæ: Sobrietatem et sapientiam docet, et scientiam et virtutem Sap. 8., quas alii prudentiam, fortitudinem, temperantiam et justitiam nuncupant.
‡2:4 Nudaverunt tectum ubi erat. Tectum domus in qua Christus docet, sublimitas est Scripturæ, in qua corrigit adolescentior viam suam, in custodiendo sermones tuos Psal. 118.. BEDA. Domus Jesu secundum alium evangelistam tegulis tecta dicitur, quia vilitate litteræ sensus spiritualis tegitur. Cum grabato ante Jesum deponitur, quia cognoscere Jesum debet etiam in carne hac constitutus.
§2:5 Cum autem vidisset. ID. Multum valet apud Deum fides propria, ubi tantum valuit aliena: ut homo interius et exterius sanatus repente exsurgeret, aliorumque meritis sua ei relaxarentur errata. Fili. Mira humilitas, despectum ab omnibus, dissolutum totis artubus, filium vocat. Aut certe ideo, quia dimittuntur ei peccata.
**2:6 Dimittuntur tibi peccata. Ostendit propter peccata fuisse morbo percussum, et ideo non posse sanari nisi prius his dimissis. Sicut paralytico ad piscinam: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne deterius tibi contingat Joan. 5.. BEDA. Quinque de causis afficiuntur homines molestiis carnis. Aut propter merita augenda, ut Job et martyres. Aut propter humilitatem, etc., usque ad Lazarus, cujus infirmitas non fuit ad mortem, sed pro gloria Dei, aut ad initium æternæ damnationis, ut Herodes.
††2:7 Quis potest dimittere. ID. Verum dicunt: Solus Deus hoc potest, solus etiam per eos dimittit quibus potestatem dimittendi peccata tribuit, ideo vere Deus. Verum testantur, sed personam Christi negando falluntur. Errant igitur, quia ut Deum esse, et peccata dimittere credunt, Christum tamen esse eum non credunt. Sed dementius Ariani, qui et Christum esse et peccata dimittere negare non audent: Deum esse negare non timent.
‡‡2:9 Quid est. ID. Quasi dicat: Qua potentia cordis occulta intueor, eadem peccata dimitto. Quasi dicat: Ex vobis intelligite quid consequatur paralyticus.
§§2:10 Filius hominis. ID. Solus Deus dimittit peccata, et Filius hominis habet potestatem dimittendi peccata: ergo idem Deus et Filius hominis est. Ita homo Christus per divinitatem dimittit peccata, per humanitatem pro peccatoribus potest mori.
***2:11 Vade in domum tuam. ID. Qui languerat, grabatum domum reportat, cum anima peccatorum remissione curata, se ad diuturnam sui custodiam cum ipso corpore refert: ne quid iterum unde feriatur admittat.
†††2:13 Et egressus, etc. ID. Post curationem paralytici in Capharnaum ad mare egreditur, quia non solum cives, sed et maris habitatores instruit, et fluctivagos mundi motus fidei firmitate, etc., usque ad et ab undis cupiditatum separatos ad solitudinem, quiete conversationis quæ est in spe cœlestium, pertrahit.
‡‡‡2:14 Levi. HIER. Levi additus, quia a telonio negotiorum sæcularium sequitur solum verbum quod dicit: quia qui non renuntiat omnibus quæ possidet, non potest meus esse discipulus Luc. 14.. BEDA. Marcus et Lucas verecundiæ causa et honore evangelistæ nomen vulgatum non ponunt. Ipse (secundum hoc quod scriptum est: Justus in primis accusator est sui Prov. 18.; Matthæum se et publicanum nominat: ut ostendat nullum conversum debere de salute diffidere cum apostolus et evangelista de publicano sit factus repente. Secutus est eum. ID. Lucas plenius: Et relictis omnibus secutus est eum Luc. 5.. Sequitur, qui ut pauperem Christum non tam corporis gressu quam mentis affectu possit sequi, omnia relinquit, etc., usque ad merito ergo qui obediendo humana contempsit negotia, divinorum dispensator factus est talentorum.
§§§2:15 Et factum est. ID. Lucas: Fecit eis convivium magnum Levi in domo sua Luc. 5.. Qui enim Christum intus recipit, voluptatum delectatur ubertate, et Dominus libenter ingreditur, et in ejus recumbit affectu. Hoc est spirituale convivium bonorum pauperum, quo dives eget, pauper epulatur. Publicani. Qui publica vectigalia exigunt, vel sæculi lucra sectantes, qui exemplo publicani conversi jam de salute præsumunt, nec ut Pharisæi calumniantur in vitiis permanentes, sed pœnitentes. BEDA. Ad convivium peccatorum vadit: ut docendi occasionem habeat, et spirituales cibos impertiat. Eundo ad peccatores, Domini humilitas ostenditur: in conversione pœnitentium patet doctrinæ ejus potentia. ID. Per vocationem Matthæi fides gentium: quæ, relictis lucris sæculi, epulis charitatis et operum bonorum cum Domino convivantur. Per pharisæorum supercilium, de salute gentium Judæorum invidia designatur, quibus dicitur: Publicani et meretrices præcedent vos in regno Dei Matth. 21..
*2:17 Non necesse. ID. Si medicum dicit, qui miro medicandi genere vulneratus est propter iniquitates nostras, et livore ejus sanati sumus Isa. 53..
†2:18 Et erant discipuli. ID. Alii evangelistæ dicunt pharisæos et discipulos Joannis hoc quæsivisse. Hic videtur dicere, quod alii quæsierunt quos ejusdem rei cura movisset. Unde colligitur hoc a pluribus fuisse objectum, a pharisæis, a discipulis Joannis, a convivis, vel quibuslibet aliis. ID. Discipuli Joannis et Pharisæorum jejunant, quia qui operibus legis gloriantur, vel (quod pejus est) traditiones sequuntur, etc., usque ad manducavit cum peccatoribus, ut gratiam cernens potestatem agnosceres.
‡2:19 Nunquia possunt. Matthæus ita: Nunquid possunt filii sponsi lugere quandiu cum illis est sponsus, etc. Matth. 9. Sponsus Christus, sponsa Ecclesia, de quo spirituali connubio apostoli creati sunt, qui lugere et jejunare non possunt, quandiu sponsum cum sponsa vident. Quando transierint nuptiæ, ac passionis et resurrectionis tempus advenerit, tunc jejunabunt. BEDA. Quandiu sponsus nobiscum est, in lætitia sumus, nec jejunare possumus, nec lugere; cum vero pro peccato recedit et avolat, tunc jejunium indicendum, tunc luctus multiplicandus.
§2:21 Nemo assumentum. ID. Discipulos, vestimenta vetera dicit, id est, adhuc carnales, necdum innovatos fidei firmitate, etc., usque ad vinum, fervor fidei, spei et charitatis, quo in conspectu Dei intus sensus novitate reformamur.
**2:22 Sed vinum novum. Erant autem novi, cum post ascensionem desiderio consolationis ejus sperando et orando innovabantur: tunc Spiritum sanctum acceperunt, quo quasi novo musto novi utres repleti sunt.
††2:23 Cum sabbatis. BEDA. Nota primo apostolos litteram sabbati æstruere contra Ebionitas, qui, cum alios discipulos recipiant, Paulum quasi transgressorem legis repudiant. Et vellere spicas. Esuriunt ut homines, præ turba manducandi spatium non habentes. Sed exemplum austerioris vitæ præbent, non præparatas epulas, sed simplices quærunt. BEDA. Discipuli per sata transeunt, cum prælati subditos pia sollicitudine circumspiciunt, et qualiter quemque ad fidem trahant, sedule, etc., usque ad hoc Dominus sabbati probat, stulti defensores sabbati improbant, qui solam litteræ superficiem diligunt, mentis refectionem nesciunt, requiem animarum non norunt.
‡‡2:25 Nunquam legistis, etc. Præ cæteris in medium affert Davidem, qui legis sanctimoniæ adversatus videri potuit. Facit autem hoc eo consilio quo per honorem et reverentiam quam Davidi deferebant, compescat impudentem sycophantiam, quam apostolis maligne intentarunt. Quasi diceret: An non Davidem legis servitute obstrictum meministis? Ego autem, etsi Filius hominis dicar, sabbati Dominus sum.
§§2:26 Sub Abiathar, etc. Non te turbet quod alii dicunt Achimelech, ambo enim tunc illic aderant. Achimelech pater, et Abrathar filius: qui occiso patre a Saule, comes exsilii David factus est, et eo regnante summus pontifex majoris nominis quam pater: et ideo dignus cujus Dominus mentionem faceret, quasi summi sacerdotis, etiam patre vivente. Panes propositionis. BEDA. Quasi dicat: Si David et Achimelech a nobis non reprehenduntur, sed pro fame excusantur, cur in his causam improbatis quam in cæteris probatis? quamvis sit, etc., usque ad et omnes filii Ecclesiæ sacerdotes sunt, juncti in sacerdotium sanctum, offerentes seipsos spirituales hostias Deo. Et dedit eis. Hoc secutus. Misericordiam volo, et non sacrificium Ose. 6.: melius judicavit a famis periculo homines liberare quam sacrificium offerre. Hostia Deo placabilis, hominum salus.
***2:27 Homo propter sabbatum. BEDA. Ita sabbatum custodiri præceptum est, ut si necessitas fuerit, non sit reus, etc., usque ad si quis jejunium fregerit ægrotus, reus non tenetur.
†††2:28 Itaque Dominus. Quasi dicat: Si David rex et sacerdotes (secundum alium evangelistam) propter templi ministerium sabbatum violantes, crimine carent, quanto magis Filius hominis verus Rex et Sacerdos! et ideo Dominus sabbati in sabbato vulsarum spicarum crimine non tenetur reus.